Argumentum Marsilii Ficini in Rempublicam
Quanto oculus praestat manibus, caput pedibus, ratio sensibus, anima corpori, finis omnibus quae diriguntur ad finem, status motui, aeternitas tempori — tanto contemplativa vita activae praestare videtur. Contemplatio enim actionis et principium est et finis, ducitque illam pro arbitrio atque sistit, iubens denique inferiores motus externamque desinere actionem, ut intrinseca stabilisque actio liberior tandem possideatur. Sic utique ab ipsa contemplatione dei caelestes naturalesque motus actionesque omnes, tanquam a principio, ducuntur et reducuntur veluti ad finem.
Quamobrem Plato noster eo saltem ceteris civitatum legumque conditoribus est excellentior, quod ceteri quidem (velut humani) ad actionem magis civitatem instituerunt, ipse vero (quasi divinus) actionem civitatis omnem — tam publicam quam privatam — potissimum producit ad contemplandum; civitatemque constituit suiipsius (ante quam orbis) dominam, neque tam multis timendam quam cunctis gentibus venerandam: caelestem quasi Hierusalem pro viribus in terris expressam, in qua, sublata propriae possessionis gratia contentionibus, communia sint (pro ipso iure naturae) omnibus omnia — communis copia, firma concordia, cunctorum una voluntas, ideoque ad contemplandum semper expedita tranquillitas. Componit autem integram absolutae Reipublicae formam denario librorum numero, numerorum omnium integerrimo (qui numeros tum intra se numeratos continet, tum ex se innumeros replicat). Atque, ut saepe his in libris (praecipue in secundo) declarat, tota disputatione de iustitia a nobis inscribi mavult quam de Republica — docens, ut arbitror, rem omnem actionemque (et publicam et privatam) non ad copiam, non ad potentiam, non ad victoriam esse, sed ad ipsam iustitiam penitus referendam. Quae quidem iustitia, omni sublata perturbatione expulsisque contentionum impedimentis, cives tandem reddit expeditissimos ad verum investigandum deumque colendum. Eiusmodi vero contemplatione atque cultu Plato noster iudicat praecipuum reipublicae finem: ut, quod neque unus si solus vixerit, neque plures si simul habitaverint, sine lege efficere possunt, multi saltem cives, communi lege in unum civitatis coetum congregati, perficiant.
Praeterea docet nos Timaeus et Critias ante ingentem terrarum inundationem Athenas alias exstitisse (et apud Graecos et apud Aegyptios), similibus inter se legibus gubernatas, quas dea Pallas condidit, educavit, et docuit, eaque illis tradidit reipublicae forma quam in his libris Plato conscribit. In libris vero de Legibus rempublicam ex gubernatione Cretensi, ex Lacedaemonia, et Attica novam componit, ipsamque compositionem a deo inchoat, legum omnium auctore. Verum, ut ad praesentia redeamus, hanc rempublicam felicibus auspiciis exorditur ab ipsis divinae sapientiae sacris, a seniorum consuetudine atque consilio, a religiosa iustitia atque sanctitate. Ex eo enim quod et vota deo et sua cuique reddenda dixerat, incipit iam de privata quadam iustitia disputare, per quam ad publicam opportune suo loco transibit. Tu vero memento in his a Platone significari: absque divina humanaque iustitia, seniorumque consilio, ac sapientiae divinae favore, non posse civitatem vel ab initio constitui prospere, vel constitutam feliciter gubernari.
Deinceps, argumentum primi libri perstringens, ex plurimis gravibusque praeceptis necessaria quaedam excerpam: — Moderata iuventus facile efficit senectutem, immoderata difficile. — Qui corporis obsequitur libidinibus (proculdubio insanis), servit tyrannis. — Animus in senectute, sedatis perturbationibus quas secum affert iuventus, segregatus a corpore, divina propius et apertius inspicit. — Innocentia sola optimam in posterum spem animo praebet, unicum vitae solamen. — Vir sanae mentis ad id in primis pecunias esse utiles iudicabit: ut quicquid vel deo voverit vel homini promiserit aliterve debuerit impleat, neque ob paupertatem adducatur aut mentiri cuiquam aut ulla in re defraudare. Pecuniae namque referendae sunt ad iustitiam, iustitia vero ad animae alterius praemium.
Sed antequam disputationem de iustitia prosequamur, considerandum moneo singula sub allegoria quadam a Platone disponi. Primo quidem Cephalus senex (i. caput) praebet disputationi principium; Polemarchus i. belli princeps; deinde Thrasymachus (i. pugnator ferox) agit asperius; Socrates ab errore omnes et iniustitia servat. Sed allegoriam commentariis relinquentes, ad definitionem accedamus. Simonidem, Pittacum, Biantem dixisse ferunt iustitiam esse vera proferre ac debitum unicuique reddere; quod quidem ita nonnulli interpretantur: simpliciter verum cuilibet aperire, et quod acceperis reddere. Id Socrates improbat, quoniam sano neque omne verum patefaciendum est, neque arma reddenda furenti quae sanus dum erat apud te deposuerat. Alii sic exponunt: dare unicuique quod sibi convenit (ceu amicis emolumentum, inimicis vero damnum) — prodesse quidem bonis, malos autem laedere; id iterum improbat, propterea quod neminem unquam laedere decet. Quicunque enim aliquid laedit, idipsum ad opus suum propriamque virtutem deteriorem efficit et ineptiorem (ut qui canem laedit, ad propriam canis virtutem reddit ineptum); iustitia vero hominis virtus est; quisquis ergo laedit hominem, ad iustitiam facit deteriorem. At iustitia iustitiam nunquam minuit (sicut neque musica opus musicae destruit); quamobrem non est iustum aliquem laedere.
Ludit deinde definitio iustitiae a Thrasymacho (qualis et a Callicle in Gorgia): iustum esse quod est potentioribus utile. Semper enim potentiores dominari, atque ad utilitatem suam ferre leges ac subditos gubernare; tunc vero subditos iuste agere cum illis parent legibus quae sunt ad utilitatem gubernantium constitutae. Socrates hunc ad contradictionem trahit, quoniam possit princeps per imprudentiam ea imperare quae sibimet sint detrimento futura: quae si observet privatus, tum iustus erit (quia dominanti paret), tum iniustus (quoniam agat contra dominantis utilitatem). Addit artem quamlibet absolutam esse, ideoque non sibi, sed subiecto, utilitatem quaerere — ut medicina non medico, sed corpori; gubernatoria non gubernatori, sed navi: ita iustitiam non potentiori, sed imbecilliori (cui imperatur) conferre.
Liber Primus
Descensus in Piraeum — celebritas Bendidis
327aDESCENDERAM heri in Piraeum una cum Glaucone Aristonis filio, ut et deam precarer, et celebritatem spectarem, quonam modo acturi essent quae tunc primum agebant. Igitur mihi patria pompa visa est pulchra; sed nihilo minus, ut videbatur, decens fuit ea quam Thraces mittebant. Cum vero et preces egissemus et spectaculo interfuissemus, in urbem regrediebamur. Aspexerat autem procul nos redeuntes domum Polemarchus Cephali filius, servulumque currentem nos sistere iussit. A tergo igitur veste me apprehendens servus, "Iubet vos," inquit, "Polemarchus manere." Egoque ad eum conversus, ubinam ipse esset interrogavi. "At ipse pone sequitur," inquit, "verum expectate." "Expectabimus," respondit Glauco. Ac paulo post Polemarchus venit, unaque Adimantus Glauconis frater, et Niceratus Niciae filius, et alii complures, qui a pompa venire videbantur.
Igitur Polemarchus: "Videmini," inquit, "o Socrates, tanquam recedere velitis, ad urbem accedere." "Non male," inquam, "coniectas." "Vides ne," inquit, "quot sumus?" "Quidni?" "Aut ergo his fortiores esse vos oportet, aut manere." "Unum hoc subticetis," inquam: "vos videlicet missuros abire nos, si persuaserimus dimittendos esse." "Numquid possetis," ait, "persuadere non audientibus?" "Nequaquam," respondit Glauco. "Perinde itaque tanquam audituri non simus, deliberate." Tunc Adimantus: "Nescitis vesperi facibus cursuque equorum deae fore ludendum?" "Equorum cursu?" inquam. "Novum hoc certe: faces ne gestantes vicissim illas sibi invicem tradent, equisque certabunt? An ita dicis?" "Ita prorsus inquit; quare aut potentiores sitis necesse est, aut hic maneatis." His Polemarchus addidit: "Nocturna praeterea sacra peragentur, digna certe conspectu. Surgemus enim post coenam, eaque sacra spectabimus, aderimusque illic inter multos familiares, et confabulabimur. Sed manete, neve aliter facite." Atque Glauco: "Videtur," inquit, "manendum esse." "Verum si videtur," inquam, "sic facere oportet." Profecti igitur sumus domum Polemarchi; ibique reperimus et Euthydemum et Lysiam Polemarchi fratres, Thrasymachum Chalcedonium, Charmandem Paeaneum, et Clitophontem Aristonymi filium. Erat et intus pater Polemarchi Cephalus (valde quidem senex, ut mihi videbatur — diu namque eum non videram); sedebat autem coronatus in quodam cervicali et sede, in aula enim sacrificaverat. Consedimus igitur iuxta eum, plerisque sedibus in orbe dispositis.
CEPHALVS — de senectute
328cQuamprimum itaque me contemplatus Cephalus salutavit, dixitque: "O Socrates, raro admodum ad nos accedis, in Piraeum descendens; oporteret autem. Nam si ego in robore eo adhuc essem ut in urbem venire possem, minime opus esset ut tu huc ad nos venires, sed nos ad te tenderemus. Nunc autem te huc crebro adventare decet. Profecto, quanto magis me corporis voluptates deficiunt, tanto cupiditas confabulandi, et voluptas quam ex ea re capio, augetur. Hoc igitur age, et una cum istis iuvenibus huc ad nos veni, tanquam ad amicos apprime familiares." "Atqui," inquam ego, "o Cephale, valde quidem delector senilibus sermonibus. Videtur enim mihi audire ab his oportere, qui via aliqua iam profecerint quam et nobis fortasse peragenda erit, utrum aspera et difficilis, vel quae facilis sit et pervia. Atque ex te libenter audirem quidnam de hac re sentias, cum huc gratis perveneris quod in limine senectutis esse poetae aiunt: utrum difficultatem vitae eam dicas, vel quomodo ipsum enuncies."
"Ego tibi, per Iovem, dicam," inquit, "o Socrates, quod mihi videtur. Saepe convenimus plerique ferme aequales, antiquum illud servantes proverbium. Plurimi ergo nostrum in eo coetu lamentantur, voluptatum quibus in iuventute frui licuit desiderio affecti, et rem veneream et convivia ceteraque generis eiusdem recordati, graviter ferunt, tanquam maximis privati rebus; et tunc quidem se bene vixisse affirmant, nunc autem ne vivere quidem se putant. Nonnulli etiam domesticorum convicia contumeliasque deplorant, et in hoc senectutem maxime accusant, tanquam eius causa multorum malorum sibi." Mihi vero, o Socrates, isti non recte causam imputare videntur. Nam si haec causa esset, et ego eadem propter senectutem paterer, et ceteri omnes quicunque ad hanc aetatem pervenerunt. Nunc autem et alios iam offendi non ita affectos, et Sophoclem poetam quondam interrogatum audivi, cum quidam: "Quomodo," inquit, "o Sophocles, te habes ad venerea? Adhuc ne mulieri congredi potes?" et ille: "Bona verba," inquit, "o homo: libentissime equidem ista effugi, tanquam rabiosum quendam et agrestem dominum effugiens." Bene tunc mihi dixisse visus est, et nunc non minus. Omnino enim in senectute multa quies eorum et libertas adest: cum desierint cupiditates urgere et remiserint, omnino quod ait Sophocles fit, dominorum rabiosorum permultorum liberatio. Sed et illa et haec domesticorum querelae una quaedam causa est: non senectus, o Socrates, sed mores hominum. Si enim moderati et faciles sint, et senectus moderate molesta est; sin contra, et senectus, o Socrates, et iuventus difficilis aeque tali fit.
CEPHALVS — de divitiis
Atque ego eum admiratus, et 330avolens eum ad reliqua provocare: "O Cephale, existimo profecto multos, cum ita dicas, minime haec admittere, verum putare facile senectutem ferre te propter divitias potius quam propter mores: divitibus enim multa solatia adesse dicunt." "Vera," inquit, "dicis. Non enim admittunt; et dicunt quidem aliquid, non tamen quantum dici posset. Verum illud Themistoclis pulchre se habet, qui Seriphio cuidam, sibi per contumeliam obicienti non propter seipsum sed propter eius patriam tantam esse gloriam consecutum, ita respondit: 'Equidem, si ipse Seriphius essem, in eadem non gloria viverem; tu vero si Atheniensis esses, minime.' Idem quoque adversus eos qui, cum non sint divites, graviter senectutem ferunt, dici potest: quod neque vir ipse modestus inique senectutem ferret cum paupertate, neque immoderatus cum divitiis facile."
"Utrum autem," inquam ego, "ex his quae habes plura tibi a maioribus relicta sunt quam acquisisti, an contra?" "Nonnihil acquisivi," inquit, "o Socrates: medius enim in pecunia exstiti inter patrem et avum. Avus nempe meus Cephalus tantundem fere quantum nunc mihi est accepit, supraque id multum accumulavit; Lysanias autem pater minores etiam eas opes quam nunc sint effecit; ego autem sat habeo, si non minores istis relinquo, sed aliquantulo maiores quam accepi." "Haec ego ideo interrogavi," inquam, "quoniam mihi videbaris non multum divitias admirari — quod quidem plurimum ii faciunt qui eas non pepererunt; qui autem illas paraverunt, duplo magis quam alii amant. Quemadmodum enim et poetae poemata sua et filios patres diligunt, eodem modo qui acquisivere pecunias illis student tanquam operi suo, non ad usum tantum necessitatemque ut alii. Ex quo difficilis eorum est familiaritas, cum nihil aliud praeter divitias laudare velint." "Vera," inquit, "narras."
"Et valde quidem," inquam ego. "Sed hoc etiam mihi declara: quid boni maxime ex divitiarum possessione te existimas consecutum?" "Quod," inquit, "non multis forte persuaderem si dixerim. Certo scias, o Socrates, quod, postquam eo devenit aliquis ut brevi iam moriturum se opinetur, incidit in eum timor et cura quaedam eorum quae in superiori vita neglexit. Etenim fabulae quae de inferis dicuntur (quemadmodum eos qui iniuste egerunt poenas illic dare oporteat), irrisae hactenus, tunc movent animum, ne forte verae sint; atque ipse, sive propter senectutis debilitatem, sive quod alteri vitae propinquior illa acutius inspicit, sollicitudinis et timoris plenus redditur, atque reputat examinatque siquem iniuria aliqua affecerit. Qui ergo invenerit multas suas in vita iniquitates, ex ipso somno tanquam pueri frequenter excitus extimescit, et pessima in spe vivit. Qui autem nullius iniuriae sibi conscius est, huic iucunda spes semper adest, optima senectutis nutrix, quemadmodum Pindarus ait. Scite namque ille, o Socrates, istud cecinit: quicunque videlicet iuste sancteque vitam exigit, dulcis cum spes comitatur cor nutriens senectutemque fovens, quae maxime hominum volubile gubernat animum. Bene igitur et apprime miranda dicit. Ad haec ego existimo pecuniae possessionem plurimi facienda esse — non cuivis homini, sed modesto et aequo. Nam plurimum ad id confert pecuniarum possessio, ut quis illuc intrepidus proficiscatur: cum nemo invitum quempiam circumvenerit, nec mentitus fuerit, neque debeat vel hominibus victimas vel deo, vel pecunias homini. Habet praeterea et utilitates alias, ac sane permultas; sed, si unum uni conferatur, o Socrates, non minimum ego ponerem ad hoc homini mente habenti utilem esse divitiarum possessionem."
Prima iustitiae definitio — et Cephali discessus
"Egregie loqueris," inquam, "o Cephale. 331cHoc autem ipsum, iustitiam scilicet, utrum ita simpliciter veritatem dicimus esse, et reddere quodque acceperit; vel haec eadem facere alias iustum, alias iniustum est? Quod hinc apparet: unusquisque enim diceret, siquis ab amico sanae mentis arma acceperit, idem vero insanus recipiat, non oportere ea reddi, neque iustum esse eum qui reddat, vel rursus homini sic affecto vera omnia dicat." "Recte," inquit, "loqueris." "Non ergo haec est iustitiae definitio, vera dicere et deposita reddere." "Recte nimium dicis, o Socrates," sermonem subiciens Polemarchus inquit, "siquid credere decet Simonidi." Hic Cephalus: "Sermonem vobis trado," inquit, "nam sacra me curare oportet." "Numquid," inquam, "Polemarchus tibi heres est?" Et ille arridens, "Est profecto," inquit, et ad sacrificandum discessit.
POLEMARCHVS — Simonidis definitio; ars analogia
"Dic ergo tu," inquam, "331dsermonis heres, quid ait Simonides, et quid recte de iustitia dicit?" "Quod unicuique debitum redditur, iustum esse ait; idque pulchre dixisse mihi videtur." "Verum," inquam, "amicis videlicet bonum debetur, malum vero inimicis secundum Simonidem?" "Quaero igitur: in qua actione et ad quod opus maxime potest iustus amicis prodesse, inimicis nocere?" "In bello oppugnando defendendoque, ut mihi quidem videtur." "Non aegrotantibus, o amice Polemarche, medicus est utilis." "Eruditis =verum." "Non navigantibus, gubernator?" "Certe." "Num igitur non pugnantibus iustus inutilis erit?" "Haud hoc admitto equidem." "Utilis igitur et in pace iustitia?" "Utilis." "Et agricultura quoque in pace utilis?" "Et haec." "Ad fructuum nempe perceptionem?" "Sane." "Et sutoria?" "Utique." "Ad structuram velut calceorum?" "Plane." "Quid autem de iustitia? Ad quem usum aut acquisitionem eam in pace utilem dices?" "Ad commercia, Socrates." "Commercia vero dicis communicationes, vel aliud quid?" "Istud ipsum." "Num igitur iustus bonus et utilis erit in digerendis pecuniis talis communicator, an ille qui talo ludit?" "Ille profecto." "Atqui in laterum lapidumve structura melior et utilior socius ipso architecto iustus erit?" "Minime." "Sed in qua communione iustus melior socius quam citharista communicator, quemadmodum citharista iusto in pulsandis chordis utilior?" "In argento, ut mihi videtur." "Non tamen, o Polemarche, ad utendum argento, quando oporteret equos vendi argento vel emi: tunc sane mango utilior esset. An non?" "Apparet." "Et quando navigium, faber navisve, an nauta?" "Videtur." "Ad quem igitur communem usum auri vel argenti iustus aliis est utilior?" "Quando id deponere volumus, et salvum esse, o Socrates, cupimus." "Nunquid dicis: quando nihil oportet ipso uti, sed condere?" "Prorsus." "Quando igitur inutile est argentum, tunc utilis in ipso iustitia?" "Apparet." "Et quando falce oportet custodiri, iustitia utilis est et privatim et publice; quando autem oportet uti, vinearum cultura?" "Patet." "Atque de aliis omnibus similiter est dicendum: iustitia scilicet, in usu rerum, inutilis est; in inutilitate vero, utilis."
POLEMARCHVS — amicis prodesse, inimicis nocere — refutatio
"Iubes nos addere," inquam, "iusto aliquid ad ea quae dicebamus? Dicebamus porro iustum esse amico prodesse, inimico nocere. 332dNunc autem vis dicamus iustum esse, ut amicum (qui bonus est) iuvemus, inimicum (qui malus est) contra laedamus?" "Perpulchre mihi quidem hoc pacto dici videtur." "Est igitur viri iusti aliquem hominum laedere?" "Decet sane pravos et inimicos laedere." "Detrimento affecti equi, meliores ne an deteriores fiunt?" "Deteriores." "Num ad canum virtutem, an ad equorum potius?" "Ad equorum." "Nonne et canes laesi deteriores ad canum, non ad equorum virtutem efficiuntur?" "Necessario quidem." "Homines itaque, o amice, detrimento affectos nonne peiores ad virtutem hominum iudicabimus?" "Omnino." "Atqui iustitia nonne humana virtus est?" "Est plane." "Necesse itaque erit laesos homines iniustiores fieri." "Videtur." "Possunt ne musici ipsa musica aliquos non-musicos reddere?" "Nequaquam." "Numquid et equites equestri, ab equestri peritia alienos?" "Non licet." "An iusti viri iustitia ipsa iniustos? Et ad summam, virtute ipsa boni malos facere possunt?" "Non certe." "Non enim caloris existimo opus esse frigidum aliquid reddere, sed contrarii." "Sic est." "Neque siccitatis humidum, sed contrarii." "Valde quidem." "Neque igitur boni laedere est, sed eius contrarii." "Videtur." "Iustus autem bonus?" "Quidni?" "Non igitur iusti opus est, o Polemarche, nocere vel amico vel alteri cuiquam, sed contrarii eius, iniusti." "Verissima loqui videris, o Socrates." "Siquis ergo iustum esse dixerit debita cuique tribui, deberi autem intellexerit inimicis a iusto damna, amicis utilitatem — haudquaquam sapiens iudicandus; neque enim vera haec sunt: constitit namque nullo modo iustum esse quenquam laedere." "Fateor equidem." "Pugnabimus itaque una, ego ac tu, siquis hoc asserat vel Simonidem vel Biantem dixisse, vel Pittacum, vel alium quempiam sapientum beatorumque virorum." "Equidem pugnare tecum una adversus eum paratus sum." "Sed nosti cuius mihi esse haec sententia videatur, qua iustum asserit prodesse amicis, inimicis obesse?" "Cuiusnam?" "Periandri esse existimo, vel Perdiccae, vel Xerxis, vel Ismeniae Thebani, aut alterius cuiusdam opulenti viri, qui maxima se posse putavit." "Vera nimium loqueris." "Cum postquam hoc minime apparet aut iustitia esse aut iustum, quid aliud hoc esse quis dixerit?"
Sequetur in Parte Secunda: THRASYMACHI impetus et definitio — "iustum est quod potentiori utile" — eiusque refutatio (ars imbecillioris gratia; pastor; princeps qua princeps subiecti bonum quaerit; iniustitia non sapientia; argumentum ex opere/officio animae; iustitia animae virtus; iustum beatum esse); et finis Libri Primi.
Impetus Thrasymachi
336bThrasymachus autem, saepius disputantibus nobis contradicere concupiverat, sed a praesentibus (qui nos audire desiderabant) prohibitus, acquieverat. Postquam vero finem dicendi fecimus atque ego haec dixi, non ulterius se continuit, verum, seipsum colligens tanquam fera quaedam, in nos impetum fecit, quasi nos protinus discerpturus. Itaque ambo, ego atque Polemarchus, exterriti sumus. Ille vero exclamavit: "Quae vos nugae hactenus, o Socrates, occuparunt? Quidve invicem insanitis, vobis ipsis succumbentes? Quod si revera nosse cupis quid iustum sit, ne interroga solum, neve vincere concupiscere reprehendendo (postquam tibi responsum fuerit) — animadvertens facilius esse interrogare quam respondere; sed tu ipse responde, quid esse iustum existimes. Neque mihi dicas quod decens sit, neque quod utile, neque proficuum, neque conducibile, neque conferens; verum plane et perspicue mihi edissere quidnam dicas. Neque enim admittam, si huiusmodi nugas induxeris."
Haec ego audiens exterritus sum, et ipsum aspiciens perhorrui; atque, ut arbitror, nisi prior eum aspexissem quam ipse me, mutus penitus evasissem. Nunc, quando oratione ipsa exasperari coepit, respexi ad eum prior, quocirca respondere illi potui; subtremiscensque dixi: "O Thrasymache, ne nobis saevias. Si enim in sermonis investigatione lapsi sumus ego atque hic, pro certo habeto invitos errasse nos. Profecto, si aurum rimaremur, nunquam sponte ita succumberemus invicem in inquirendo ut inventionem eius impediremus; quare ne existimes, cum in praesentia iustitiam perscrutemur (re auro multo pretiosiore), usqueadeo invicem nos ignave concedere, ut non omni studio annitamur quo ipsam plane compariamus. Sed, ut puto, ea assequi non valemus. Quapropter nos multo magis vos sapientes misereri decet quam urgere." Tunc ille, haec audiens, valde Sardonice perrisit, et "O Hercules," inquit, "haec illa solita est Socratis ironia! Verum haec ego cognovi atque praedixi: quod tu respondere quidem nolles, sed ironia potius utereris, ac denique omnia faceres potius quam interroganti cuiquam responderes." "Sapiens," inquam ego, "Thrasymache: recteque nosti, quod, siquem interrogares quot duodecim sunt, interrogansque praediceres 'ne mihi dicas, amice, duodecim te bis sex, neque ter quatuor, neque sexies duo, neque quater tria, alioquin minime huiusmodi nugas admittam' — nemo tibi sic interroganti responderet."
Hic Glauco et ceteri orabant ne Socrates desisteret. Et manifestum erat Thrasymachum maxima cupiditate dicendi flagrare, ut se ostentaret; arbitrabatur enim habere optima quae responderet. Tandem vero concessit, et "Haec," inquit, "Socratis est sapientia: ipsum quidem nolle docere, sed ab aliis discere, nullamque gratiam inde referre." "Quod ab aliis discam," inquam, "vera dicis; quod autem gratiam non referam, procul est a vero: solvo enim quam possum; possum autem laudare tantum, argentum vero non habeo." "Verum," inquit Glauco, "adest pecunia. Dic iam, Thrasymache: nos enim omnes pro Socrate isto solvemus." "Ita prorsus existimo," inquit ille; "ut tua, Socrates, servet consuetudine, nihil ipse respondeat, sed, alterius oratione accepta, redarguat." "Quonam pacto," inquam, "vir optime, respondere quis posset, qui primum nesciat (neque scire se praedicet), deinde, siquid de his existimet, viro non mediocris auctoritatis prohibitus sit quod existimat dicere? Sed te magis aequum est dicere, qui profiteris te scire, et habere quod dicas. Gere igitur mihi morem, neque invideas Glauconem istum aliosque docere."
Definitio Thrasymachi — "quod potentiori utile"
"Audi igitur," inquit ille. "338cAffirmo equidem iustum nihil aliud esse quam quod potentiori utile. Cur non laudas? Scio noles." "Si quidem didicero prius quod dicis," inquam; "nunc autem nondum novi. Cum dicis iustum esse quod potentiori utile — quid vis referre, Thrasymache? Neque enim tale quid dicis: si Polydamas nobis fortior pancratiastes est, et illi ad corpus conducit caro bubula, hunc cibum esse et nobis (illo debilioribus) utilem simul et iustum?" "Molestus mihi es, o Socrates," inquit, "arcuque haec accipis dicta, qua depravare maxime sermonem possis." "Haud est ita, vir optime; sed tu planius hoc enarra." "An ignoras," inquit, "civitatum imperia has quidem a tyrannis, illas vero a populo, nonnullas ab optimatibus gubernari?" "Novi equidem." "Nonne in quavis civitate id plus potest quod imperat?" "Quidni?" "Fert autem leges principatus quisque ad sua semper utilitatem: popularis quidem gubernatio populares, tyrannica vero tyrannicas, in ceterisque similiter accidit. Positis autem legibus, ostendunt id iustum esse his qui subiecti sunt quod sibi sit utile, atque hoc transgredientem puniunt tanquam iniurium et contra leges agentem. Hoc igitur est, vir optime, quod ego dico: in cunctis civitatibus idem esse iustum, quod illi principatui conferat; principatus autem ubique (utpote potentior) dominatur; quare constat, recte colligenti, ubique idem hoc esse iustum, quod potentiori conducat."
Prima refutatio — principes errant
"339bNunc demum quid dicas intelligo," inquam; "verum an id ita sit, tentabo perdiscere. Utile quidem et tu respondisti iustum esse, Thrasymache (quamquam mihi ne id responderem interdicebas): accedit autem illud, scilicet 'potentiori'." "Exigua forsitan haec additio." "Nondum manifestum est magna ne sit an parva; sed quod hoc investigandum sit, an vera dicas, perspicuum est. Utrum qui imperant in civitatibus quibuscunque sine errore sunt semper, an errant quandoque?" "Errare interdum possunt." "Nonne igitur cum leges ferre aggrediuntur, partim recte ferunt, partim vero non recte?" "Sic existimo." "Recte autem ferunt cum sibi utilia statuunt, non recte cum contraria? An aliter sentis?" "Ita prorsus." "Quae vero tulerint observanda sunt ab his qui subiacent: atque id est iustum?" "Quidni?" "Non solum itaque, secundum sermonem tuum, iustum est id agere quod conducat potentiori, sed contrario modo quod obsit." "Quid ais?" "Quod et tu, mihi quidem videor dicere. Verum diligentius inquiramus. Nonne iam convenit inter nos principes nonnunquam ea imperare quae ab eorum utilitate aberrent, atque etiam quaecunque ipsi imperent iustum esse ut qui subiecti sunt observent? Nonne haec inter nos convenere?" "Ita, ut opinor." "Puta igitur inutile imperantibus et potentioribus facere, iustum esse, abs te esse concessum, quando imperarent ea quae sibi mala sunt ex inscitia. Tu autem iustum esse affirmas haec facere quae ab illis imperantur: nonne tunc, o sapientissime Thrasymache, contingit iustum esse contrarium facere eius quod tu dicis? Quod enim potentioribus inutile, subiectis quodammodo imperatur."
Hic Polemarchus: "Per Iovem," inquit, "manifestissima haec sunt, o Socrates." Tunc Clitophon: "Ita prorsus, si tu testis accesseris." "Sed non opus est," inquit Polemarchus, "testibus: ipse enim Thrasymachus confitetur principes nonnunquam quae sibi non conducant imperare, quaeque ab inferioribus fieri iustum sit." "Nam facere quae a principibus imperantur, iustum esse posuit, o Polemarche, Thrasymachus." "Etenim potentiori utile, o Clitophon, iustum esse posuit."
Refinatio Thrasymachi — "ad exactam rationem princeps non errat"
"Putasne me," inquit Thrasymachus, "eum qui errat tunc cum errat principem vocare, secundum hunc errorem? 340cSed ita loqui consuevimus, quod medicus erravit, et rationis supputator, et grammaticus errat; arbitror tamen nullum istorum, quatenus est id quod appellamus unumquemque, peccare. Quare, secundum exactam rationem (quando et tu ad vivum resecas), nullus artifex peccat: quisquis enim peccat, deficiente scientia peccat, in quo sane non est artifex. Quapropter artifex, vel sapiens, vel princeps nullus peccat tunc cum princeps est. Illud vero exacta ratione dicendum: principem, quatenus princeps est, non peccare; non peccante autem, quae optima sibi sunt imperare; hoc vero iis qui sub imperio eius sunt faciendum est. Quamobrem, ut a principio dicebam, iustum esse aio quod potentiori conducit, facere."
Refutatio: ars imbecillioris gratia
"Num tibi videor, o Thrasymache, 341csycophantae instar calumniari?" "Et maxime quidem." "Sed mihi dicito: qui recta ratione est medicus (quemadmodum paulo supra ipse dicebas), utrum pecuniarum coquisitor, an aegrotantium est curator? Atque de eo dicas qui revera sit medicus." "Morborum certe curator." "Gubernator autem, qui revera sit gubernator, nautarum princeps est, an nauta?" "Nautarum princeps." "Nihil existimo hoc esse faciendum, quod in navi naviget, neque nauta esse vocandum: non enim propter navigationem gubernator appellatur, sed propter artem ipsam nautarumque principatum." "Vera loqueris." "Nonne istorum cuique aliquid utile est?" "Est prorsus." "An non ad hoc tendit ars, ut quod utile sit cuique investiget atque praebeat?" "Ad hoc ipsum." "Numquid unicuique arti est aliquid aliud utile, quam ut sit quam maxime absoluta?" "Quomodo istud interrogas?" "Quemadmodum si me rogares an corpori satis sit esse corpus, an cuiuspiam alterius rei indigeat, responderem omnino indigere: et propter hoc ars quidem medicinae nunc inventa est, quoniam corpus debile et infirmum est, neque sibi sufficit. Ut ergo huic utilitatem afferat, ipsa ars est inventa. Num tibi videor vera dicere?" "Vera prorsus." "Quid autem? Ars ipsa medicinae, vel alia ars, per se quidem ita debilis sit ut aliqua virtute indigeat (quemadmodum oculi visu, auresve auditu, propter quod in ipsis opus sit aliqua arte quae investiget praebeatque quae ad haec eadem conferat)? Vel quaeque sibi ipsa quod conducat prospicit?" "Neque enim defectus, neque error ullus ulli arti inest; neque decet artem utilitatem quaerere nisi illi rei cuius est ars; ipsa autem integra et inviolata semper est, quatenus quaeque tota et immaculata qualis est perseverat. Hoc illa ratione sincera et exacta considera, sic ne, an aliter, se res habeat." "Sic certe." "Ergo nec medicina medicinae prospicit, sed corpori." "Ita est." "Neque equestris equestri, sed equis; neque alia ulla ars sibi ipsi (non enim indiga est), sed illi cuius ars est." "Sic apparet." "Atqui, o Thrasymache, praesunt artes et dominantur illi cuius sunt artes." Hoc ille, quamquam aegre, tamen concessit. "Nulla ergo scientia," inquam, "utilitatem potentioris inquirit aut praecipit, sed imbecillioris, eius cui imperatur ab ea." Neque hoc ille negabat, sed parabat ad haec pugnare. Tunc ego, alia his addens: "Nullus medicus," inquam, "eo quod medicus est, medico conferre studet, aut in eo aliquid praecipit, sed aegrotanti. Est enim concessum, qui vere quidem medicus est, eum esse dominum corporum, non pecuniarum cumulatorem. Nonne id est concessum?" Consensit. "Nonne et exactum gubernatorem navis nautarum principem esse, non nautam?" Et hoc. "Haud igitur gubernator talis ac princeps id inquirit et praecipit, quod ipsi gubernatori conferat, sed quod nautis qui ab eo reguntur." Haec quoque ille aegre confessus est. "Atque hic ego: Neque alius ullus," inquam, "Thrasymache, in aliquo principatu et facultate imperans, quatenus princeps est, quod sibi conferat cogitat aut praecipit, sed quod subiecto conducat; et, quae dicit quaeque facit, cuncta ad illius utilitatem decoremque dicit et facit."
THRASYMACHVS — pastor; iniustitia utilis
343aCum huc deventum esset, omnibusque pateret definitionem iusti in contrarium decidisse, Thrasymachus non respondit quidem ut debuit, sed "Dicito," inquit, "o Socrates: est tibi nutrix?" "Quidnam?" respondere inquam decebat magis quam talia quaerere. "Quoniam," inquit, "te negligit, et oppletas tibi nares non emungit, cum tamen indigeas — qui neque pecus neque pastoris cognoscis officium." "Cur istud?" inquam. "Quia putas," inquit, "opiliones vel bubulcos pecudum boumve bonum considerare, pascereque et colere ad aliud respicientes quam ad dominorum ipsorumque utilitatem; et illos qui in urbibus ut decet praesunt, aliter ad eos qui sub illis sunt existimas respicere quam tanquam pastor ad oves, et aliud cogitare noctes atque dies quam unde utilitas ad ipsos perveniat. Atque adeo procul abes ab iusto iustitiaque, iniustoque item et iniustitia, ut ignores iustitiam quidem et iustum alienum esse bonum (potentioris scilicet et imperantis utilitatem), proprium vero parentis ac subiecti damnum; iniustitiam autem contra, imperantem iustis vere simplicibusque, eosque facere quod illi (qui potentior est) conducit, eumque beatum reddere sibi famulantes, se vero nullatenus. Considerare autem oportet, o simplicissime Socrates, sic: quod iustus ubique apud iniustum minus habet. Primo in contractibus, ubi alter alteri sociatur: nunquam invenies, soluta societate, plus iustum quam iniustum habere, sed minus. Deinde in civilibus negotiis: cum tributa pendenda sunt, ex aequali quidem, iustus plus pendit, iniustus minus; cum vero accipiendum, ille nihil, hic plurimum lucratur. Cum uterque magistratum gerit, iusto contingit, etsi nulla alia iactura, rem tamen familiarem ob negligentiam deteriorem fieri, ex publico autem nihil percipere, propterea quod iustus est; insuper suis inimicus fieri, quod ipsis contra ius gratificari nolit. Iniusto autem omnia contraria. Dico autem quem paulo ante dicebam, qui plurimum habendi facultatem habet. Hunc igitur considera, si vis iudicare quanto sibi ipsi magis conducit privatim iniustum esse quam iustum. Facillime vero omnium id cognosces, si ad perfectissimam iniustitiam veneris, quae iniustum quidem beatissimum reddit, iniuria vero affectos et iniustos esse nolentes miserrimos. Ea vero est tyrannis, quae non furtim, sed vi, aliena (et sacra et profana, et privata et publica) aufert."
Atque haec dicens Thrasymachus, tanquam balneator multam et coacervatam in aures nostras orationem infudit, abire deinde cogitabat; sed eum praesentes manere coegerunt, ut rationem eorum quae dixerat redderet.
Refutatio: nullam artem sui ipsius gratia esse — merces
"Suum porro quaeque ars opus perficit, et confert illi ad quod est inventa. Si autem praemium ipsi nullum detur, 345bnum artifex utilitatem ab arte aliqua accipit?" "Nulla." "An igitur neque etiam prodest tunc cum gratis operatur?" "Ego quidem existimo prodesse." "Nonne igitur, o Thrasymache, sicut iam manifestum est, nulla ars nullusque magistratus sibi quidem utilitatem parit, sed (quemadmodum in superioribus dicebamus) quod subiecto confert, paret et imperat, inferioris illius commodum semper, non superioris, inspiciens? Ob haec itaque nuper, o chare Thrasymache, dicebam neminem volentem imperium suscipere, et alienorum malorum ultro emendationem aggredi, sed praemium quaerere: quoniam qui ex arte recte acturus sit, nunquam in sui agit commodum, secundum ipsius artis imperium, sed ad inferioris utilitatem. Quamobrem (ut videtur) praemium ponendum est iis qui libenter gubernaturi sint — seu argentum, sive honor, sive poena, si imperium non explerint."
"Quomodo istud ais, o Socrates?" inquit Glauco. "Equidem duo praemia novi; multam vero quam dicas, et quomodo in mercedis parte ponas, non novi." "Ergo optimorum praemium ignoras, cuius gratia imperant optimi viri, quoties admittunt imperium? An te latet et ambitiosum esse et avarum in improbo haberi atque esse?" "Novi equidem." "Hac ergo de causa, neque pecunia neque honore ducti, boni homines imperare volunt. Nam aperte pecuniam magistratus praemium accipientes, mercenarii vocari volunt; namque clanculum sumentes, fures. Neque rursus honoris causa: non enim ambitiosi sunt. Oportet igitur necessitatem illis imponi et multam, si impellendi sunt ut velint magistratum accipere. Quamobrem videtur turpe haberi ut quis sponte ad imperandum accedat, neque expectet necessitatem. Maxima vero multarum est, administrationi malorum subici, nisi ipse acceperit reipublicae gubernaculum. Hanc utique poenam timentes magistratus capere probi homines mihi videntur, siquando capiunt; et tunc ad eos accedunt, non tanquam ad bonum aliquod, neque tanquam ex his voluptatem aliquam capientes, sed tanquam ad rem necessariam, cum neque melioribus neque similibus se committere valeant. Quippe si bonorum virorum exstaret civitas, in ea (ut arbitror) haud aliter non imperandi gratia pugnaretur, quam nunc certetur imperandi cupiditate; ibique pateret revera legitimum principem non suiipsius, sed eius qui sub ipso est, commoditatem respicere. Quare unusquisque qui non amens sit, potius eliget alium sibi prodesse, quam, dum aliis ipse consulit, sese negotiis implicare. Hoc igitur ego Thrasymacho nullo pacto concedo, iustum quidem esse potentioris utilitatem."
GLAVCO eligit; methodus
"Verum hoc deinceps considerandum: 347emulto autem mihi maius videtur esse quod nunc Thrasymachus dicit, cum iniusti vitam meliorem vita iusti esse affirmet. Tu itaque, o Glauco, utrum istorum tanquam verius eligis?" "Iusti vitam potiorem existimo." "Audisti quot paulo ante iniustae vitae bona Thrasymachus numerabat?" "Audivi equidem; non tamen assentior." "Vis ne illi monstremus (siquo modo possumus) vera eum minime dicere?" "Quidni velim?" "Si oratione contrariam orationi illius obsidentes, quasi comparatione quadam proposita, enumeremus quot insuper bona qui iustus sit consequatur, ac ille rursus conferat sua, oportebit ut tertius aliquis enumeret iterum metiaturque bona quotcunque utrique in utroque collegimus, atque ita iudicibus quibusdam altercationem hanc dirimentibus opus erit. Sin autem (quemadmodum nuper) internis concessionibus adductis in medium rem ipsam discutimus, oratores ipsi nos simul et iudices erimus." "Sic est omnino." "Uter tibi modus magis placet?" "Hic posterior."
Iniustitia non virtus nec sapientia — pleonexia
"348bAge igitur, o Thrasymache, responde nobis a principio. Affirmas perfectam iniustitiam utiliorem esse perfecta iustitia?" "Affirmo equidem, et cur, dixi." "Quid vero de ipsis dicis? Alteram nempe iustitiam virtutem, alteram vitium vocas?" "Quidni?" "Nonne iustitiam quidem virtutem, iniustitiam autem vitium?" "An istud fateri, vir lepide, mihi convenit, qui iniustitiam prodesse dico, iustitiam minime?" "Quid ergo?" "Contraria." "An forte iustitiam vitium?" "Non, sed valde generosam stultitiam." "Iniustitiam ergo nequitiam vocas?" "Ne istud quidem, sed bonum consilium sagacitatemque." "Num iniusti viri, Thrasymache, prudentes ac boni esse tibi videntur?" "Quicunque videlicet civitates iniuria afficere possunt, et nationes sibi subicere. Tu autem me fortasse loqui putas de his qui loculos clanculum surripuerint: prosunt et haec quidem, si lateant, sed aestimatione digna non sunt; immo quae paulo ante dicebam, plurimi facienda." "Equidem quid velis intelligo. Sed admodum miror, si in parte virtutis et sapientiae iniustitiam ponas, in contrariis vero iustitiam." "Omnino sic pono." "Durius hoc iam, o amice, neque amplius inventu facile quod quis dicat. Si enim conducere quidem iniustitiam posuisses, vitium tamen vel turpe quoddam esse eam confessus esses (quemadmodum alii quidam), aliquid ad haec secundum ea quae existimantur dicere possemus. Nunc autem perspicuum est dicturum esse te et pulchrum et robustum quiddam iniustitiam esse, ceteraque illi daturum omnia quae nos iustitiae tribuimus, quandoquidem et in virtute et in sapientia ponere eam ausus es."
Inde, considerantes utrum iustus plus iusto, an dissimili tantum, habere velit: "Iustus quidem homo plus iusto habere neque dignum putat neque vult; iniusto autem contra. Iniustus vero utroque (et simili et dissimili) plus accipere vult." "Atqui prudens et bonus iniustus ipse est, iustus autem neutrum?" "Ergo prudenti et bono similis est iniustus, iustus autem minime?" Examinato vero exemplo musici, medici, omniumque peritorum: "Videtur tibi, vir optime, cum musicus vir lyram temperat, velle in intensione remissioneque chordarum musicum virum exuperare, vel dignum putare ut eo plus assequatur?" "Minime." "At imperitum musicae superare contendit?" "Necesse est." "Quid medicus? In quadam victus ratione dices ne plus assequi quam aut medicus alter aut res ipsa cupit?" "Nequaquam." "Plus autem quam medicinae artis imperitum?" "Proculdubio." "Universas denique contemplare scientias inscitiasque, siquis tibi videtur, qui quidem scientiam habeat, plus sumere velle (vel dicendo vel faciendo) quam alter sciens, et non eadem velle ad actionem eandem quam et ille qui ipsi similis est." "Forte sic se res habeat necesse est." "Quid autem indoctus? Nonne plus docto sibi assumere vellet, atque etiam indocto?" "Fortasse." "Sed doctus nonne sapiens?" "Concedo." "Sapiens autem nonne bonus?" "Et istuc etiam." "Bonus ergo et sapiens non volet plus sibi quam sui similis vindicare, plus tamen quam dissimilis et contrarius volet." "Videtur." "Malus autem et indoctus tam simili quam dissimili sibi plus arrogabit." "Apparet." "Nonne iniustus, Thrasymache, plus usurpare contendit quam vel similis vel dissimilis? An non ita dicebas?" "Dicebam equidem." "Iustus autem simili quidem non plus volet, sed dissimili." "Fateor." "Est itaque similis iustus quidem sapienti et bono, iniustus autem et malo et inscio." "Apparet." "Atqui concessimus tale utrumque esse quale sit is cui similis est uterque." "Concessimus plane." "Iustus itaque nobis bonus esse sapiensque apparuit, iniustus autem indoctus et malus." Haec omnia concessit Thrasymachus, non tamen ea facilitate qua ego nunc refero, sed vix atque protractus, plurimoque cum sudore (erat quippe tunc aestas); et vidi ego tunc primum, quod nunquam antea videram, erubescentem Thrasymachum.
Iniustitia non robur — seditionem parit
350dCum igitur constitisset iustitiam virtutem esse et sapientiam, iniustitiam vero vitium et inscitiam: "Maneat," inquam, "hoc ita nobis. Dicebamus autem validum ac potens quiddam iniustitiam esse. Nonne meministi, Thrasymache?" "Memini equidem; sed mihi quae nunc dicis non placent, habeoque quod adversus ea dicam. Quod si adducerem, certe novi me concionari te esse dicturum. Quare aut sine me dicere quae velim, aut, si tu vis interrogare, interroga; ego autem tibi, velut aniculis fabellas narrantibus, assentiar, et annuam et abnuam." "Nullo pacto praeter sententiam tuam." "Hoc interrogo nunc quod et paulo ante, ut ordine suo in sequenti sermone consideremus quomodo se iustitia adversus iniustitiam habeat. Dictum enim est potentiorem atque robustiorem esse iniustitiam quam iustitiam. Si quidem sapientia et virtus est iustitia, facile (ut arbitror) apparebit robustius esse eam quam iniustitia, quandoquidem iniustitia inscitia est: nec ullus hoc ignoraret. Verum non ita simpliciter agere cupio, sed hac via considerare. Civitatem ne aliquam affirmares iniustam esse, et alias civitates velle iniuste in servitutem redigere, servatasque sub se multas habere?" "Cur non? Immo vero hoc summopere faciet illa quae praestantissima erit, et quae ad extrema pervenerit iniustitia." "Intelligo equidem: nam haec erat oratio. Sed hoc circa ista considero: utrum haec quae praestantior sit civitas civitate, absque iniustitia hanc sit potentiam habitura, vel necesse sit ut habeat cum iustitia?" "Si quidem ut tu paulo ante dicebas iustitia ipsa sapientia est, necesse est cum iustitia; sin autem ut ego, sine iustitia."
Tunc Socrates ostendit iniustitiam, ubicunque insit (sive in civitate, sive in exercitu, sive in latronum manu, sive in uno homine), discordiam odiumque parere, ipsosque inter se ad communem actionem inutiles reddere; quippe iniustitia, dum simultates excitat, efficit ut nec secum nec cum aliis concorditer agant. Quare civitas illa quae alias iniuste subicere conatur, nisi inter cives suos aliquam servet iustitiam, agere nihil poterit; et latronum manus, si invicem omnino iniusti sint, nullum communiter facinus peragere valet. Idem in uno homine: iniustitia animum secum dissidentem reddit, sibi ipsi inimicum, et iustis et diis. Quamobrem iniustitia, tantum abest ut robur sit, ut potius imbecillitas summa sit.
Argumentum ex officio animae — iustum beatum esse
"Restat," inquam, "ut consideremus, utrum iusti melius etiam vivant iniustis, et beatiores sint. Et quidem iam ex dictis apparere videtur; 352dnihilominus tamen rectius hoc modo considerandum. Est ne aliquod equi opus officium?" "Est." "Nonne id ipsum equi opus statueres, quod aut solo illo aut optime quis efficiat?" "Non intelligo." "Sic intellige: potesne alio quam oculis videre?" "Minime." "Vel alio quam auribus audire?" "Nequaquam." "Nonne ergo haec eorum opera iure diceremus?" "Prorsus." "Quid autem? Cultello posses vites putare, et falce, et aliis multis?" "Quidni?" "Sed nullo (ut arbitror) ita pulchre quam falce ad hunc usum fabricata." "Vera." "Nonne igitur hoc falcis opus statuemus?" "Statuemus." "Cuius vero rei opus aliquod est, eius etiam virtutem quandam esse putabimus? Habent ne oculi opus?" "Habent." "Nonne et oculorum virtus est?" "Et virtus." "Quid autem? Aures habent opus?" "Habent." "Nonne et virtutem?" "Et virtutem." "Quid de ceteris omnibus? Nonne eodem modo?" "Eodem." "Age vero: possent ne unquam oculi opus suum pulchre obire, si propriam virtutem non haberent, sed pro virtute vitium?" "Quomodo?" inquit; "caecitatem enim, ut arbitror, pro visu dicis." "Quaecunque," inquam, "eorum virtus sit: nondum enim hoc quaero, sed an propria virtute opus suum quaeque pulchre obeant, vitio autem male." "Verum hoc quidem dicis." "Nonne et aures, propria privatae virtute, opus suum male obibunt?" "Prorsus." "Eademque ratione de ceteris omnibus?" "Mihi quidem videtur." "Age igitur deinceps hoc considera: est ne aliquod animae opus, quod nulla alia re omnium quae sunt efficere possis? Veluti tale quiddam: curare, imperare, deliberare, ceteraque huiusmodi — num alii cuiquam quam animae haec proprie tribuentes recte dicemus?" "Nulli alii." "Quid rursus? Ipsum vivere: nonne animae opus esse dicemus?" "Maxime omnium." "Nonne et virtutem quandam animae esse fatemur?" "Fatemur." "Num igitur unquam, o Thrasymache, anima opera sua pulchre obibit, si propria privetur virtute? An impossibile est?" "Impossibile." "Necesse igitur est ut prava anima prave imperet et curet, bona vero anima haec omnia pulchre agat." "Necesse." "Nonne autem concessimus iustitiam quidem animae virtutem esse, iniustitiam vero vitium?" "Concessimus." "Iusta igitur anima iusteque vir bene vivet, male autem iniustus." "Apparet," inquit, "ex tua oratione." "Atqui qui bene vivit, beatus est et felix; qui contra, contra." "Quidni?" "Iustus ergo felix, iniustus vero miser." "Sint." "Atqui miserum esse non conducit, beatum vero conducit." "Quidni?" "Nunquam ergo, o beate Thrasymache, utilior est iniustitia iustitia."
Conclusio aporetica — finis Libri Primi
"Verum, o Socrates, haec tibi epulae sint, in Bendidiis hodierni festi." "A te quidem id mihi exhibitum, o Thrasymache," inquam, "354apostquam mitis factus es, et iram deposuisti. Non tamen pulchre epulatus sum — mea quidem culpa, non tua. Sed quemadmodum avidiores homines incontinentesque rapiunt semper quodcunque iam in convivio apponitur, gustantque illud antequam prioribus dapibus satis vescantur: ita et ipse (ut mihi videor), prius quam invenire quod principio fuit propositum (quid ipsum videlicet iustum sit), eo praetermisso, ad considerandum me contuli utrum pravitas sit et inscitia, sive sapientia virtusque; ac postremo, incidente oratione illa quae afferebat conducibiliorem iniustitiam esse quam iustitiam, non me continui quin ab illo ad hoc descenderem. Quapropter mihi in praesentia ex disputatione contigit ut nihil sciam: cum enim quid sit iustum ignorem, vix sciam utrum virtus quaedam sit an non, et utrum is qui ipsum habet infelix sit an felix."
Liber Secundus
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Secundum
357aTriplex est bonorum genus. Aliud enim alterius solum gratia expetimus, qualia quaecunque laboriosa sunt (ut exercitationes, medicationes, pecuniaria negotia): haec laboriosa fatemur esse, prodesse tamen nobis; et ipsa quidem sui gratia nunquam expeteremus, sed quaestus et aliorum quae ab eis proficiscuntur gratia. Aliud et sui ipsius gratia et eorum quae inde sequuntur (cum cognitione ac prospera valetudine) — qualia gaudere, videre, sapere, bene valere: hoc pulcherrimum genus est. Iustitiam vero Socrates in pulcherrimo collocat, quod tam propter seipsum quam propter ea quae efficit, ab eo qui beatus sit futurus, expetitur — quamquam vulgus eam in laborioso genere ponit, quod propter praemia et honores gloriamque sit expetenda, propter seipsam autem (tanquam difficile) fugienda.
Glauco autem, vir ad omnia fortissimus, ea quae praetermissa sunt a Thrasymacho pro iniustitiae patrocinio copiosius eleganterque prosequitur (adde et modestius): ait enim, non quia ita sentiat, sed ut provocet Socratem ad iustitiam acrius defendendam, se iniustitiam laudaturum. Optat vero laudes audire iustitiae quae non ab externis, sed ab intrinseca iustitiae natura ducantur (quales afferri ab aliis non consueverunt). Post eum Adimantus et primo pro iustitia verba facit, praemia illi et humana tribuens et divina (ubi notabis religiosa quaedam mysteria poetarum); deinde nonnulla pro iniustitia adducit, personam videlicet et Socratis et Thrasymachi referens, addens se non iustitiam vituperare velle, sed quodammodo Socratem irritare. Tu vero animadverte non temere Platonem multa hic rursus ad poetas sacerdotesque pertinentia posuisse: ostendit enim in his saepe a poetis et a malis sacerdotibus peccandi licentiam provenire; ubi gentilium superstitiones irridet.
Hic Ficinus de "perpetua ebrietate" — quae iustitiae praemium a Musaeo ex Orpheo accepta, Dionysii sacra significat — digreditur: Ebrietas duplex est. Altera quidem sub luna, letheo inducta potu, per quam anima, extra se posita atque infra se posita, divina obliviscitur, circa terrena delirans. Altera vero supra luna, nectarea proveniens potione, per quam animus, extra se positus atque supra se positus, morborum mortalium obliviscitur, suspiciensque divina quasi primo illorum splendore caligat, sive potius sapore guttas novo quodam calore e priori habitu permutat; mox vero perspicue cernit gustatque salubriter, immo vero nutritur. Profecto idea divina, per quam factus est animus, redeunti illabitur animo, ceu gustui sapor: ab eo primum suaviter siquid alienum est diluit; deinde penitus splendet, fulgensque splendore delectat; tertio redigit in seipsam, inaestimabili voluptate perfundens. Ubi animus, ex anima primum factus est intellectus, ex intellectu denique deus; neque ulterius sicut prius sapit, neque quae prius, sed sapit aliter atque alia.
Sed iam ad iustitiam revertamur. Hac Socrates, tanquam disputationis suae fine atque obiecto, per singula quaerens — quia difficile inveniretur in animo — prius quaerit in civitate, tanquam in ea manifestior futura, ut per hanc deinceps in animo iustitiam manifeste definiat. Ut autem iustitiam in civitate considerare queat, constituit ab initio civitatem, dicens primo quae sit eius origo (indigentia mutua); deinde quae materia (res artesque necessariae); postremo qua forma (videlicet regula victus, legitimaque gubernatio). Et videto quantum laudet vitam sobriam, quantum vituperet delicatam atque luxuriosam: illa quidem sana atque sufficiens, haec autem insana, indigens plurimorum. Postea, cum ob hanc nascatur bellum, opus est in eiusmodi civitate milite; quapropter ad diligentem militaris artis institutionem descendens, quot necessaria sint militi strenuo et custodi patriae accurate persequitur. In quibus vero omnibus statuit neminem ad diversa aptissimum nasci posse, ideoque nullum diversas artes exercere debere; cum ex alterius opere opus impediat alterius, oportere et unumquemque arte sua statim a puero et per omnem vitam continue exercere. Praeterea militem patriae custodem talem et nasci et educari debere, ut canis instar et erga notos sit mitis, adversus ignotos ferox, semperque vigil et sagax. Proinde asserit Socrates principium cuiusque operis maximum quiddam esse, in tenera praesertim aetate facile utrique formabili: idcirco futuros milites ab ipsis unguiculis, et secundum animum primo per musicam, et secundum corpus deinde per gymnasticam, rite format — musica comprehendens fabulas quoque poeticas, quas praecipit assidue puerorum auribus adhibere (sed eas duntaxat quales ad militare studium quasi praeludia quaedam et provocent et erudiant), similiterque ceteros his a primis incunabulis iubet assuefieri quae studio potissimum futuro conducant, contrarias vero longius arcens.
Glauconis provocatio; tria bonorum genera
Haec cum dixissem, a disputatione liberatum me esse putabam; verum hoc prooemium fuit. Glauco enim (et semper alias vir certe ad omnia fortissimus, et tunc quidem) Thrasymachi tanquam defatigati concessionem non suscepit, sed dixit: "O Socrates, utrum nobis persuasisse videri cupis, an revera persuadere, quod omnino praestet iustum esse quam iniustum?"
Socr. "Ego quidem, si in mea optione esset, revera persuadere mallem."
Glauc. "Minime facis quod vis. Dic porro: videtur ne tibi huiusmodi aliquid esse bonum, quod quidem eligeremus, haud certe quae ex eo sequantur cupientes, sed ipsum gratia ipsius amantes — quemadmodum gaudere, et voluptates quaecunque sine nocumento sunt, et quae in posterum nihil praeter gaudium allatura sint ea habenti?"
Socr. "Mihi quidem videtur esse aliquod huiusmodi."
Glauc. "Quid vero? Estne aliquod quod et ipsum per se diligimus et propter ea quae ex eo proveniunt — ut sapere, videre, valere? Haec namque huiusmodi propter utrumque eligimus."
Socr. "Certe."
Glauc. "Tertium autem aliquod vides genus boni, in quo est exerceri, male valentem curari, medicationem et pecuniariam exercere? Haec utique laboriosa fatemur esse, prodesse autem nobis; et ipsa quidem sui gratia nunquam expeteremus, sed quaestus et aliorum quae ab eis proficiscuntur gratia."
Socr. "Est hoc plane genus tertium. Quid tum?"
Glauc. "In quonam istorum iustitiam ponis?"
Socr. "Mea quidem sententia in pulcherrimo, quod tam propter seipsum quam propter ea quae efficit, ab eo qui beatus sit futurus, expetitur."
Glauc. "Haud ita multis videtur, sed laboriosi generis esse, quod quidem propter praemia et honores gloriamque sit expetendum, propter seipsum autem (tanquam difficile) fugiendum."
"Renovabo equidem Thrasymachi orationem; et primo dicam quale quid iustitiam esse dicat, et unde exorta fuisse homines velint; secundo vero loco, omnes quicunque iustitiam colunt invitos quodammodo eam sequi, tanquam re necessaria, sed non bona; tertio, merito id agere. Multo ergo melior iniusti vita quam iusti, ut tradunt. Mihi quidem, o Socrates, non ita videtur; ambigo tamen plerumque, quia obtundor quotidie Thrasymachum aliosque innumeros audiens. Orationem vero pro ipsa iustitia, quod melior quam iniustitia sit, ex nullo adhuc audivi ut vellem; cupio quippe iustitiam ipsam secundum seipsam audire laudatam, maxime vero ex te hoc me arbitror auditurum. Quapropter dicam latius iniustam vitam laudans."
Origo iustitiae ex pacto
"358eNatura quidem dicunt iniuriam facere bonum esse, iniuria autem affici malum; sed longe plus mali esse in patiendo iniuriam quam boni in inferendo. Quamobrem postquam vicissim iniuriam et intulerint et acceperint, et utrumque gustaverint, qui nequeunt vitare illud patiendi id inferendi consequi, operae pretium fore ducunt ut ita invicem componantur ut neque inferri neque accipi possit iniuria; hincque volunt originem habuisse leges constitutionesque, et nominata esse praecepta legum legitima atque iusta. Hanc itaque iustitiae originem et substantiam esse volunt, quae media quodammodo sit inter optimum et pessimum: quandoquidem optimum est inferre iniuriam nec dare poenas, pessimum vero pati nec ulcisci posse. Iustum ergo, horum in medio constitutum, amari non tanquam bonum, sed ex imbecillitate iniuriandi, tanquam iniuriarum inferendarum obstaculum. Eum sane qui hoc efficere possit, vere virum esse — cum alio pacisci nunquam decerneret, ne ultro citroque iniuria inferatur, alioquin insaniret. Iste est, o Socrates, origo iustitiae atque huiusmodi, et ex talibus (ut ferunt) progenita."
Anulus Gygis
"359cQuod autem qui iustitiam servant inviti id agant (cum ex imbecillitate iniuriam inferre nequeant), plane prospiceremus, si tale quiddam animo fingeremus: si utrique licentiam largiremur quodcunque liberet agendi, et iusto pariter et iniusto, deinde sequeremur, explorantes quo rapiat utrumque libido, inveniremus profecto iustum, plus habendi aviditate compulsum, ad eadem se atque iniustum conferre. Hoc siquidem natura omnis ut bonum expetit, lege autem ac vi ad aequalitatem servandam ducitur. Erit autem licentia illa quam dico talis (illis si detur), qualis aliquando fertur fuisse Gygis Lydi progenitori. Fuisse enim ipsum ferunt mercennarium pastorem eius qui tunc Lydis imperabat. Magna autem imbrium tempestate exorta, motaque terra, ferunt terrae hiatum fecisse in ea regione ubi ille armenta pascebat. Quae cum vidisset, mirabundus in hiatum descendit, conspexitque et alia quae fabulantur miranda, et equum aeneum concavum, perque fenestras cadaver in alvo equi animadvertit, maius quidem humana forma; hoc nihil habebat aliud praeter aureum digito anulum. Quo sublato abiit; ac paulo post ad pastoralem pervenit conventum, in quo legatus de rebus peculii ad regem per singulos menses referendis creandus erat, iuxtaque alios assedit. Accidit ut, cum forte gemmam introrsum ad manum verteret anuli quem a cadavere arripuerat, subito a nullo conspiceretur, aliique de illo tanquam absente loquerentur. Admiratus ergo, gemmam rursus extrorsum convertit; quo facto, rursus apparuit. Hoc ille animadvertens, diligentius periculum fecit utrum hanc vim anulus haberet; atque ita illi compertum fuit quod, versa ad se gemma, a nemine videretur, versa autem ad alios, conspicuus fieret. Quod quidem expertus, curavit ut legatus ad regem una cum aliis mitteretur; profectusque, uxorem eius corrupit, et de rege interficiendo cum ea consilium iniit, quo caeso regnum assumpsit.
Si igitur duo tales anuli essent, alterumque iustus, iniustus alterum possideret ac ferret, nullus profecto esset (ut videtur) adeo adamantinus, ut in ipsa iustitia permaneret, et ab alienis abstinere vellet, cum liceret illi ex foro intrepide quodcunque vellet arripere, ingredique alienas domos, et clanculum pro libidine cuique congredi, et pro arbitrio quemlibet interficere, et e carcere solvere, et alia (quasi par deo sit inter homines) pro arbitrio facere. Haec igitur cum uterque faceret, nequaquam alter ab altero in agendo differret, sed ambo eodem tenderent. Quod quidem maxima apud omnes esse potest coniectura: neminem volentem, immo invitum, esse iustum, quasi id secundum se et privatim non sit bonum; quoniam ubicunque iniuste agere quisque se posse confidit, agit protinus. Prodesse enim quisque privatim multo magis existimat iniustitiam quam iustitiam — recteque sentit quisquis ita iudicat, ut sermonis huius perhibent auctores. Quod siquis huiusmodi facultate nactus velit ab iniustitia abstinere neque aliena tangere, infelicissimus omnium et stolidissimus apud eos qui hoc adverterent putaretur; laudarent tamen illum palam, vicissim se decipientes, quia maxime timent ne afficiantur iniuria."
Duae imagines — iustus et iniustus perfecti
"Atque haec quidem ita sint dicta. 360eVita vero utriusque (iusti videlicet et iniusti) ita plane diiudicabimus, si iustissimum virum seorsum et iniustissimum distinguamus, aliter vero nequaquam. Sit autem haec discretio talis, ut nihil auferamus iniustitiae ab iniusto, neque quicquam ab iusto iustitiae, sed perfectum utrumque in suo studio ponamus. Primum igitur iniustus tanquam optimi artifices faciat: velut quemadmodum gubernator summus vel medicus quae in arte sua confici possunt et quae non possunt sentit, et illa quidem aggreditur, illa relinquit, et siqua praeterea in re peccaverit corrigere potest — ita et iniustus recte iniurias aggrediens lateat, si maxime iniustus futurus est. Sin autem deprehensus fuerit, iners existimandus est: extrema enim iniustitia est, iustum videri cum quis non sit iustus. Danda est igitur iniustissimo extrema iniustitia, neque auferenda; sed permittendum, ut is qui maxima multa patravit apud omnes iusti habeat opinionem, et siqua in re peccaverit corrigere possit, sitque ad persuadendum idoneus siquid de ipso mali facinoris nudatur, et ad vim (si opus fuerit) inferendam fortitudine et robore, opeque et amicorum copia.
Cum hunc talem finxerimus, iuxta ipsum virum ponamus iustum, simplicem hominem et ingenuum, qui (secundum Aeschylum) non videri sed esse bonus studeat. Removenda quippe ab eo iustitiae omnis opinio, ne iustus cuiquam videatur: si enim videbitur iustus esse, aderunt sibi honores et praemia; incertum igitur erit, iusti ne, an honorum munerumque gratia, talis sit. Privandus itaque rebus omnibus praeter iustitiam, atque ita ponendus ut superiori contrarius sit: cum nihil agat iniuste, iniustissimus esse credatur — ut, quasi quodam examine ad iustitiam sit probatus, ex eo quod nec infamia nec his rebus quae eam sequuntur a proposito suo dimoveatur, sed usque ad mortem immobilis perseveret, dum per omnem vitam iniustus existimatur, est tamen iustus: ut, cum uterque ad extremum pervenerint (hic quidem iustitiae, ille autem iniustitiae), iudicetur uter eorum sit beatior."
Socr. "Papae! Quam vehementer, o amice Glauco, utrumque virum quasi statuam quandam in iudicium manifeste inducis!"
Glauc. "Quam maxime possum. Cum ergo talis uterque sit, nihil iam (ut arbitror) difficile narratu est, qualis utrumque vita expectet. Dicendum igitur. Quod si asperius id dicatur, ne existima me, o Socrates, haec dicere, sed eos qui pro iustitia iniustitiam laudant." Dicunt enim iustum illum, ita affectum, flagellari, torqueri, vinciri, oculos exuri, ac demum, omnibus malis perpessis, in crucem agi; tunc cogniturum quod non esse iustum, sed videri, optandum sit.
Mysteria veniae — dii precibus flectuntur
Iniustus vero, qui iustitiae opinionem servat, et apud deos et apud homines potior habetur. "Adsunt quinetiam persuasionis magistri, qui sapientiam concionatoriam et iudicialem tradunt, ex quibus partim persuadebimus, partim cogemus, ut, dum nobis plura arrogamus, poenas minime persolvamus. Sed deos quidem neque latere neque cogere possibile est. Verum si non sunt, vel humana non curant, haud nobis curandum est ut eos lateamus. Sin autem sunt et curant humana, nos non aliunde id novimus vel audimus quam ex multorum sermonibus et ex poetis genealogiam ipsorum scribentibus; iidem vero ipsi perhibent posse deos precibus sacris et muneribus flecti. Quibus vel utrumque credendum est, vel neutrum. Si ita credendum, et iniuste agendum, atque ex ipsa rapina diis sacrificandum. Iusti enim si simus, illaesi a diis erimus, sed quaestus qui per iniustitiam comparatur respuemus; iniusti autem divitias parabimus, sceleribusque patratis illos precibus flectentes a poena liberabimur. Sed enim apud inferos poenas dabimus eorum quae hic iniuste commiserimus, vel nos vel nati natorum. At, o amice, dicere quadam ratione licebit: supremae pro peccatis commissis expiationes iniustum iuvant, exorabilesque dii sunt, ut maximae civitates dicunt; et deorum filii poetae prophetaeque deorum hoc ita se habere testantur. Ergo quae ratio ulterius nos inducet, ut prae summa iniustitia iustitiam eligamus?
Ex omnibus iam dictis, o Socrates, quis crediderit eum hominem iustitiam servaturum cui sit aliqua vis aut fortunae aut opum aut corporis aut generis, ac non potius subrisurum si laudari eam audiverit? Quinimmo siquis saltem ostendat quae diximus falsa esse, recteque norit iustitiam optimam esse, vehementer ignoscet, neque irascetur iniustis, cum intelligat (nisi quis divina quadam natura iniquitatem oderit, vel doctrina abstinuerit ab iniustitia) neminem sua sponte esse iustum, sed prae timiditate vel senectute vel alia quadam imbecillitate vituperare iniustitiam, cum eam exsequi nequeat. Quod quidem satis ex eo patet, quoniam ut primum quis potestate adeptus est, primus pro viribus agit iniuste. Quoniam ex vobis, o mirifice Socrates, quicunque laudes iustitiae profitemini, a priscis illis heroibus incipientes (de quibus aliqua exstat memoria) usque ad nostros homines, nullus unquam aliter laudavit iustitiam vel iniustitiam vituperavit, quam ad gloriam munera ve vel poenas respiciens quae ab illis proficiscuntur; ipsum vero utrumque, suapte natura quid agat in habentis animo (latens deos et homines), nullus unquam vel in poematis vel alio sermone ad sufficientiam enarravit — quod videlicet iniustitia sit maximum malorum omnium quotcunque sustineat animus, iustitia vero maximum bonum." Sic Glauco concludens: et apud deos et apud homines melius iniusto vitam institutam esse quam iusto.
Adimanti oratio
362dHaec cum dixisset Glauco, egoque ad haec respondere aliquid cogitarem, frater eius Adimantus: "Nondum," inquit, "o Socrates, satis de hac re dictum est."
Socr. "Quid? Nonne?"
Adim. "Illud utique dictum non est, quod maxime dici oportuit."
Socr. "Frater adesto viro, ut habet proverbium. Quare, siquid hic reliquit, adiuva — quamquam me quae dicta sunt ab isto convincere possunt, atque afficere ut defendere iustitiam nequeam."
Adim. "Nihil dicis. Audi sed haec praeterea. Decet enim et contrarias rationes inducere earum quas iste attulit, quibus laudatur quidem iustitia, iniustitia contra vituperatur, ut manifestius fiat quid mihi Glauco velle videtur.
Praecipiunt sane patres filiis, atque omnes qui curam aliquorum habent, oportere iustum esse — non propter seipsam iustitiam laudantes, sed propter eos qui inde sequuntur honores: ut, qui iustus habetur, ex ea opinione magistratus et conubia et quaecunque (de eo qui iustus existimatur, ut paulo ante dicebat Glauco) assequatur. Enimvero gloriae illi praemium quoddam in primis inducunt: nam, inferentes deorum approbationes, summa referre possunt a diis beneficia sanctis viris collata. Quod generosus Hesiodus Homerusque testantur. Ille enim iustis deos facere perhibet ut quercus in ramis altioribus glandes ferant, in mediis apes, et oves lana onerentur, multaque alia generis eiusdem bona. His similia dicit et alter: quemadmodum enim (inquit) probo regi (quasique dei similis sit) bonum conferat nomen — ferat terra nigra triticum atque hordeum, pomis gravent arbores, fecundae pecudes facile pariant, mare pisces subministret. Musaeus item atque eius filius excellentiora etiam bona iustis ab ipsis diis tribui voluerunt: apud inferos enim agentes ipsosque in sanctiori convivio collocantes, coronatos faciunt magna semper in voluptate ebrios vivere, existimantes pulcherrimum virtutis praemium aeternam ebrietatem. Qui autem longiora his praemia a diis dari volunt, filios dicunt posterosque iusti fidelisque viri genus suum per saecula propagare. His et huiusmodi iustitiam laudant; prophanos vero atque iniustos caeno quodam apud inferos obruunt, et aquam cribro ferre cogunt, viventesque infamia notant.
Praeter haec considera, o Socrates, aliam quandam de iustitia iniustitiaque orationis speciem, et privatim et a poetis inductam. Omnes enim uno ore canunt bonum quidem temperantiam et iustitiam esse, difficile autem et laboriosum; intemperantiam vero et iniustitiam, iucundum quidem et facile comparatu, opinione tantum legeque turpe, utiliora quinetiam iustis iniusta ut plurimum. Quamobrem rogamus te, o Socrates, ut ostendas quomodo iustitia ipsa per se afficiens iuvet habentem, iniustitia vero laedat — opiniones autem et praemia aliis laudanda relinquas."
Sequetur in Parte Secunda: constitutio civitatis (origo ex indigentia mutua; civitas sana et luxuriosa; origo belli; natura custodis); et educationis initium (musica; theologiae census — formae de diis).
CONSTITVTIO CIVITATIS — origo ex indigentia mutua
Quoniam autem difficile in uno homine iustitiam, quam quaerimus, conspicere, prius in civitate eam 369ainquiramus (tanquam in re maiore manifestiorem), ut per hanc deinceps in animo iustitiam manifeste definiamus. Fit autem civitas, ut arbitror, quoniam unusquisque nostrum sibi ipsi non sufficit, sed multis indiget. An aliam putas esse civitatis constituendae causam? "Nullam," inquit. "Cum igitur alius alium ad aliud assumat, indigentes multis, multos in unum habitaculum socios adiutoresque congregamus, cui contubernio civitatis nomen imposuimus." Prima itaque et maxima indigentia est victus, ad essendum vivendumque comparatio; secunda habitationis; tertia vestitus, ceterorumque talium. Sit ergo primus agricola, secundus aedificator, tertius textor: addamus et sutorem, vel alium quempiam eorum qui corporis necessitatibus inserviunt.
Atque hic considera, utrum unusquisque opus suum omnibus in commune debeat conferre (ut idem agricola quattuor hominibus victum paret, quadruplumque temporis laborisque in cibo parando consumat, aliisque communicet); an, ceteris neglectis, sibi soli quartam partem cibi quarta temporis parte paret, reliquis tribus partibus, alteram in domo paranda, alteram in veste, alteram in calceis insumens. "Mihi quidem videtur," inquit, "illud prius esse facilius." Et merito, per Iovem: succurrit enim mihi, te dicente, quod primum quidem nostrum non omnino similis alteri nascitur, sed natura differens, alius ad aliud opus aptus. An non tibi videtur? "Mihi quidem." "Quid autem? Utrum melius operaretur quis, multas exercens artes, an unam?" "Cum unam," inquit. Hinc patet: si quis unius artis tempus praetermittat, opus ipsum corrumpi. Oportet enim opus operantem expectare, neque otii fieri. Quamobrem plura quaeque pulchrioraque et facilius fiunt, cum unusquisque unum, secundum naturam et opportune (ceteris vacans), operatur.
Pluribus igitur quam quattuor civibus opus est, o Adimante, ad ea quae diximus paranda. Agricola enim, ut videtur, non ipse sibi aratrum faciet (si pulchrum futurum est), neque ligonem, neque cetera agriculturae instrumenta; neque aedificator (qui et ipse multis indiget); similiter textor sutorque. Quare fabri, et huiusmodi multorum operum artifices, huic nostrae civitati socii facti, frequentem eam reddunt. Atque bubulci pastoresque ceterique, ut et aratores boves ad arandum habeant, et aedificatores cum agricolis ad vehendum iumenta, et coriarii textoresque pelles ac lanam.
Fieri autem civitas vix in eo loco potest ubi nullius rei sit indigentia. Necesse igitur est ab alia civitate aliquid importari. Quare et alios praeterea ministros opus est qui ex aliis civitatibus quae indigemus afferant. Talis autem minister, si vacuus accedat (nihil eorum ferens quibus illi indigent a quibus nostra sumimus), vacuus abibit. An non? Oportet igitur domi non solum sibi satis, sed et talia, et tot, parari, quibus illi indigent quos sibi adiungunt. Pluribus ergo agricolis aliisque artificibus civitati opus est; pluribus quoque ministris qui importent atque exportent: hi vero mercatores sunt. Et si quidem per mare commercium fiat, multis insuper opus erit peritis rei nauticae.
Quid autem in ipsa civitate? Quomodo inter se miscebunt ea quae singuli operantur — cuius mixtionis gratia communicationem induximus civitatemque construximus? "Patet," inquit, "quod emendo et vendendo." "Forum itaque nobis et nummus in commerciis ex hoc, permutationis gratia, instituetur." "Omnino." "Num igitur, si in foro agricola aliquid ex his quae fecit (vel aliquis alius artifex) afferat, si non eodem in tempore veniat quo et illi quibuscum est haec permutaturus, cessabit ab opere, in foro consistens?" "Nullo modo; sed sunt qui, cum hoc animadvertant, seipsos ad hoc ministerium parent. In civitatibus enim recte institutis id agunt homines maxime imbecilles corpore, et ad aliud opus inutiles, qui illic constituti circa forum, partim quidem argento commutant cum his qui aliquid venditurus sunt, partim res dant pro argento his qui empturi sunt." "Haec ergo necessitas nobis cauponum genus in urbe pariet. An non caupones eos vocamus qui se in foro ad venditionem emptionemque constituunt? Qui vero ad alienas urbes migrant, mercatores?" "Proculdubio." "Sunt et alii praeterea, ut arbitror, ministri, qui ea quae huic societati parti animi viribus conferre possint non habent, robur autem corporis sufficiens ad labores habent. Isti ergo roboris usum vendentes (quia ipsum pretium mercedem appellant) mercenarii nuncupantur. Nonne ita?" "Ita prorsus." "Repletio itaque civitatis et mercenarii sunt." "Videtur." "Numquid, o Adimante, ita iam a nobis adaucta est civitas ut sit perfecta?" "Forte." "Ubinam ergo iustitia erit et iniustitia, et cui simul innata atque insita ex his rebus quas tractavimus?" "Equidem, o Socrates, nescio, nisi forte consistat in mutuo quodam usu eorum quos diximus." "Forsitan bene dicis. Considerandum tamen, neque desistendum."
Civitas sana — victus simplex
372aEt primum quidem intueamur qua ratione victu utentur qui ita instituti sunt cives. An non cibos parabunt, et vinum, et vestes, et calceamenta, et domos? Aestate quidem ut plurimum sine veste et sine calceis erunt; hieme autem vestibus et calceis sufficienter ornati. Nutrientur autem ex hordeo et frumento, farinam conficientes, et partim quidem pinsendo, partim coquendo, placentas panesque super calamis aut puris frondibus imponentes; in lectisque ex herbis sectis (bryonia atque myrto) discumbentes, comessabuntur ipsi et eorum filii, vini pocula sumentes, coronati, et deos laudantes — iucunde simul vivent, nec ultra censum filios generabunt, caventes de paupertate et bello.
Glauc. "Sine obsonio, ut videtur, convivas fecisti."
Socr. "Verum dicis. Oblitus enim hoc eram, quod et habituri essent obsonium: sal videlicet et oleas et caseum et porrum; praeterea holera (quasi agrorum pulmenta) suscipient. Et bellaria ipsis addemus: ficus, ciceres, et fabas; et baccas myrti et phaginas glandes prunis torrebunt, modeste bibentes. Sicque, quiete et salubriter viventes ad senectutem usque, aliam eiusmodi vitam posteris suis relinquent."
Glauc. "Si suibus, o Socrates, civitatem instituisses, quanam alia ipsis cibaria praeparasses?"
Socr. "Quid ergo agendum, o Glauco?"
Glauc. "Quod multi solent: super thoris discumbendum (nisi misere velimus vivere), epulisque ex mensa vescendum, obsoniis et bellariis quibus his temporibus utuntur."
Civitas luxuriosa — origo belli
Socr. "Age, Glauco — 372dintelligo enim nos in praesentia considerare non quomodo civitas comode fiat, sed quomodo deliciose. Civitas forte igitur non male se habebit: hanc enim intuentes forsitan deprehendemus ubinam iustitia et iniustitia civitatibus innascantur. Vera utique mihi civitas esse videtur quam diximus, tanquam sana; verum si vultis, civitatem quoque turgidam consideremus. Nihil enim prohibet, nec profecto (ut videtur quibusdam) nequaquam sufficiet atque hic victus, si non placebit; sed et thori addentur et mensae, et alii apparatus, et obsonia, et unguenta, et suffimenta, et meretrices, et bellaria, eaque multiplicia." Iam non ea quae primum diximus necessaria ponenda, domos et vestes et calceos, sed et pictura et varietas movenda, et aurum et ebur et talia comparanda. Quare et civitatem maiorem rursus faciamus: illa enim sana minime sufficiet, sed iam mole multitudineque implenda est eorum qui non necessitatis gratia in civitatibus sunt — venatores omnes, imitatores (multi quidem circa figuras coloresque, multi circa musicam), poetae et horum ministri (rhapsodi, histriones, choreutae, conductores), variorumque utensilium opifices (praesertim eorum quae ad mulierum ornatum pertinent). Pluribus quoque ministris opus erit: an non paedagogis, nutricibus, ornatricibus, tonsoribus, et obsonatoribus quoque atque coquis? Sues praeterea greges nutriendi, et cetera animalia plurima, si quis ea comedat. An non? Nonne et medicis multo magis quam prius indigebimus, hoc victus genere utentes? "Multo certe."
Et regio quidem quae prius satis erat ad alendos eos qui tunc erant, parva iam ex sufficienti fiet. An non dicemus? "Sic est." "Nonne igitur agri vicinorum nobis abscindendi, si satis habere volumus ad pascendum arandumque; et illis rursus de nostro abscindendum, si et ipsi se ad infinitam pecuniarum possessionem (necessarii terminum praetergressi) demiserint?" "Necesse est omnino, o Socrates." "Bellabimus ergo deinceps, o Glauco; an quomodo se res habebit?" "Sic," inquit. "Atque nihil adhuc dicamus utrum mali quippiam bellum, an boni operetur; sed hoc tantum, quod belli rursus originem invenimus, ex quibus malis, cum oriuntur, et privatim et publice civitatibus mala eveniunt." Profecto bellum ex eadem fere causa oritur ex qua mala omnia, ex aviditate scilicet plus habendi quam necesse sit.
CVSTOS — natura canis
"374aMaior igitur civitas erit, non parvo quodam, sed integro exercitu, qui egrediens pro tota substantia pugnet, ac propulset eos qui prius dicti sunt invadentes." "An parum tibi videtur bellica ars esse?" "Quemadmodum sutoriam aliasque artes nemini diximus diversas exercere oportere (sed unum unius artificem esse), ita et bellicam? An tam facilis est ut quis simul et agricola sit et bellator, et sutor, et alia quaevis ars?" "Quanto igitur maioris est momenti opus custodum, tanto maiore otio ab aliis, maiore vero arte et studio indiget." "Existimo equidem." "Nonne et natura ad ipsum studium apta?" "Quidni?" "Nostrum igitur erit (siquidem possumus) eligere quae natura, et quales, ad civitatis custodiam idoneae sint."
Atque hic considera: ad custodiam num eadem natura est generosi catuli atque ingenui adolescentis? Utrumque oportet acutum esse ad sentiendum eum quem deprehendat, velocem ad persequendum, fortemque ad pugnandum, si opus fuerit. Animosum praeterea oportet esse, si pugnaturum bene est. "Quidni?" "At qui animosus est, num adversus suos ferox erit, adversus ignotos vero mitis? An contra?" Hoc difficile videtur. "Et tamen oportet custodem erga suos mitem esse, adversus hostes vero ferocem; alioqui non expectabit dum alii ipsos perdant, sed ipse prior id faciet." "Quomodo igitur non ferox erit qui talis natura sit?" Hic ad rem ipsam respiciens, exemplum invenimus in cane generoso: hoc enim animal erga notos atque familiares mitis est, adversus ignotos vero ferox. "Novimus." "Hoc igitur fieri potest, neque praeter naturam quaerimus talem esse custodem." "Apparet." "Nonne et hoc tibi insuper inest in cane, quod vere philosophicum est?" "Quale?" "Quod notum quidem (etiam si nihil boni a notis acceperit) blande excipit, ignotum vero (etsi nihil mali passus sit) horret. An non hoc miratus es?" "Profecto eleganter hoc affectum est et vere philosophicum: quod amicum inimicumque nulla alia re quam cognitione ignorantiaque distinguit. Quomodo autem non sit philomathes =discendi cupidum, cum proprium cognitione ignorantiaque notum et ignotum definiat?" "Nullo modo." "Atqui idem est philomathes et philosophum esse." "Idem." "Audacter igitur in homine quoque ponemus, eum (si futurus sit erga suos mitis et notos) natura philosophum et philomathem esse oportere?" "Ponamus." "Philosophus igitur, et animosus, et velox, et fortis natura erit nobis is qui futurus est bonus et generosus civitatis custos." "Omnino."
EDVCATIO — musica initium
"376cQuae igitur erit eorum educatio? An facile invenire potius quam per omnem inquisitionem? Sit ergo quae ab antiquis tradita est: gymnastica quidem circa corpus, musica vero circa animum." "Nonne a musica prius quam a gymnastica incipiemus?" "Quidni?" "Musicae vero partem facis sermones logos, an non?" "Equidem." "Sermonum autem duo genera: alterum verum, alterum falsum?" "Sunt." "Nonne in utroque erudiendi sunt, prius autem in falso?" "Non intelligo quomodo dicas." "An non intelligis quod primum pueris fabulas narramus? Hoc autem, ut universaliter dicam, falsum est, inest tamen et verum. Prius autem fabulis quam gymnasticis pueris utimur." "Nescis quod cuiusque operis principium maximum est, praesertim in quovis tenero atque molli? Tunc enim maxime fingitur, et imprimitur character quem quis singulis imprimere voluerit." "Prorsus." "Num igitur facile permittemus quascunque a quibuscunque fictas fabulas pueros audire, et opiniones in animos suscipere ut plurimum contrarias illis quas, cum adoleverint, habere debere censemus?" "Nullo modo permittemus." "Primum igitur, ut videtur, fabularum opificibus praeesse oportet, et eam quam pulchre fingunt eligere, eam vero quae non pulchra est reicere; quas autem elegerimus, persuadebimus nutrices matresque pueris narrare, fingereque illorum animos his fabulis multo magis quam manibus corpora."
THEOLOGIA — formae de diis (forma prima)
"Earum vero quae nunc narrantur, 377eplurimas eiciendas esse dicimus." Iuramenti inducias ve a Pandaro factas, siquis per Iovem et Minervam factas fuisse dixerit, nequaquam laudabimus; neque deorum controversiam dissensionemque, et iudicium per Themim atque Iovem. Neque quod dicit Aeschylus, adolescentes audiant: "Deus mortalibus causam praebet, cum vult funditus domum subvertere." Verum, siquis fabulas inducat in quibus passiones Niobes referantur, vel Pelopidarum, vel Troianorum, aut aliquid huiusmodi, vel finendum non est eum dicere haec dei esse opera; vel, si dei sunt, educenda est in his ea quam nunc quaerimus ratio, dicendumque deum quidem bona iustaque egisse, atque eos puniendo iuvisse. Quod vero miseri sint qui poenas pendunt, sitque deus qui sic affligit, poetam dicere non est permittendum. Sed si diceret malos homines (utpote miseros) poenis egere, easque solventes a deo iuvari, permittendum. Malorum autem alicui causam esse ipsum deum, cum bonus sit, refellendum est omnino, neque permittendum hoc quenquam dicere in sua civitate (si bonis institui legibus civitas debet), neque insuper quenquam audire (sive sit ille iunior, sive senior, sive carminibus haec inferantur, sive soluta oratione narrentur), tanquam quae neque dictu sancta sint, neque nobis utilia, neque inter se consona.
Adim. "Consuffragator tibi sum hac in lege ferenda; mihi nempe haec placent."
Socr. "Haec utique una sit lex atque figura ex his quae circa deos ferendae sunt, in qua cogatur unusquisque et dicere et inducere deum non omnium causam, sed bonorum."
Adim. "Sufficit."
THEOLOGIA — forma secunda: deus simplex et verax
Socr. "Quid autem haec secunda? 380dNum existimas praestigiatorem esse deum, et tanquam ex insidiis alias alia sub specie apparere — et alias quidem in multas formas speciem suam mutantem aliumque se efficientem, alias autem nos decipientem vanasque de se nobis imagines offerentem; vel simplicem potius, minimeque omnium sua ex specie discedentem?"
Adim. "Nescio quid in praesentia de his dicam."
Socr. "Quid autem hoc? Nonne necesse est, siquid a specie sua discedat, vel ipsum a se mutari, vel ab alio?"
Adim. "Necesse."
Socr. "Haudquaquam ab alio quae optime se habent mutantur atque vertuntur, quemadmodum corpus a cibis et poculis et laboribus, et plantaria omnia ab aestu tempestatibusque ventorum et huiusmodi passionibus: ubi quod integerrimum et robustissimum est, minime permutatur."
Adim. "Ita certe."
Socr. "Nonne animum quoque fortissimum et sapientissimum externa perturbatio minime permutaret?"
Adim. "Sane."
Socr. "Quinetiam composita omnia vasa, aedificia, vestimenta, eadem ratione bene constructa ac bene se habentia, minime vel tempore vel passionibus ab aliis immutantur."
Adim. "Est ut dicis."
Socr. "Quicquid igitur bene se habet, vel natura vel arte vel utrisque, minimum permutationem ab alio suscipit."
Adim. "Videtur."
Socr. "At vero deus ipse, et quae dei sunt, omni ex parte quam optime sese habent."
Adim. "Quidni?"
Socr. "Hac igitur ratione minime formas plures deus suscipiet."
Adim. "Minime."
Socr. "Numquid autem se in se verteret mutaretque deus?"
Adim. "Manifestum hoc est, si quidem mutaretur."
Socr. "Utrum igitur in melius et pulchrius, vel in peius ac turpius?"
Adim. "Necesse est ut in peius, si modo mutatur: non enim indigum pulchritudinis et virtutis esse deum dicimus."
Socr. "Recte nimium loqueris. Verum cum haec ita se habeant, credis ne tu sua sponte aliquem (sive deum, sive hominem) deteriorem se facere?"
Adim. "Impossibile certe istud."
Socr. "Impossibile igitur deum mutare se velle. Sed, ut videtur, pulcherrimus optimusque cum sit deorum quisque (quod fieri potest), omnes in sua forma sempiterna et simplici perseverant."
Adim. "Necessarium esse omnino hoc arbitror."
Socr. "Nullus igitur poetam nobis, o vir optime, dicat deos hospitibus similes variis in formis urbes adire; neque aliquis de Proteo et Thetide similia mentiatur; neque in tragoediis aut aliis poematis inducat Iunonem in sacerdotis speciem permutatam, Inachi Argivi fluminis filiis vitam donatis munera colligentem; ceteraque talia nemo audeat fingere. Neque matres, vanis his fabulis pueros terrentes, deos quosdam nocte vagari peregrinis quibusdam variis sub formis persimiles dicant, ne simul et in deos male dicant, et ipsos pueros timidiores reddant."
Adim. "Nullo modo."
Socr. "Quid vero? Mentiri ne deus vult, aut verbis aut re falsam obiciens imaginem?"
Adim. "Nescio istud."
Socr. "An nescis quod ipsum revera mendacium (si modo dici id potest) omnes homines diique oderunt?"
Adim. "Quid istud ais?"
Socr. "Sic inquam: nullus enim sponte vult ipso quodam sui praecipuo praestantissimoque, et circa res praecipuas praestantissimasque, mentiri; sed summopere illud ibi mendacium timet."
Adim. "Neque nunc etiam intelligo."
Socr. "Putas me magnum aliquid dicere. Ego autem dico quod ipsam animam circa res ipsas mentiri, et mentitam esse, et inscitia falli, atque in ea habere accepisseque mendacium, nullus unquam eligeret: mendacium quippe habere in animo summopere omnes oderunt."
Adim. "Summopere."
Socr. "Atqui recte (quod modo dicebam) hoc revera mendacium vocaretur, in animo mentientis inscitia. Quoniam quod est in sermone mendacium, imitatio quaedam est passionis eius quae est in animo, et posterius procedens simulacrum, haud omnino pura mendacium. Nonne ita?"
Adim. "Ita prorsus."
Socr. "Ipsum itaque revera mendacium non solum diis, sed hominibus etiam est odiosum."
Adim. "Mihi quidem videtur."
Socr. "Quid autem ipsum in verbis mendacium? Quandonam, et cui adeo utile est, ut non sit odio dignum?"
"Nonne adversus hostes, atque eos qui vocantur amici, quando ob furorem atque aliquam inscitiam malum aliquod facinus aggrediuntur? Tunc porro, avertendi gratia, tanquam medicina quaedam utile est. Et in his quas modo dicebamus confabulationibus de antiquis, eo quod non cognoscamus in quo antiquarum rerum consistat veritas, assimilantes veritati mendacium, ita enim maxime id utile facimus."
Adim. "Sic est prorsus." "At vero deo nihil horum utile: neque enim deus mentiendi indiget. Est igitur deus simplex et verus et re et verbo, neque ipse mutatur, neque alios signis aut verbis aut somniis fallit."
"Mihi quidem, te ita dicente, et ipsi videtur."
Socr. "Confiteris ergo hanc esse secundam figuram, ex qua de diis et dicendum et faciendum est: ut neque praestigiatores sint, neque se ipsos verbis aut factis mutent, neque nos mendaciis circumveniant."
Liber Tertius
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Tertium
Novem sunt imitationis gradus, qui novem Musas tibi referant. Primus in veritate (cuius dissonantia est a veritate dissentire). Secundus in imaginatione (cuius consonantia est consecutio rationis, dissonantia prosecutio externorum). Tertius in effectu (vel temperanter rationem sequi, vel imaginationem intemperanter). Quartus in sermone decoro vel indecoro (quatenus vel rectam rationem, vel imaginationem tumultuariam sequitur). Quintus in cantu (cuius consonantia est decorum imitari sermonem, dissonantia indecorum). Sextus in sono cantum aliter vel aliter imitante. Septimus in saltu concinno vel inconcinno ad choream pertinente. Octavus in quadam membrorum corporisque totius expolitione (tam spectaculo grata quam exercitio gymnastico prompta). Nonus in artificiosis cuiuslibet artis operibus, musica quadam proportione compositis. Hi novem gradus Musas tibi referunt novem; numero vero optima omnium harmonia esse animi temperantia, quam et sequentes ceterae imitantur, et vicissim, cum frequentantur, augent. Quapropter iubet eas duntaxat consonantias exerceri, audiri, spectari, quae habitum mentis constantem referant — non fastu elatum, non iracundia efferatum, non voluptate mollitum atque resolutum, non fractum dolore, non misericordia vel indigentia querulum. Probat ergo concentum gravem atque constantem, improbat autem extremos: lascivum atque molle damnat, multiplicem quoque; laudat prae ceteris simplicem. Plurimum vero in animum posse dicit harmoniam (siquidem harmonia quaedam divina sit animus, delectisque harmoniae aliquando assuetus): rursus harmonia quadam consistit corpus, constat et spiritus; praeterea consonantia vox aerea, aerium spiritum motu penetrans affectumque canentis et animam secum transferens, audientis affectum movet affectu et animum afficit animo, sensimque mores infundit. In omnibus animadverte non civili solum, sed etiam religiosa admodum observantia Platonem suam erudire civitatem, semperque (quod et praecipit in Politico) temperantiam cum fortitudine misceat. Denique quod turpe et dissonantem esse censet veneream voluptatem, ideoque ab amore legitimo procul amandam segreget, pulchra semper et consona solum desiderans.
Plurima vero de Musica tradit atque Gymnastica (maximi enim momenti erant; omnes enim his incumbebant, debentque incumbere): illa enim animum spiritumque, haec corpus animi gratia mirifice format atque componit. Addit, non ex corpore bono bonum animum, sed ex animo bono corpus fieri bonum. Subiungit simplicem musicam animi, victumque simplicem corporis sanitati prodesse, multiplicem vero utrisque nocere; hominesque, dum sobrii viverent, non indiguisse medicorum auxilio physicorum. Damnat superstitiosas corporis observationes circa victum atque medelas; signumque praecipuum civitatis male institutae dicit esse, si diligenti medicorum iudicumque indigeat opera. Describit medici iudicisque officium: et iudicem eligit ingenio bono, prudentem, senem, multos homines et bonos et malos expertum. Asserit pravitatem, quasi privationem quandam, neque se neque virtutem cognoscere; virtutem vero, quasi habitum, per se sola cognoscere se, per se quoque (addito rerum usu) de vitiis iudicare.
Meminisse vero semper oportet, Platonem (non solum hic, sed etiam in Legibus et Politico et Protagora) confirmare nihil magis necessarium esse omni viro (praecipue vero civili atque philosophico) quam copulam ex fortitudine pariter temperantiaque conflatam: ut per illam alta petantur, per hanc non spernantur humilia, et utrinque nihil unquam nimis aut audeas aut metuas; per illam rursus privatas publicasque propulses iniurias, per hanc abstineas ab iniuria; per illam ad honesta voceris, per hanc cohibearis a turpibus. Quo fit ut gymnasticam simul et musicam ad duo haec denique referat: ut per illam fortitudo (non tam corporis quam animi), per hanc temperantia comparetur. Iubet autem ambo rite invicem commisceri: siquidem sola gymnastica parit ferocitatem, musica sola mollitiem, ambo vero fortitudinem atque temperantiam.
Ex eorum denique numero qui sic educati sunt, eligit et custodes (id est magistratus) et defensores (id est milites). Ad magistratum vero assumi vult senes, prudentes, fortes, publici amatores boni, atque in hoc ipso per experientiam comprobatos. Probari item praecipit iuvenes in mediis voluptatibus et doloribus, quo discernatur utrum temperati fortesque sint, an contra; atque utrum sententia boni publici conservandi, propter fallacias aut minas aut illecebras, sint aliquando facile mutaturi. Denique ingenia hominum metallis similia esse dicit: et aptum quidem ad gubernandum auro, aptum vero ad militiam argento, ad opificia vero et agriculturam ferro et aeri. Iubet singula ingenia ad illa quibus apta sunt converti: ut et gubernatorum filios interdum (pro ingenio) ad viliora, atque vicissim inferiorum filios ad munera nobiliora similiter transferantur. Prohibet quoque milites proprium aliquid possidere, ne per avaritiam ex canibus convertantur in lupos.
Theologiae conclusio — transitus
"Haec igitur sunt, ut mihi videtur, 386aquae de diis audienda aut non audienda sint prima a pueritia his qui deos et parentes honoraturi sunt, communemque amicitiam non parvi facturi."
Adim. "Existimo nobis sic recte videri."
Poesis de morte et fortitudine — versus de inferis delendi
Socr. "Quid autem his qui fortes futuri sunt? 386cNonne ea dicendo quae ipsos mortis minime formidolosos reddant? An putas aliquem fortem esse umquam, hanc mortem timentem?"
Adim. "Minime, per Iovem."
Socr. "Sed et qui ea quae de inferis dicuntur credat, et terribilia esse existimet, putas ne eum intrepidum ad mortem futurum, in ipsaque pugna mortem servituti et captivitati praepositurum?"
Adim. "Nequaquam."
Socr. "Oportet itaque nos, ut videtur, et praeceptum dare his qui de his rebus fabulantur, et orare ne ita simpliciter ea quae apud inferos sunt vituperent, sed magis laudent — tanquam neque vera dicentes, neque utilia his qui pugnaces futuri sunt."
Adim. "Oportet sane."
Socr. "Delebimus igitur eiusmodi omnia, ab hoc versu sumentes Homeri:
— 'Mallem inopi servire, sub egeno rure colono, quam cunctis defunctis imperare.' — Et illud: 'Domos horribiles, vastas, squalentes, quas etiam dii odio habent.' — Et: 'Heu, quod et apud inferos sit anima atque imago, at vero mens adest nulla.' — Et: 'Soli sapere datum, umbrae volitant.' — Et: 'Anima soluta membris ad inferos volat, suam deplorans calamitatem, robur ac iuventutem reliquens.' — Et: 'Anima sub terras veluti fumus abiit.' — Et: 'Quemadmodum noctuae in vasto sub antro ululantes volant, postquam aliquae de ordine ceciderunt ex petra in qua cohaerebant — sic illae stridentes ibant.'
Haec utique et cetera talia, bona Homeri ceterorumque poetarum venia, abnuamus — non quod poetica non sint, et apud multos auditu iucunda, sed quoniam, quanto magis poetica sunt, tanto minus audienda pueris et viris qui liberos esse oportet, servitutem magis quam mortem timentes."
Adim. "Sic est."
Socr. "Atque etiam nomina ipsa de his omnia terribilia et formidolosa auferenda sunt, quae audientes horrent Cocytum, Stygem, defunctos, umbras, et eiusmodi: alia enim forsitan ad aliud sunt utilia; nos vero veremur, ne ex eiusmodi horrore calidiores mollioresque (quam oporteat) custodes nobis reddantur."
Adim. "Et merito formidamus."
Socr. "Auferenda sunt igitur."
Adim. "Auferenda."
Socr. "Et his contraria dicenda inducendaque sunt."
Adim. "Videlicet."
Lamentationes virorum auferendae
Socr. "387dErgo et lamentationes et miserationes clarorum virorum auferemus."
Adim. "Necesse est, si quidem superiora recte dicta sint."
Socr. "Considera vero rectene an contra id faciamus. Dicimus ne moderatum virum moderato viro (cuius socius est) terribile existimaturum esse mortem?"
Adim. "Dicimus quidem."
Socr. "Non igitur in morte amico suo orbatum eum tanquam quid terribile passum lugere."
Adim. "Non sane."
Socr. "Enimvero et hoc asserimus, hominem huiusmodi sibi ipsi maxime ad bene vivendum sufficientem esse, minimeque omnium alio indigere."
Adim. "Vera narras."
Socr. "Minime igitur ei molestum amico, vel filio, vel fratre, vel pecuniis, vel aliquo huiusmodi privari."
Adim. "Minime certe."
Socr. "Itaque ne lamentari quidem, quamcunque huiusmodi sortem inciderit."
Adim. "Certe."
Socr. "Merito igitur clarorum virorum ploratus e medio tolleremus, relinqueremus autem mulieribus (neque his quidem inter mediocres), et viris ignavis: ut dedignentur apud nos illi quos ad regionis custodiam educamus, similia illis facere."
Adim. "Probe."
Socr. "Rursus Homerum ceterosque poetas orabimus ne Achillem (dea filium) nunc in latus cubantem faciant, nunc supinum, nonnunquam etiam in faciem iacentem, aut exsurgentem errare tristitia affectum in litore maris, aut utraque manu ardentem pulverem capiti suo in caput fundere, neve alia eiulantem et lamentantem, quot et qualia ipse fecit. Neque Priamum, qui hominibus proximus diis, supplicantem se luto provolventem, singulosque nominatim clamantem. Multoque magis Homerum orabimus ne deos ita plangentes inducat: 'Heu mihi misero! Heu mihi quod infeliciter optimum filium peperi!' Si quos deos, saltem non deorum maximum ita inducat, usqueadeo dissimili figura imitari audeat, ut eum ita inducat dicentem: 'Heu, quod carum mihi virum circa urbem fugientem meis oculis persequi cerno!' atque: 'Vae de mihi, cor moeret!' atque: 'O me miserum, quod dilectissimum mihi omnium Sarpedonem video sub Patroclo Menoetiade domari!' Si enim, o amice Adimante, studiose iuvenes haec audirent, neque ridiculo tanquam praeter dignitatem dicta haberent, vix quisquam, cum se hominem esse meminerit, aut illa se indigna existimaret, aut se contineret, cum quid illi eiusmodi vel dicendum vel faciendum in mentem veniret. Quinimmo, sine ullo pudore vel tolerantia, in minimis etiam quibusque iacturis in maximos ploratus eiulatusque erumperent."
Adim. "Vera nimium loqueris."
Risus deorum cohibendus
Socr. "Neque vero id decet, 388eut ratio nobis paulo ante dictabat — cui (nisi quid melius interim nacti fuerimus) credendum est."
Adim. "Non decet profecto."
Socr. "Sed neque in risum proclives eos esse oportet: nam effusum risum vehemens mutatio sequitur."
Adim. "Ita mihi quoque videtur."
Socr. "Non igitur permittendum est, si quis summae auctoritatis viros in risum resolutos inducit; multo minus deos."
Adim. "Multo certe minus."
Socr. "Ergo neque Homerum audiemus cum dicit: 'Inextinguibilis risus diis copiose ortus est, dum Vulcanum per domum properantem viderent (utpote qui claudus esset).' Haud enim admittenda sunt secundum tuum sermonem."
Adim. "Si meum vis sermonem hoc ponere, nequaquam admittere decet."
Veritas — mendacium principibus concessum
Socr. "389bAtqui veritas quoque pluris facienda est. Si enim recte paulo ante dicebamus, diis quidem inutile esse mendacium, hominibus vero pro medicamento esse utile — patet ergo publicis medicis concedendum mendacium, privatis autem hominibus minime esse adhibendum."
Adim. "Patet."
Socr. "Igitur reipublicae administratoribus praecipue (siquibus aliis) mentiri licet, vel hostium vel civium causa, ad communem civitatis utilitatem; reliquis autem a mendacio abstinendum est. Sed adversus huiusmodi principes, privatum mentiri, maius peccatum est quam aegrotum mentiri erga medicum, vel exercitatorem erga ludi magistrum circa sui corporis vitia, vel erga navis gubernatorem de nave minime vera dicere — quemadmodum vel sua cuique, vel sociorum, sese res habeat."
Adim. "Vera narras."
Socr. "Si ergo deprehenderis alium in civitate mentientem (ex eorum genere qui artifices sunt — vate videlicet, vel medico, vel lignaria fabro), eum punito, tanquam rem quandam inferentem ex qua civitatis ipsius veluti navis utilitas et pernicies sequitur."
Adim. "Sic plane agendum, si quidem sermones opera peragunt."
Temperantia et obedientia
Socr. "Quid praeterea? 389eNonne temperantia his adolescentibus opus erit?"
Adim. "Absque dubio."
Socr. "Temperantiae autem partes, quae ad subditos maxime sunt, ut videlicet obtemperent magistratibus; quae ad ipsos autem principes, ut ad venereorum epularumque et poculorum usum continentes sint?"
Adim. "Mihi sane videtur."
Socr. "Haec itaque talia bene dicta asseverabimus, qualia apud Homerum Diomedes ait: 'Eia age, silentio conside, ac meis verbis obtempera'; et alia his similia: 'Ibant robur efflantes Achivi silentio, duces timentes.' Et alia quaecunque in hanc sententiam."
Sequetur in Parte Secunda: impietates auferendae; modi narrationis (simplex, imitativa, mixta); imitatio (custodes bonorum tantum imitatores); harmoniae musicae et rhythmi; finis musicae (amor pulchri).
Impietates heroum auferendae
Neque vero permittendum est dici aut credi heroas (deorum filios) impia quaedam et nefaria patrasse: 390eut Achillem (deae filium et Chironis sapientissimi alumnum) tanta animi perturbatione affectum fuisse ut duos morbos inter se contrarios (illiberalem avaritiam et adversus deos superbiam) simul haberet — quod nec Apollini insultaverit, nec Hectorem occisum circa Patrocli sepulchrum traxerit, nec captivos in rogo mactaverit. Haec enim si dicantur, persuademus iuvenibus nihil esse turpe huiusmodi facinus, si modo illud heroes deorumque propinqui patrant. Quare auferenda haec sunt, ne nostros iuvenes ad facile flagitium prona reddant.
Adim. "Vera loqueris."
Modi narrationis — simplex, imitativa, mixta
Socr. "392cDe his ergo quae dicenda sunt quaeve non, satis est disputatum; deinceps de dicendi ratione, ut arbitror, est differendum."
Adim. "Quid dicas non satis intelligo."
Socr. "An non quaecunque a poetis vel fictoribus fabularum dicuntur, narratione esse dicimus, vel praeteritorum, vel praesentium, vel futurorum?"
Adim. "Quid enim aliud?"
Socr. "Num ergo vel simplici narratione, vel per imitationem facta, vel etiam utroque modo narrant?" "Et primum mihi dicito: nostine Iliados principia, in quibus ait poeta Chrysem Agamemnoni supplicasse ut sibi filiam restitueret, Agamemnonem vero, turbato animo, denegasse? Quod postquam non impetravit, imprecatum ait deum contra Achivos?"
Adim. "Equidem."
Socr. "Nosti igitur quod, usque ad hos versus quibus 'Precatus est omnes Achivos', praecipueque Atrei filios gentium duces, ipse poeta loquitur, neque tentat alio mentem nostram convertere, tanquam alius quam ipse loquatur. Deinceps vero ita loquitur ac si Chryses ipse sit, conaturque non Homerum se nobis, sed sacerdotem illum senem ostendere. Et in ceteris ita semper exponit, tum rebus gestis apud Ilium, tum apud Ithacam in Odyssea cantatis."
Adim. "Sic est omnino."
Socr. "Nonne igitur narratio est, et quando orationes continuas affert, et quando ea quae inter ipsas intercedunt profert?"
Adim. "Quidni?"
Socr. "Verum, cum orationem profert tanquam alius quidam sit, nonne tunc dicemus orationem suam illi quam simillimam reddere, quem loquentem introduxerat?" "An non, alteri se similem reddere vel figura vel voce, est eum imitari cui facit se similem?"
Adim. "Proculdubio."
Socr. "In hoc igitur, ut videtur, et ipse et reliqui poetae per imitationem narrant."
Adim. "Assentior."
Socr. "Ubi autem se non celat poeta, universa illa poesis et narratio sine imitatione est. Ne autem dicas te neque hoc quidem intelligere quo fiat, ego dicam. Si enim Homerus, cum dixisset Chrysem venisse filiam redemptum et supplicasse Achivis praecipueque regibus, deinceps non tanquam Chryses, sed Homerus esset locutus, nosti profecto imitationem illam non fuisse futuram, sed simplicem narrationem. Sic vero se res habuisset (dicam enim sine versu, cum non sim poeticus): 'Profectus sacerdos precabatur illis deos dare ut, incolumes ipsi Troiam caperent, sibique acceptis donis filiam restituerent, deum Apollinem venerantes. Haec cum dixisset, reliqui sacerdotis dicta probarunt. Agamemnon vero, nimium perturbatus, ipsum protinus abire iussit, ita ut ne rursus rediret: neque enim ipsi dei corona aut sceptrum profutura; affirmavitque, prius quam ipsi filiam redderet, fore ut illa secum in Argo consenesceret. Quamobrem abiret, ipsumque, ut salvus abire posset, non irritaret. Quae cum audisset senex, extimuit, tacitusque discessit. Castra autem egressus, supplex Apollinem (multa eius agnomina commemorans) oravit, siquid unquam aut in aedificandis templis aut hostiis litandis illi gratum effecisset, ut puniret Achivos, suasque lachrymas sagittis vindicaret.' Hunc in modum, o amice, simplex narratio sine imitatione procedit."
Adim. "Intelligo iam."
Socr. "Et illud praeterea scito, contraria huic esse, cum, remotis poetae verbis quae inter orationes intercedere solent, orationes ipsae vicissim continuatae relinquuntur."
Adim. "Id quoque intelligo: est enim huiusmodi tragoedia atque comoedia."
Socr. "Recte admodum accepisti. Poesim igitur fabularumque figmenta aut esse omnino per imitationem (quemadmodum ipse dicebas in tragoedia atque comoedia), aut per enuntiationem poetae proferri (quod maxime in dithyrambis inspicitur), aut per utraque confici (ut in heroicis aliisque multis apparet)."
Adim. "Intelligo iam quid tunc inferre volebas."
Imitatio — custodes bonorum tantum imitatores
Socr. "Hoc igitur erat, 394equod oportere diceram nos convenire: utrum sinamus poetas imitatione perpetua uti, an partim imitari partim minime (et qualia utraque sint), an nihil penitus imitari." "Hoc igitur, o Adimante, ratione considera: utrum imitatores nos habere custodes oporteat, nec ne. Vel hoc ex superioribus pendet: quod singuli singula recte conficere possunt, plura vero minime; et quod, siquis plura tractare aggrediatur, singulis ita deficiet ut in nullo evadat egregius."
Adim. "Sic prorsus accideret."
Socr. "Nonne et eadem ratione plura aliquis aeque ac unum bene imitari non potest?"
Adim. "Non certe."
Socr. "Vix ergo idem duas quidem imitationes (quae parum differre inter se videntur) simul tractare poterit, ut comoediam simul et tragoediam. An non imitationes quasdam nuper has dicebas?"
Adim. "Equidem, ac vera dicis, quod iidem nequeant."
Socr. "Neque etiam rhapsodi simul et histriones esse possunt. Sed neque tragoedis aut comoedis iidem serviunt. Haec autem omnia imitationes quaedam sunt. An non?"
Adim. "Imitationes."
Socr. "Et in minora his videtur, o Adimante, natura hominis esse concisa, ut nullo modo possit bene plura imitari, vel etiam ea facere quorum imitationes ipsae similitudines quaedam sunt."
Adim. "Est ut dicis."
Socr. "Si ergo rationem superiorem ratam haberi volumus, custodes nostros (a reliquis omnibus artificiis alienos, patriae libertatis artifices esse oportere valde quidem sollertes) neque aliud quicquam curare quod huc non tendat, nihil aliud agere eos vel imitari oporteret; vel, si imitentur, imitari quae istis consentanea sint, statim a pueritia: fortes scilicet, temperatos, sanctos, liberales, et reliqua eiusmodi. Illiberalia autem neque facere neque imitari posse, neque aliud quicquam turpe — ne ex ipsa imitatione tales efficiantur quale id quod aemulantur. An non animadvertisti imitationes, si a teneris annis incipiant perseverentque, in mores et naturam abire, tum quantum spectat ad corpus, tum ad vocem, tum ad cogitationem ipsam?"
Adim. "Et maxime quidem."
Socr. "Non permittimus igitur ullo modo eos quorum habere curam dicimus, quosve praestantes viros fore desideramus, cum viri sint, mulierem imitari (vel iuvenem vel vetulam, vel viro convitiantem, vel adversus deos contendentem et iactantem, vel se putare felicem, vel aerumnis circumventam flentem atque eiulantem, laborantem, amore accensam, dolore partus oppressam)."
Adim. "Nullo modo."
Socr. "Neque servas et servos, ea quae servorum sunt facientes."
Adim. "Neque hoc quidem."
Socr. "Neque viros item pravos (ut videtur), timidos, et contraria eorum quae diximus facientes — comminantes, iurgantes, turpiaque invicem obloquentes, sive ebrios, sive vigiles sobriosque, et alia quaecunque homines isti et in verbis et in operibus, tum in seipsos, tum in alios peccant. Neque etiam debent (ut arbitror) similes se per imitationem vel verbis vel actionibus insanientibus reddere. Cognoscendi enim insani et mali sunt, tam viri quam mulieres; illa tamen ex eorum dictis et factis neque agendum est, neque imitandum."
Adim. "Verissima loqueris."
Socr. "Quid autem? Artifices ne, ex aere aliquid fabricantes, vel aliud quippiam molientes, vel remiges navium, vel praecipientes istis, vel aliud aliquid circa haec imitari eos decet?"
Adim. "Quonam pacto, cum ne rebus quidem vilibus huiusmodi mentem adhibere his liceat?"
Socr. "Numquid equos hinnientes, vel mugientes tauros, aut fragorem immurmurationemque fluviorum, aut maris fremitum, vel tonitrus, vel cetera eiusdem generis imitabuntur?"
Adim. "Atqui prohibitum illis insanire, et insanientibus se similes reddere."
Socr. "Si igitur quae dicis intelligo, est quaedam orationis et narrationis species in qua vir optimus (cum quid dicturus est) enarrat, et alia quaedam huic dissimilis, qua utitur qui contra ac ille natus atque nutritus est."
Adim. "Quales vero hae sunt?"
Socr. "Videtur mihi vir moderatus, quasi in narratione devenerit ad aliquam viri boni vel orationem vel actionem, perinde ac si ipse ille esset pronuntiaturus, et sine ullo rubore aut dedecore imitationem huiusmodi suscepturus — maxime quidem et ut plurimum imitans virum bonum, prudenter et sine errore agentem; rarius autem ac minus, morbis vel amore labantem, aut ebrietate, aut casu quovis alio. Cum autem ad aliquem indignum se venerit, nolet (ut arbitror) dedita opera similem se deteriori praebere, nisi breviter quidem, et cum boni quicquam peragit; sed erubescet, cum rudis sit ad hos imitandos, et aegre ferat deteriorum figuras induere, aspernans imagines huiuscemodi, nisi forte ioci oblectamentique causa id fecerit."
Adim. "Non iniuria."
Socr. "Nonne igitur narratione utetur tali, qualem paulo ante in versibus Homeri dicebam, eritque oratio sua particeps utriusque (imitationis videlicet et narrationis alterius), exigua vero pars imitationis longa in oratione erit?"
Adim. "Dicis certe, quale necesse est esse rhetoris illius figuram."
Socr. "Nonne igitur qui talis non erit, quo erit ineptior et indoctior, eo plura narrabit et omnia imitabitur, nihilque se indignum esse existimabit? Quare omnia imitari aggredietur, et in conspectu quidem multorum — ea praesertim quae paulo ante commemorabamus: tonitrus, murmura ventorum et grandinis, axis rotarum, tubarum, tibiarum, fistularum, et omnia denique organorum sonitus; praeterea canum pecudumque et avium voces. Eritque huius oratio universa pene per imitationem (voce ac gestu), vel paululum quid narrationis habebit."
Adim. "Necessarium quoque istud."
Socr. "Atque hae sunt orationis species duae, quas supra dicebam."
Adim. "Sunt plane."
Socr. "Nonne ipsarum una quidem parum quid mutationis habet? Et, siquis decentem consonantiam et rhythmum orationi tribuat, fere ad eadem orationis forma semper dicendum est recte loquenti, atque in una insuper consonantia (exiguae namque mutationes), eodemque modo in rhythmo fere consimili?"
Adim. "Omnino sic se res habet."
Socr. "Quid autem alterius species? Nonne contrariis indiget, omnibus videlicet consonantiis omnibusque rhythmis, si proprie dicenda est, cum multas et varias habeat mutationum formas?"
Adim. "Sic est omnino."
Socr. "Nonne et poesis et alii omnes qui aliquid dicunt, vel harum una dicendi figura utuntur, vel altera, vel utrisque compositis?"
Adim. "Necesse est."
Socr. "Quid igitur faciemus? Utrum has omnes in civitate suscipiemus, vel alteram simplicium, vel permixtam?"
Adim. "Si in mea optione constiterit, simplicem decori imitatricem."
Socr. "Atqui, o Adimante, mixta quaeque iucunda est; multo autem iucundior pueris et paedagogis contraria illius quam tu eligis, et plurimae turbae."
Adim. "Iucundissima prorsus."
Socr. "At forte (ut arbitror) reipublicae nostrae convenire eam non existimabis, quia non sit duplex vir neque multiplex apud illos, quandoquidem singuli singula faciunt."
Adim. "Non convenit certe."
Socr. "Nonne igitur, sola in civitate huiusmodi coriarium inveniemus duntaxat coriarium esse, non gubernatorem praeterea? Et agricultorem duntaxat agricultorem, non insuper iudicem? Militem quoque militem, non etiam nummularium? Ceterosque eodem modo?"
Adim. "Vera haec sunt."
Socr. "Siquis ergo in nostram urbem venerit, qui prae sapientia in omnes possit sese vertere formas et omnia imitari, volens seipsum suaque poemata ostentare — venerabimur quidem eum tanquam sacrum quiddam et admirabile et iucundum; dicemus tamen non esse talem virum in civitate nostra, neque fas esse ut sit, ablegabimusque ad aliam civitatem, capite eius unguento perfuso et lana coronato. Nos autem austeriore minusque iucundo poeta fabularumque fictore ad utilitatem utemur, qui decori nobis imitetur orationem."
Harmoniae — modi musici
Socr. "Post haec de cantilena et melodia restat. Nonne cuique iam patet qualia dicenda sint, si 398cconsona nobis futura sint his quae dicta sunt?"
Glauc. arridens "Vereor, o Socrates, ne ego ex istis non sim."
Socr. "Melodia ex tribus constat: oratione, harmonia, et rhythmo. Et orationem quidem nihil differre ab ea quae sine cantu profertur, quin secundum easdem figuras dicenda sit quas modo descripsimus, et eodem modo. Harmoniam vero et rhythmum orationem sequi oportet."
Glauc. "Oportet sane."
Socr. "Atqui flebiles harmonias diximus orationibus non opus esse. Quaenam ergo flebiles sunt? Dicito (musicus enim es)."
Glauc. "Mixolydia et tensa Lydia, et eiusmodi quaedam."
Socr. "Nonne hae auferendae? Inutiles enim sunt etiam mulieribus quae decentes esse debent, nedum viris."
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Sed et ebrietas custodibus maxime indecens, et mollities, et ignavia."
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Quaenam igitur molles et conviviales harmoniae?"
Glauc. "Ionica et Lydia quaedam, quae remissae appellantur."
Socr. "His ergo, o amice, ad bellicos viros num uteris?"
Glauc. "Nullo modo. Sed Doria, ut videtur, et Phrygia tibi supersunt."
Socr. "Harmonias ego nescio; sed eam relinque quae fortis viri vocem et accentus in bello omnique violento opere decenter imitetur, qui (cum male succedunt, vulneribus aut morte impendente) constanter adversus fortunam se gerit; et alteram rursus eius qui in pacato voluntarioque opere versatur — vel deum precibus, vel hominem documentis persuadens, vel rursus alteri persuadenti precantique se accommodans, et (re ex sententia succedente) non insolescens, sed temperate contenteque agens. Has duas harmonias relinque, necessitatis et voluntatis, infelicium feliciumque, temperantium fortiumque, quae pulcherrime imitentur voces."
Glauc. "Has ipsas," inquit, "quas modo dicis, relinqui postulas."
Socr. "Non igitur multifidis instrumentis aut panharmoniis in cantilenis utemur."
Glauc. "Non, ut videtur."
Socr. "Neque trigonorum sambucarumque fabricatores alemus, omniumque instrumentorum quae multarum chordarum multorumque modorum sunt."
Glauc. "Non apparet."
Socr. "Quid autem? Tibicines tibiarumque opifices admittes in civitatem? An non hoc multifidum maxime, ipsaque panharmonia tibiae imitatio quaedam?"
Glauc. "Manifestum est."
Socr. "Lyra ergo tibi citharaque supersunt, quae in urbe utiles sint; et rursus in agris pastoribus fistula quaedam."
Glauc. "Sic ratio nobis ostendit."
Socr. "Nihil novi facimus, o amice, Apollinem Apollinisque instrumenta Marsyae Marsyaeque instrumentis praeferentes."
Glauc. "Per Iovem, non videmur."
Rhythmi
Socr. "Post harmoniam, rhythmus sequitur, quem non varium oportet persequi, nec omnigenas bases; sed 399evidendum cuiusnam ordinatae fortisque vitae rhythmi sint, eosque cum inspexerimus, pedem ac melodiam orationi (talis vitae) accommodare, non orationem pedi ac melodiae. Qui ergo sint hi rhythmi, tuum erit (ut harmonias) dicere." "Illud vero affirmare possum: et decentem indecentemque esse, ut rhythmus quidem ille bonus pulchram sequatur orationem similisque illi sit, malus vero contrariam; idemque de consonantia dissonantiaque valere, siquidem rhythmus harmoniaque orationem sequuntur, non oratio illa. Pulchra vero oratio, et consonantia, et gratia, et rhythmus, bonos mores sequuntur — non illam quam, blandientes, stultitiam nominamus, sed mentem revera bene pulchreque in habitu suo constitutam."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Nonne haec passim sequenda iuvenibus, si suum opus facturi sunt?"
Glauc. "Sequenda."
Finis musicae — amor pulchri
Socr. "Plena vero his omnibus pictura, omnisque eiusmodi opificium — textura, plumatura, aedificatio, 400domnisque rursus suppellectilis fabricatio; quinetiam corporum naturae plantarumque: in his enim omnibus inest gratia vel inconcinnitas. Et inconcinnitas quidem, malusque rhythmus et dissonantia, malae orationi moribusque cognata; contraria vero his, contrario (videlicet temperato bonoque) cognata atque imitatrix."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Num ergo poetis solum imperandum est ut bonorum morum imaginem suis in poematis exprimant (alioqui apud nos non poetentur), an et reliquis artificibus interdicendum ne in animalibus, vel aedificiis, vel alio quovis opere, vitiosum hunc indecentemque morem inducant? Aut, qui id facere nequeant, ne nobis fabricari permittantur — ne custodes nostri, in vitiosis imaginibus (veluti in mala pascua) enutriti, multa quotidie paulatim ex multis decerpentes, magnum aliquod malum in animis suis (cum minime sentiant) congregent?"
Glauc. "Maxime."
Socr. "Nonne ergo huiusmodi artifices quaerendi sunt, qui boni ingenii vi pulchri decentisque naturam indagare possint, ut iuvenes nostri (veluti in loco salubri habitantes) undecunque proficiant, quicquid ex pulchris operibus vel ad oculos vel ad aures eorum feratur — tanquam aura quaedam salubrem ex bonis locis ferens valetudinem — et statim a pueris ad similitudinem amicitiamque et concordiam pulchrae rationis (cum minime sentiant) deducat?"
Glauc. "Multo certe pulcherrime sic educarentur."
Socr. "Nonne ergo, o Glauco, harum rerum gratia praecipua in musica est educatio: quoniam maxime in interiora animi penetrant rhythmus et harmonia, vehementissimeque ipsum afficiunt, gratiam secum afferentes, et eum qui recte nutritus est gratiosum efficientes? Quinetiam recte nutritus acerrime sentiet ea quae vel arte vel natura male facta sunt minusve pulchra, recteque ea fastidiens, pulchra quidem laudabit gaudensque in animum suscipiet, atque ex eis enutritus pulcher bonusque evadet; turpia vero iure vituperabit oderitque, adhuc iuvenis, priusquam rationis sit compos; cum vero ratio accesserit, eam tanquam cognatam salutabit, in qua educatus est."
Glauc. "Mihi quidem propter haec videtur in musica esse educatio."
Socr. "Quemadmodum igitur in litteris tunc satis eruditi fuimus, cum elementa pauca quidem numero, per omnia tamen in quibus versantur, non aspernabamur tanquam parva, sed ubique ea cognoscere studebamus — ita et nos neque musici erimus, neque hi quos erudire debemus custodes, antequam temperantiae, fortitudinis, liberalitatis, magnificentiae, harumque sororum (et contrariarum item) species ubique circumlatas cognoscamus, atque earum inesse imagines sentiamus, neque ipsas neque ipsarum imagines despiciamus, sed in parvis et magnis easdem esse arte putemus."
"Rectus autem amor ipsa sui natura temperate et musice amat pulchra atque decorum."
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Nihil ergo furiosum vel intemperantiae proprium recto amori est admovendum."
Glauc. "Non certe."
Socr. "Neque igitur iungenda illi est voluptas ipsa venerea, neque in ea communicare debent amatores cum legitime dilectis adolescentibus, amantesque cum amatis."
Glauc. "Per Iovem, nullo modo, o Socrates."
Socr. "Sic igitur, ut videtur, in civitate recte instituta legem condes: amatorem amato una esse et tangere amatum (si persuaserit) tanquam filium, honestorum causa, atque in omnibus sic versari cum eo quem amat ut nihil unquam praeter honestum videatur ab adolescente requirere. Si contra faciat, vituperium subeat, tanquam qui nihil omnino sapiat musicum, nihil pulchrum."
Glauc. "Sic prorsus."
Socr. "Nonne tibi videtur iam finiri sermo de musica? Quo enim finiri debet, iam applicuit: oportet enim musicam in amatoria pulchri finiri."
Glauc. "Assentior equidem."
Sequetur in Parte Tertia: gymnastica; medicina et officium medici iudicisque; delectus custodum (probatio); mendacium nobile (fabula metallorum); custodum vita (nihil proprium, communia); finis Libri Tertii.
GYMNASTICA
Socr. "403cPost musicam vero gymnastica exercendi sunt iuvenes."
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Oportet enim et in hac per omnem vitam diligenter a pueris educari. Id autem ita se habet quodammodo, ut opinor. Animadverte et tu. Mihi quidem non videtur corpus, quamlibet bonum, sua virtute animum bonum reddere; sed contra, animus bonus sua virtute corpus quam optimum (quod fieri potest) praebere."
Glauc. "Et mihi sic videtur."
Socr. "Si ergo animo, cum satis eum excoluerimus, ea quae circa corpus sunt tradamus accurate persequenda, nos autem, ne longi simus, typos tantum ostendamus — rectene faciemus?"
Glauc. "Omnino."
Socr. "Ebrietate quidem abstinendos esse diximus: custodi enim minime convenit ebrium fieri, et ubi sit ignorare."
Glauc. "Ridiculum enim custodem custode indigere."
Socr. "Quid autem de cibis? Athletae enim hi nostri maximi certaminis sunt. An non?"
Glauc. "Ita."
Socr. "Num igitur athletarum istorum habitus huic conveniret?" "Somnolentus est hic habitus, et ad valetudinem lubricus. An non vides quod dormiunt vitam, et, si paulum a constituta diaeta declinant, magnis maximisque morbis hi athletae corripiuntur?"
Glauc. "Video."
Socr. "Subtiliore igitur quadam exercitatione bellicis his athletis opus est, quos oportet (canum instar vigilum) acerrime et videre et audire, multasque in expeditionibus aquarum ciborumque mutationes, solis praeterea et tempestatum, sustinere, neque vacillare valetudine."
Glauc. "Mihi quoque videtur."
Socr. "Nonne optima gymnastica germana quaedam est simplicis illius musicae quam paulo ante percurrimus?"
Glauc. "Quomodo dicis?"
Socr. "Simplex et moderata gymnastica, eaque praesertim quae circa bellum est." "Et a victu Syracusano Siculaque mensa abstinendum erit: neque Corinthiam puellam amicam asciscere licebit his qui bene corpore habituri sunt; neque Atticorum pistorum delicias, quae beatae putantur. Simplici enim musicae in animo temperantiam respondere diximus, simplici autem gymnasticae in corpore sanitatem."
Glauc. "Rectissime."
"Ubi vero luxuria intemperantiaque dominantur in civitate, nonne et iudiciorum medicinaeque officinae multae aperiuntur, et medendi ius dicendique ars magnopere efferuntur, cum multi etiam liberorum hominum de his rebus sollicite contendant?"
"Quidni?"
Socr. "Nonne maximum signum malae turpisque educationis in civitate hoc fuerit, indigere medicis et iudicibus egregiis, non solum pravis hominibus et opificibus, sed et iis qui in liberali educatione versantur?"
MEDICINA — medicus et iudex
Socr. "An non putas turpe esse et magnum incultae educationis signum, ut quis medicina indigeat, non 405apropter vulnera vel morbos anniversarios incidentes, sed propter ignaviam et talem (qualem diximus) victum, fluxionibus flatibusque (velut palus) repletus, compellens facetos Asclepii filios morbis nomina imponere, ut inflationes et catarrhos?"
Glauc. "Et revera nova haec turpiaque morborum nomina."
Socr. "Qualia (ut arbitror) non erant Asclepii temporibus. Coniecturam vero capio ex eo, quod filii eius ad Troiam Menelao vulnerato non interdixerunt potum, neque eum (tanquam valetudinarium) curaverunt: satis enim sciebant antiquos illos homines ante Herodicum nullo huiusmodi valetudinario victu usos." "Hic enim Herodicus, paedotriba cum esset et corpore aeger, gymnasticam medicinae miscuit, primum quidem seipsum, deinde alios multos torquens." "Diu enim moriens, morbum suum curans (qui letalis erat, sanari autem non poterat), nulli alii operam dans quam sibi ipsi curando, per omnem vitam (nisi consueta transgrederetur) cruciatus est, sapientia sua aegre senescens."
Glauc. "Pulchrum sane sapientiae suae praemium nactus est."
Socr. "Quale decet eum qui non intellexit Asclepium non per ignorantiam neque imperitiam huiusmodi medicinae genus posteris non tradidisse, sed sciens, quod omnibus bene institutis civitatibus opus suum cuique in civitate assignatum est, idque agendum, neque cuiquam vacat per omnem vitam aegrotanti seipsum curare. Quod in opificibus quidem ridiculum animadvertimus, in divitibus vero et beatis minime animadvertitur."
"Asclepius igitur iis qui natura et victu sani erant, morbum vero aliquem certum in se habebant, his (inquam) et talibus medicinam ostendit, pharmacis aut sectione morbum depellens, solitumque victum imperans, ne respublica laederetur; corpus vero intus per totum morbosum non tentavit diaetis paulatim educendo eductoque inundando longam malamque vitam homini efficere, et (quod verisimile est) alia his similia prole procreare; sed eum qui per naturalem aetatis cursum vivere non poterat, curandum non esse censuit, ut neque sibi neque civitati utilem."
Glauc. "Civilem dicis Asclepium."
Socr. "Apparet."
"Medicorum vero peritissimi fierent, si, a pueritia incipientes, cum ipsam artem ediscerent, plurimorum pessimorumque corporum experientiam acciperent, et ipsi omnes morbos pertulissent, neque admodum sani natura essent. Non enim (ut arbitror) corpore corpus curant — alioquin ipsis aegrotare non liceret — sed corpus animo: qui, si malus sit aut malus fiat, nihil recte curare potest."
Glauc. "Recte."
Socr. "Iudex autem, o amice, animo animum regit; cui non licet a pueritia inter pravos animos enutritum versatumque esse, et per omnia iniustitiae genera ipsum transisse, ut ex se ipso acute de aliorum iniuriis (tanquam de corporis morbis) coniectet. Sed inexpertum imperitumque pravorum morum, dum iuvenis est, esse oportet honestum animum, si recte iusteque iudicaturus est et sanus. Quamobrem probi adolescentes simplices et innoxii apparent, faciles ab iniustis decipi, utpote qui nullum in se ipsis habent exemplar affectibus improbis consimile."
Glauc. "Et maxime quidem hoc patiuntur."
Socr. "Quare non iuvenem, sed senem oportet esse bonum iudicem, qui sero didicerit quid sit iniustitia, non ex sua propria velut habitu inhaerente, sed ex aliena in alienis animis (multo tempore) cognoscens scientia, non experientia. Hic revera et bonus et sapiens iudex est."
Glauc. "Generosissimus certe talis evadit."
Socr. "Et bonus quidem, quod tu quaerebas: nam qui animum bonum habet, bonus est. Ille vero callidus suspicaxque (qui multa ipse iniuste fecit, et astutus sapiensque sibi videtur, cum inter sui similes versatur) — ad eos quidem qui similes sunt cautus apparet; cum vero in bonos seniorisque iudicii viros incidit, ineptus iam apparet, extra tempus diffidens, sanumque morem ignorans, quoniam exemplar eius non habet." "Talem igitur, non talem, quaerere oportebit iudicem: improbitas enim virtutem nunquam novit, virtus vero (natura addito tempore) seipsam pariter et improbitatem ediscit. Hic ergo sapiens (ut arbitror), non ille malus, medicus animorum erit."
Musicae gymnasticaeque temperatio
Socr. "Animus ferociter redditur. Ac si a principio homo natus sit natura sine animi robore, cito hoc efficit; 410asin autem animosum natum, vires animi frangens ad iram reddit praecipitem, ut minimis quibusque offendiculis irritetur ac facile iterum efferveat: unde ex animosis iracundi atque morosi efficiuntur, molestia et fastidio pleni."
Glauc. "Ita prorsus accidit."
Socr. "Quod si quis gymnasticae victui exercitationique se dedat, musica philosophiaque neglectis — primo quidem firmum corporis habitum consecutus, animi viribus magnitudineque repletur, animosiorque quam esset evadit. Deinde, si in hoc ita perseveret ut nihil aliud agat neque Musam prorsus attingat — certe, si quis erat eius in animo instinctus discendi flagrans cupiditate, imbecillus, surdus ac caecus efficitur, utpote qui neque doctrinam gustaverit ullam, neque indagationem rerum, neque ullam penitus rationem, neque musica alia unde expergisci potuerit, coalescereque, sensusque suos puros accipere."
Glauc. "Sic plane."
Socr. "Rationi adversus (ut arbitror) vir huiusmodi, et a Musis redditur alienus, ac nulla alterius persuasione rationibusque inductus utitur, sed vi et agresti immanitate (tanquam fera quaedam) ad omnia fertur, inque inscitia et ruditate, sine rhythmo et gratia et urbanitate, vivit."
Glauc. "Omnino sic se res habet."
Socr. "Postquam duo haec sunt (ut apparet), dicendum artes duas asserentem deum aliquem hominibus tribuisse, musicam et gymnasticam, ad animositatem philosophicamve naturam — non ad animum et corpus, nisi per accidens fuerit, sed ad illa, ut invicem consonarent, intensa videlicet atque remissa quatenus deceat."
Glauc. "Sic apparet."
Socr. "Eum igitur qui pulcherrime gymnasticam cum musica miscet, moderatissimeque haec animo adhibet, merito absolutissimum musicum diceremus, et summa harmonia compositum, magis quam eum qui chordas invicem contemperat."
Glauc. "Et merito quidem, o Socrates."
Socr. "Nonne ergo huiusmodi aliquo praeside semper in civitate nobis opus erit, o Glauco, si debet salva fore respublica?"
Glauc. "Erit certe summopere."
DELECTVS CVSTODVM
Socr. "412bHi ergo disciplinae educationisque modi essent. (Nempe choreas, in hortorum genere quis reponet, venationesque et canum insecutiones, gymnica item certamina et equestria.) Ferme enim constat sequi haec ista debere, neque inventu difficilia fore."
Glauc. "Forte non sunt difficilia."
Socr. "Quid nobis praeterea distinguendum? Nonne horum omnium quinam imperare debeant, qui pareant?"
Glauc. "Cur non?"
Socr. "Constat quidem seniores imperare oportere, iuniores subesse."
Glauc. "Constat profecto."
Socr. "Et hoc liquet, ex his esse optimos eligendos."
Glauc. "Liquet certe et istud."
Socr. "Agricolatu optimi nonne hi sunt qui maximam agrorum habent colendorum peritiam?"
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Nunc autem, cum ex custodibus optimos eligi oporteat, nonne eos qui maximam custodiendae civitatis peritiam habent?"
Glauc. "Eos plane."
Socr. "Prudentes ergo ad hoc esse eos oportet, potentesque, et qui reipublicae curam habeant."
Glauc. "Et ita."
Socr. "Curat autem quisque maxime id quod maxime diligit."
Glauc. "Necesse est."
Socr. "Atque hoc diligit maxime, cui conferre eadem ac sibi existimat, et ex cuius felicitate vel infelicitate suam arbitratur felicitatem infelicitatemve pendere."
Glauc. "Sic est."
Socr. "Eligendi igitur ex omnibus custodibus hi maxime, qui nobis considerantibus videantur per omnem vitam summo studio ea facere quae e republica esse ducunt, quae vero contra, cavere."
Glauc. "Commodissimi certe hi sunt."
Socr. "Observandi itaque sunt (ut arbitror) in singulis aetatibus, utrum praeceptum hoc servent, neque (tanquam praestigiis quibusdam decepti, neque vi ulla compulsi) suique ipsorum obliti, eiciant eam opinionem qua ea sola censent agenda quae sunt optima reipublicae."
Glauc. "Quam eiectionem dicis?"
Socr. "Dicam tibi. Videtur mihi opinio mente exire vel sponte vel invite: sponte quidem falsa (in eo qui dediscit), falsa veraque ; invite autem vera quaeque opinio."
Glauc. "Quod de voluntario exitu dicis intelligo; quod autem de invito, discere cupio."
Socr. "Nonne putas bonis homines invite privari, malis autem sponte? An non mentiri, verumque nescire, malum est; vere autem iudicare, bonum? Nonne opinari ea quae sunt, vere putare tibi videtur?"
Glauc. "Probe loqueris; mihique videntur homines inviti vera opinione privari."
Socr. "An non vel surreptione, vel deceptione, vel vi hoc patiuntur?"
Glauc. "Neque istud intelligo."
Socr. "Tragice porro loqui videor. Surripi enim opiniones iis dico qui sententiam mutant, vel sensim tempore obliteratam, vel clam adversa ratione subtractam. Nunc intelligis?"
Glauc. "Intelligo equidem."
Socr. "Vim autem illis inferri, quos dolor cruciatusve aliter sentire cogunt."
Glauc. "Istud intelligo equidem, ac recte dicis."
Socr. "Subduci autem quasi praestigiis eos (ut arbitror) tu quoque diceres, qui priorem deponunt opinionem, vel voluptate permulti, vel metu perterrefacti."
Glauc. "Videntur sane, quicunque decipiunt, praestigiis nos seducere."
Socr. "Quod igitur nuper dicebam, quaerendum est quinam constantes servatores sint eius quae apud ipsos est sententiae — id videlicet semper agendum esse, quod reipublicae conducere arbitrantur. Observandi sunt igitur statim a pueritia, eaeque illis opera proponenda, ex quibus aliquis maxime praeceptum illud oblivisci fallique possit. Atque is qui servat illud memoriter neque subducitur, eligendus; qui contra, abiiciendus. An non?"
Glauc. "Certe."
Socr. "Ergo et labores et dolores illis et certamina opponenda, in quibus eadem observanda."
Glauc. "Scite."
Socr. "Nonne secundum speciem illam tertiam — hoc est praestigiorum hallucinationem — pugnandum est? Et quemadmodum qui inspicere cupiunt num pulli pavidi sint nec ne ad strepitum illos et tumultum ducunt, sic iuniores in terribilia quaedam impellendi, atque item in oblectamenta, in hisque multo magis quam igni aurum examinandi, ut ita comperiamus si exstet aliquis inter eos qui non facile irretiatur, sitque compositus in omnibus, sui ipsius custos optimus." "Tales igitur, et iuvenes et viros, probatos approbatosque, ut rectores civitatis custodesque praeficiamus; reliquos vero ut auxiliatores."
MENDACIVM NOBILE — fabula metallorum
Socr. "Quonam igitur modo (inquam) mendacio quodam ex iis quae interdum necessaria esse diximus, 414bgeneroso uno, persuadeamus — maxime quidem ipsis principibus, sin minus, reliquae civitati?"
Glauc. "Quale hoc?"
Socr. "Nihil novum, sed Phoenicum quiddam, antea quidem multis in locis factum (ut poetae perhibent persuaseruntque), nostra vero aetate nondum factum, nec scio an futurum, magnaeque persuasionis indigens." "Conabimur primum ipsos principes ac milites, deinde reliquam civitatem persuadere, quod ea quae apud ipsos nutriendo erudiendoque egimus, somnia quaedam erant velut ipsis accidentia; revera autem tunc sub terra ipsi formabantur nutriebanturque, et ipsi, et arma eorum, et reliqua instrumenta fabricabantur; postquam vero penitus elaborati sunt, terra ipsos (mater sua) in lucem emisit. Quare et de regione in qua sunt, tanquam de matre et nutrice, consilium habere debent, eamque, siquis aggrediatur, defendere, et de reliquis civibus tanquam de fratribus terrigenis cogitare."
Glauc. "Non sine causa antea pudebat te mendacium hoc proferre."
Socr. "Erat sane cur puderet. Verumtamen audi et reliquam fabulae partem. Estis quidem omnes in civitate fratres (ita illis fabulando dicemus); sed deus, cum vos fingeret, iis quidem ex vobis qui apto sunt ad imperandum, aurum in generatione admiscuit, quare et pretiosissimi sunt; auxiliatoribus vero argentum; agricolis autem ceterisque opificibus ferrum et aes. Cum igitur omnes cognati sitis, plerumque quidem similes vobis ipsis generabitis; nonnunquam autem ex auro argenteus, et ex argento aureus, ceterique invicem nascentur. Quamobrem imperantibus deus in primis praecipit, ut nullius rei tam boni custodes sint, neque quicquam ita observent, quam prolem, qualenam horum in animis admixtum sit; et siquis ex ipsis aereus ferreusve nascatur, nulla ratione misereantur, sed (pretium naturae suae tribuentes) inter opifices vel agricolas amandent; et rursus, si ex his aliquis aureus argenteusve oriatur, honorantes ad custodiam vel auxilium provehant — quoniam oraculum est, tunc perituram civitatem, cum ferreus aut aereus eam custos servaverit."
Glauc. "Et hoc quidem mendacium ut ipsi credant, fieri non potest; at posteri eorum aliique homines deinceps credere possunt."
CVSTODVM VITA — nihil proprium
Socr. "Age igitur, armatos hos terrigenas educamus, ducibus praeeuntibus. Venientes autem 415dconsiderent ubinam in civitate pulcherrime castra ponant, unde et eos qui intus sunt maxime coercere possint (siquis legibus parere noluerit), et externos arcere (siquis hostis tanquam lupus ovile invadat). Castris vero positis, diis sacrificantes, mansiones sibi praeparent."
Glauc. "Sic est."
Socr. "Nonne tales, quae et hieme et aestate satis tueantur?"
Glauc. "Quidni? Domos enim, ut videtur, dicis."
Socr. "Ita, sed militares, non pecuniarias." "Considera vero, utrum tali victu vivere oporteat eos qui salvi futuri sunt: nihil quidem proprium praeter id quod summe necessarium est possidentes; neque domum ullam aut penum cuiquam clausum habentes, in quod non liceat intrare cuilibet volenti; victum vero, qualem temperatos fortesque bellatores decet, a reliquis civibus (quos custodiunt) mercede statuta in singulos annos accipientes — neque plus, neque minus quam sufficiat; communiterque (velut in castris) convescentes, una omnes habitantes. Aurum vero et argentum dicendum est illis a diis semper in animis adesse divinum, neque quicquam humano illo indigere; nefasque esse divinam illam possessionem mortalis auri possessione admiscendo contaminare, quoniam multas impietates communis hominum nummus peperit, illorum vero possessio incontaminata est. Quare solis ex omnibus in civitate hisce non licet aurum argentumque vel tractare vel attingere, neque sub eodem tecto cum illis esse, neque ex illis ornari, neque ex iis bibere. Atque hoc pacto et ipsi salvi erunt, et civitatem servabunt."
"Quamprimum vero proprium sibi quisque agrum domosque et pecunias acquisierit, oeconomi agricolaeque ex custodibus fient, dominique et hostes (pro sociis) reliquorum civium efficientur; odientesque et invicem insidiantes, ita per omnem vitam degent ut intestinos hostes multo magis quam externos timeant, iam ad interitum (et ipsi et tota civitas) propere ruentes. Horum igitur omnium gratia, dicamus eiusmodi custodibus et mansiones et reliqua talia paranda, eaque lege firmanda."
Glauc. "Omnino," inquit Glauco.
Liber Quartus
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Quartum
Postquam Socrates octavam diapason consonantiam attigit, eam ad iustitiam apud Pythagoricos octonario numero designatam refert. Solidi enim bis duo, octonarium constituunt; dicitque diapason consonantiam esse eiusmodi, ut omnes intra se contineat, et replicetur in omnibus. Nec ab re Plato inquit temperantiam (quasi diapason) extendi per summos cives infimosque et medios: in octava enim et gravis vox et acutissima est; sunt et mediae. Sed (ut ad iustitiam redeamus) quemadmodum in diapason consonantia vox octava cum gravi adeo consonat, ut quae vox gemina est appareat una, sic in bene composita civitate temperantiae gravitas cum iustitiae robore tam apte congruit, ut duae hae virtutes vix invicem discernantur. Et vide quam opportune ex diapason consonantia vocis octavae Socrates sese conferat ad iustitiam apud Pythagoricos octonario numero designatam: quia enim iustitia sit aequalis omnino pro cuiusque meritis distributio, civitatisque solidum fundamentum, hanc per octonarium describit numerum. Hic enim numerus et solidorum primus est, primusque omnium in numeros ita solvitur pariter pares (hoc est in bis quaternos), ut nihilo minus in numeros aeque pariter pares divisus quoque ipse solvatur (id est in bis binos); rursusque qua aequalitate resolvitur, eadem quoque contexitur: nam bis bini bis octonarium (ut dixi) constituunt, aequalitatis iustaeque simulacrum. Quapropter Orpheus, ubicunque divinam iustitiam celebrare volebat, per numina octo significabat: igne, aqua, terra, caelo, luna, sole, planetis, et nocte. In Aegyptia quoque columna, in signum iustitiae posita, numina octo notabant inscripta: Saturnus, Rhea, Osiris, spiritus, caelum, terra, nox, dies. Denique caelestis iustitiae ordine sphaeras octo digestum esse omnis arbitratur antiquitas. Socrates post haec ostendit iniustitiam esse subitum civitatis exitium (quando, aliena singuli usurpantes, omnia perturbant atque confundunt), iustitiam vero civitatis ordinem esse atque salutem.
CVSTODVM FELICITAS
Adim. "Quid si quis te accuset, quod hos viros minime felices facias, idque sua ipsorum culpa, quorum cum sit revera civitas, 419aipsi nihilo melius civitate fruantur — sicut alii, qui agros possident, domos aedificant pulchras, supellectilem comparant, sacrificia diis privatim faciunt, hospites excipiunt, aurum et argentum possident, et quaecunque beatis hominibus inesse solent? Sed (paene tanquam auxiliarios mercede conductos) nihil aliud quam custodire eos dixeris."
Socr. "Atqui et ista in accusatione comprehensa sunt."
Adim. "Quaeris igitur qua ratione defendamus?"
Socr. "Eandem viam ingressi inveniemus (ut arbitror) quae sint dicenda. Dicemus porro nihil mirum fore, si ita custodes felicissimi sint; non tamen ad hoc respicientes constituimus civitatem, ut una aliqua nobis gens sit praecipue felix, sed ut quam maxime civitas universa. Putavimus enim in huiusmodi civitate maxime invenire iustitiam, rursusque in male institutissima iniustitiam; quibus inspectis, facile nos quod iamdiu quaerimus iudicaturos existimavimus. Nunc sane (ut opinamur) beatam fingimus, non ut pauci quidam in ea beati sint, sed ut civitas tota."
"Siquis enim, cum figuram hominis pingeremus, nos vituperaret quod pulcherrimis animalis partibus non pulcherrimos apponeremus colores (oculi enim, pulcherrimum membrum, non purpura sed nigro colore essent depicti), decenter utique respondere videremur, non oportere adeo nos pulchros oculos pingere ut non videant oculi, ac cetera membra similiter; sed considerare nos debere, si singulis decore suum attribuentes totum pulchrum reddimus. Ita neque nunc cogas nos (diceremus) ea custodes felicitate afficere, quae illos quidvis aliud potius quam custodes efficiat. Sciremus enim agricolas, pretiosissimo corporis cultu auroque ornatos, ad voluptatem colere terram iubere, et figulos a dextra discumbentes atque ad focum convivium celebrantes (missa rota, quatenus figulina cupiant) exercere, et alios omnes hoc modo beatos facere, ut universa civitas felix sit. Sed ne nos ita moneas. Porro si tibi parebimus, neque agricola agricola erit, neque figulus figulus, neque ullus alius formam habebit eorum ex quibus civitas constat. Sed alios quidem ratio levior tangit: sutores enim facti deteriores depravatique, et simulantes id esse quod non sunt, civitati nihil inferunt grave; custodes autem legum et civitatis si non sint, sed appareant, vides ne ut omnem civitatem simul perdant? Rursusque custodes ipsi bene eam constituendi beatamque reddendi soli opportunitatem habent. Quamobrem si veros civitatis custodes quaerimus, minime eos eligere debemus qui noceant civitati. Videndum igitur, utrum ad hoc respicientes custodes constituamus, ut iis maxima felicitate abundent; an potius totius civitatis rationem habeamus, ut tota sit felix, auxiliarios autem istos atque custodes cogere et persuadere deceat illa facere, ex quibus quam optimi sui operis sint artifices, ceterosque omnes similiter; atque ita, universa aucta civitate recteque instituta, sinendum esse ut singuli (quatenus cuiusque natura capax est) beatitudinis sint participes."
Adim. "Probe mihi loqui videris."
Opulentia et paupertas
Socr. "421cContemplare numquid illa ceteros quoque artifices ita corrumpant, ut pravi sint."
Adim. "Quaenam ista?"
Socr. "Divitiae videlicet et paupertas."
Adim. "Qua ratione?"
Socr. "Ita. Figulus dives factus, videtur ne tibi ulterius curam suae artis habere?"
Adim. "Minime."
Socr. "Pigrior certe negligentiorque reddetur."
Adim. "Valde."
Socr. "Quare et deterior figulus."
Adim. "Et istud."
Socr. "Rursus autem, si propter inopiam instrumentis et reliquis quibus indiget ars careat, et opera ipsa deteriora faciet, et filios ac ceteros quoscunque docebit deteriores artifici reddet."
Adim. "Quidni?"
Socr. "Ex utrisque igitur, tam opulentia quam paupertate, prava artificum opera, et pravi artifices ipsi fiunt."
Adim. "Sic apparet."
Socr. "Alia ergo quaedam invenimus nobis custodibus observanda, ne ipsis inscis in civitatem irrepant."
Adim. "Quaenam ista?"
Socr. "Opulentiam inquam et inopiam: illa siquidem delicias, desidiam, seditiones, rerum novarum studium parit; haec autem (cum rerum innovatione) illiberalitatem et maleficia gignit."
Adim. "Sic est prorsus."
Bellica ratio
Socr. "Animadverte quaeso, quo pacto nostra haec civitas (cum pecuniis careat) pugnatura sit, 422apraesertim si adversus magnam divitemque cogatur."
Adim. "Haud forte facile."
Socr. "An forte neque adversus duas tales? Atqui pugil exercitatissimus facile duobus non pugilibus divitibus pinguibusque congrederetur: nonne primum invadentem ictus evitare, deinde subita conversione eum cadere faceret? Quod si saepius sole et aestu conetur, multos huiusmodi homines vir talis subiget."
Adim. "Nempe nihil mirum."
Socr. "An non putas pugilatoriae facultatis scientia et peritia participes esse magis quam bellicae?"
Adim. "Equidem."
Socr. "Facile itaque athletae nostri (ut consentaneum est) cum duplis triplisque ipsorum certabunt."
Adim. "Id quidem concedam: nam probe loqui videris."
Socr. "Quid si, mittentes ad alteram civitatem, vera dicerent — quod nos quidem auro et argento non utimur, neque nobis fas est, vobis vero licet; gerentes igitur nobiscum bellum, quae alii possident habetote? Censes vero aliquos his auditis eligere malle secum contra canes solidos durosque pugnare, quam cum canibus una contra pingues oves ac molles?"
Adim. "Non arbitror."
Unitas et magnitudo civitatis
Socr. "Vide ne, in civitate una ceterorum opes cumulentur. Cavendum est ne pecuniosa fiat civitas in speciem."
Adim. "Beatus es, quandoquidem putas decens esse aliam quandam appellare civitatem veram, nisi talem qualem ipsi constituimus."
Socr. "Quid prohibet?" "Maiorem hanc appellabis aliis, 422enon magnitudine, sed unitate: tot enim civitates sunt aliae quot partes inter se dissidentes (pauperum altera, divitum altera), in eadem habitantes, sibique invicem insidiantes. Nostra vero, quamdiu temperate gubernatur, revera una est." "Quamobrem custodibus praecipiendum, ut hoc maxime caveant, ne lateat ipsos civitas, neque parva neque magna in speciem reddatur, sed una et sufficiens; et ut singulis id opus unum assignent quod cuiusque natura fert, quo civitas (una cum sit) augeatur."
Educatio — unum magnum
Socr. "Atque haec omnia levia erunt custodibus, si unum illud magnum (quod aiunt) — immo non magnum, 423dsed sufficiens — observent."
Adim. "Quidnam?"
Socr. "Educationem," inquam, "et nutritionem. Si enim, bene educati, moderati viri fiant, haec omnia facile per se ipsi videbunt." "Cavendum vero in primis, ne musicae genus innovetur, tanquam in summo periculo. Nusquam enim moventur musicae modi sine maximis civitatis legibus, ut ait Damon, et ego illi assentior."
Adim. "Pone et me," inquit, "inter eos qui sic opinantur."
Quattuor virtutes — sapientia, fortitudo, temperantia, iustitia
Socr. "Civitas igitur nostra (si recte fundata est) perfecte bona est."
Adim. "Necesse est."
Socr. "Patet ergo eam 427det sapientem esse, et fortem, et temperatam, et iustam."
Adim. "Patet."
Socr. "Nonne, si quae horum in ea invenerimus, reliquum erit quod nondum inventum?"
Adim. "Quidni?"
Socr. "Primum igitur sapientia in ea apparet, et hoc videtur in ea inesse, quod bene consultans est." "An non scientia quaedam est consultatio illa, qua non de re aliqua in civitate, sed de tota ipsa civitate consultatur, quo pacto et secum ipsa et cum aliis civitatibus optime versetur?" "Non igitur fabrorum aerariorum scientia (de aere consultantium), neque agricolarum de terra, sapiens civitas dicenda; sed ea sola scientia quae in praesidente principeque parte inest."
"Propter hanc ergo scientiam quo nomine civitatem nuncupas?"
Glauc. "In consultando perspicacem ac severe sapientem."
Socr. "Utrum plures in civitate fabros aerarios, quam veros hosce custodes esse putas? An contra?"
Glauc. "Multo certe plures aerarios fabros."
Socr. "Ergo ex minima quadam gente suaque parte, et ex scientia quae in praesidente et principe parte inest, tota sapiens erit (secundum naturam) civitas instituta; atque id (ut videtur) natura paucissimum rarissimumque genus est, cui convenit esse huius scientiae particeps, quae sola ex omnibus aliis decet sapientiam appellari."
Glauc. "Verissima narras."
Socr. "Hoc itaque unum ex quattuor (nescio qua ratione) invenimus, et in qua sit civitatis parte locatum."
Glauc. "Mihi quidem sufficienter videtur inventum."
Socr. "At vero neque inventu difficile est quid fortitudo sit, quave civitatis in parte locetur, propter quam fortis civitas nuncupatur."
Glauc. "Quonam pacto?"
Socr. "Quisnam ad aliud quicquam respiciens civitatem vel timidam vel fortem nominat, quam ad eam partem quae pro ipsa pugnat ac militat?"
Glauc. "Certe nullus ad aliud."
Socr. "Neque enim alii in ipsa vel timidi vel fortes existentes auctoritatem habent, qua eam vel timidam vel fortem reddant."
Glauc. "Non certe."
Socr. "Fortis igitur ex parte sui aliqua civitas erit, ex eo quod in ea vim quandam habeat, quae rata in omnibus servet opinionem (quod ea duntaxat terribilia sint et talia, quae et qualia legislator in eruditione pronuntiavit). An non hanc fortitudinem vocas?"
Glauc. "Non satis quod dixisti percepi; dicas iterum."
Socr. "Conservationem quandam fortitudinem esse dico."
Glauc. "Quam conservationem?"
Socr. "Opinionis videlicet (lege per educationem conceptae) qua iudicant quae terribilia sint et qualia. In omnibus autem ea conservatione esse dixi, hoc est ut rata semper et ubique servetur, sive quis doloribus afficiatur, seu voluptatibus, aut cupiditatibus, aut timoribus, nec ullo pacto quis propter haec ab ea dimoveatur. Cui autem simile esse id arbitror, si vis tibi aperiam."
Glauc. "Cupio equidem."
Socr. "Nescis quod fullones, quoties volunt lanas purpureo colore inficere, primo quidem ex tot coloribus album eligunt, deinde non mediocri cura praeparant, ut quam optime colorem suscipiant, et ita demum inficiunt? Et quod hoc modo tinctum est, indelebile fit, neque lotura (vel sine lixiviis vel cum lixiviis) colorem eluit; quae vero non ita praeparantur, scis quale fiat, sive quis alios colores sive hunc sine praeparatione inficiat."
Glauc. "Scio: elui enim, ridiculaque fieri."
Socr. "Tale igitur quiddam existima et nos efficere, cum eligeremus milites, eosque musica et gymnastica erudiremus: nihil aliud machinari quam ut, persuasi a nobis, leges optime (velut colorem) susciperent; ut indelebilis fieret tum de terribilibus, tum de ceteris, opinio, propter naturam et educationem idoneam, neque eluerent colorem illum lixiviae adeo efficaces ad eluendum, voluptas (omni lixivio vehementior), dolor, timor, et cupiditas. Hanc igitur vim atque conservationem rectae legitimaeque opinionis (de terribilibus et non terribilibus) fortitudinem voco."
Glauc. "Recte."
Socr. "Temperantia vero ordo quidam est et continentia voluptatum quarundam et cupiditatum — quod significant cum 'se ipso superiorem' aliquem dicunt, meliore videlicet parte deteriorem regente." "Siqua igitur civitas potentior cupiditatibus et voluptatibus atque item in se ipsa sit, haec maxime talis appellanda est."
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Itaque nonne iusta haec omnia et temperata?"
Glauc. "Maxime."
Socr. "Cernis quam apte vaticinati sumus paulo ante, harmoniae cuidam esse simile temperantiam?"
Glauc. "Cur nam?"
Socr. "Quia non, quemadmodum sapientia et fortitudo (in partibus quibusdam iacentes, illa quidem sapientem, haec fortem efficit civitatem), ita haec agit; sed instar harmoniae (quae diapason dicitur) per totam civitatem diffunditur, efficiens consonantes in idem debiliores homines et fortiores et medios, sive prudentia, sive potentia, sive multitudine, vel pecuniis, vel alio quodam huiusmodi. Quapropter rectissime possumus temperantiam hanc appellare concordiam — deterioris videlicet et potioris, secundum naturam, consensione, statuente quae in civitate vel in unoquoque convenit dominari."
Glauc. "Assentior equidem."
Socr. "Cum ita sit, tria iam nobis in civitate comperta sunt (ut ex his apparet). Reliqua vero species, propter quam praeterea virtutis particeps civitas esset, quaenam erit? Constat autem hanc esse iustitiam."
Glauc. "Constat plane."
Socr. "An non iam nunc nos oportet, o Glauco, tanquam venatores hunc cespitem circumdare, circumspicientes nequa ex parte iustitia subterfugiat, et ab oculis evanescens sese occultet? Patet enim hic esse. Fige itaque passim intuitum, atque annitere siquo modo possis prior me eam cernere, ipsamque mihi ostendito."
Glauc. "Utinam possem. Verum satius me uteris ut tali quodam comite, qui possim demonstrata prospicere."
Socr. "Sequere igitur, mecum deum ante precatus."
"Hui hui, mi Glauco! Videmur vestigia quaedam eius quod quaerimus nacti; apparetque illud haud longe nos effugiturum."
Glauc. "Faustus certe nuntius."
Socr. "Quam molles hebetesque sumus, o Glauco!"
Glauc. "Quid istud?"
Socr. "Iampridem nobis, ab ipso principio, iustitia ad pedes revolvebatur, neque ipsam inspeximus, sed ita ridendi fuimus ut illi qui saepe quod in manibus habent perquirunt. Nos quoque longe petebamus quod prope nos erat, vel forte nos latuit."
"Quod quidem principio passim statuimus faciendum, cum civitatem condidimus, hoc est (ut arbitror) vel species quaedam ipsius, iustitia. Nam diximus saepenumero (si recordaris) unumquemque oportere unum aliquid exercere eorum quae civitati conducant, ad quod ipsius natura esset aptissima."
Glauc. "Diximus proculdubio."
Socr. "Etenim quod sua agere, neque per aliena curiose versari, iustitia est, et ex aliis multis audivimus, et saepe ipsi diximus."
Glauc. "Diximus plane."
Socr. "Hoc igitur, ut videtur, amice, cum sit quodammodo iustitia — sua scilicet agere. Scis unde illud coniciam?"
Glauc. "Nequaquam; sed dicas."
Socr. "Videtur mihi quod reliquum nobis est in civitate (praeter illa quae consideravimus, temperantiam, fortitudinem, prudentiam), hoc esse quod omnibus illis vim praebuit, qua orirentur, et innata perseverarent, quatenus ipsum adest. Atqui diximus iustitiam fore quod restaret, si tria nobis comperta essent."
Glauc. "Necessarium id quidem."
Socr. "Verumtamen, si iudicandum sit quidnam horum, cum inest, bonam efficiat civitatem, ambiguum erit: utrum consensio imperantium et subiectorum, an legitimae opinionis servatio in militibus, an in principibus ipsis prudentia et custodia — id potius bonam ipsam prae ceteris reddat — cum iustitia inest et in pueris et in mulieribus, servis, liberis, artificibus, magistratibus et privatis, ut videlicet suum quisque (unus unum) egerit, minime per aliena vagatus."
Glauc. "Ambiguum certe."
Socr. "Certat ergo iustitia, quae vis suum quisque in civitate agit, de ipsius civitatis virtute ex aequo cum sapientia eius temperantiaque et fortitudine."
Glauc. "Valde."
Socr. "Considera praeterea et hac ratione, numquid tibi sic videatur. An principibus in civitate mandabis ut iustas sententias ferant?"
Glauc. "Cur non?"
Socr. "An ulli magis quam huius ipsius studiosi erunt, ut singuli neque usurpent aliena, neque suis priventur?"
Glauc. "Nulli magis."
Socr. "Quia scilicet iustum hoc est?"
Glauc. "Ita."
Socr. "Et hac quoque ratione confitemur suum cuique agere et habere propriam iustitiam esse."
"Vide numquid sic tibi videatur. Si faber opera coriarii aggrediatur, vel coriarius fabri, vel instrumenta inter se commutent vel praemia, aut si idem utraque opera tentet, omnia talia invicem permutata — numquid communionem eorum magnopere laedere civitatem putas?"
Glauc. "Minime."
Socr. "At vero, ut arbitror, cum quis (faber natura, vel alius quispiam mercenarius) deinde, divitiis aut multitudine aut robore aut alio quopiam elatus, in militis speciem ascendere conetur; vel miles in consultantis custodisque speciem, indignus existens; atque hi instrumenta praemiaque inter se commutent; vel cum idem omnia simul haec tentet — tunc et tibi, ut arbitror, hanc horum mutationem permixtionemque civitatis exitium esse videtur."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Trium igitur generum permixtio inter se mutatioque maximum civitati damnum affert, rectissimeque dici potest maleficium." "Maleficium vero summum adversus suam civitatem, nonne iniustitiam vocabis?"
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Haec igitur est iniustitia. Rursusque dicamus contra: trium generum (quaestuarii, auxiliaris, consularis) suum quodque agere in civitate, iustitiam esse, iustamque civitatem reddere."
Sequetur in Parte Secunda: tres animae partes (rationalis, irascibilis, concupiscibilis); iustitia in homine singulo; sanitas animae; finis Libri Quarti.
Tres in anima species — quaestio
Socr. "Eadem in unoquoque nostrum genera quae in civitate inesse necesse est, totidemque numero. Non enim aliunde haec in civitatem venerunt. 435aRidiculum enim esset, si quis putaret animositatem (ut illam quae bellicosa est) non ex privatis civibus civitatibus inesse, qui hanc habere putantur, ut Thraces et Scythae et fere omnes qui superiorem regionem incolunt; vel discendi cupiditatem (quae maxime circa nostram regionem ascribitur), vel pecuniarum amorem (quem circa Phoenices Aegyptiosque praecipue versari quis dixerit)."
Glauc. "Et maxime quidem."
Socr. "Hoc igitur ita se habere non difficile est cognoscere."
Glauc. "Nullo modo."
Principium oppositorum
Socr. "Hoc autem difficile, utrum singula per idem ipsum agamus, an tria cum sint, alio aliud: discamus videlicet alio nostri, 436birascamur vero alio, concupiscamus item tertio quodam ea quae circa nutritionem generationemque sunt voluptates, ceteraque his cognata; an, cum aliquid agimus, tota anima per singula agamus." "Manifestum vero quod idem ipsum, secundum idem sui, ad idem, contraria simul agere aut pati nequit. Quare, si haec in eisdem fieri quandoque deprehenderimus, sciemus non idem ipsum, sed plura fuisse." "Stare simul et moveri idem ipsum secundum idem dici nequit; sed, si quis dicat hominem stantem, manus tamen caputque moventem, eundem simul stare et moveri, non recte (ut arbitror) loquetur: non enim totum eius stat et movetur, sed pars quaedam eius stat, movetur autem alia."
Rationalis et concupiscibilis distinctae
Socr. "Annuere et abnuere, appetere et reicere, attrahere et repellere — nonne haec inter se contraria pones, 437csive actiones sint, sive passiones? (Nihil enim hoc differt.)" "Sitim vero et famem, omninoque cupiditates, et velle et appetere, nonne in his omnibus pones?" "Animam sitientis, quatenus sitit, nihil aliud appetere quam bibere dicemus, idque desiderare et ad id ferri." "Atqui, si quid animam sitientem retrahit, aliud quiddam in ea erit ab eo ipso quod sitit ducitque (tanquam fera) ad bibendum. Non enim idem ipsum (ut diximus), secundum idem sui, ad idem, contraria simul agere potest." "Sunt enim, ut arbitror, qui sitiunt quidem, nolunt tamen bibere." "Quid de his dicendum? Nonne inesse in animo eorum, aliud quod bibere iubet, aliud quod prohibet, diversum ab illo et imperans illi?" "An non, quod prohibet huiusmodi, ex ratiocinatione fit, cum adsit; quod vero ducit et trahit, per affectiones morbosque adest?" "Non absurde igitur putabimus duo haec esse, atque ab invicem diversa: alterum quo ratiocinatur anima, rationale vocantes; alterum vero quo amat, esurit, sitit, ac circa alias cupiditates fluctuat, irrationale et concupiscibile (plenitudinum quarundam et voluptatum amicum)."
Glauc. "Merito sic arbitrabimur."
Irascibile — tertia species
Socr. "439eHaec itaque duae in anima species sint distinctae. Illud autem quod ad irascibilem pertinet, quove irascimur, utrum tertium quiddam est? An alterius horum cognatum?"
Glauc. "Forte eius quod voluptates cupit cognatum."
Socr. "Atqui credo hoc equidem ex eo quod audivi quondam: quod videlicet, cum Leontius Aglaionis filius ex Piraeo sub Boreali muro ad civitatem ascendens sentiret extra cadavera prope litus iacentia, simul se videre cupiebat, et horrebat tamen absterrebaturque, vultumque regebat, secum ipse pugnans; cupiditate denique superatus, ad cadavera, directis se patefactis oculis, adventavit, dicens: 'Ecce iam vobis licet, o infelices, desiderium vestrum pulchro explere spectaculo.'"
Glauc. "Audivi et ipse."
Socr. "Itaque sermo iste testatur iram saepe pugnare adversus concupiscentiam, tanquam haec inter se diversa sint."
Glauc. "Id certe significat."
Socr. "Nonne et alibi frequenter animadvertimus, quando distrahunt aliquem praeter rationem cupiditates, obiurgantem ipsum sese, et adversus id sui quod trahitur indignantem, velut duobus dissentientibus adiutricem rationi iram accurrere? Ratione autem imperante (non esse sibi contradicendum), iram cupiditatibus coniunctam obsistere illi, arbitror te nunquam vel in te ipso vel in alio persensisse."
Glauc. "Nunquam, per Iovem."
Socr. "Quid porro? Quando quis iniuriam inferre se putat, nonne quo generosior est, eo minus irascitur, dum esurit et alget, et aliud quodvis tale patitur ab eo quem iure haec agere censet? Et (quod iam dixi) ira illius in eum quodammodo non irritatur?"
Glauc. "Vera loqueris."
Socr. "Quid autem, quando iniuriam se pati quis putat? Nonne tunc fatagit, fervet, se auxilium praestat ei quod iustum videtur, famem, frigus, et cetera talia tolerans? Et ad victoriam contendit, neque a generoso opere cessat prius quam vel transegerit, vel obierit, vel (tanquam canis a pastore) ita demum revocatus, ab ea quae in ipso est ratione mitescat?"
Glauc. "Omnino haec vis ei similis est, cui tu comparas. Etenim in nostra civitate auxiliarios ipsos (tanquam canes) posuimus, obtemperantes principibus (quasi quibusdam pastoribus civitatis)."
Socr. "Optime quod dicere volebam intellexisti. Sed num et hoc insuper animadvertis?"
Glauc. "Quid illud?"
Socr. "Quod in praesentia contra ac supra de iracundia iudicamus. Tunc sane irascendi vim ad concupiscendi naturam referebamus; nunc vero multum interesse dicimus, ac multo magis iram asserimus (animae partibus inter se diffidentibus) pro ratione arma capessere."
Glauc. "Ita prorsus."
Socr. "Numquid igitur irascendi vis a ratione diversa est, vel quaedam species rationis (adeo ut non tres in animo, sed duae species sint, rationale et concupiscens)? An potius, quemadmodum in civitate apparuerunt tria quaedam genera quae ipsam continent (quaestuarium, auxiliarium, consultans), ita et in anima tertia quaedam vis est iracundia, quae natura ipsa rationis adiutrix est, nisi ex improba educatione corrumpatur?"
Glauc. "Necesse est tertiam esse."
Socr. "Si modo a ratione diversa appareat, quemadmodum a concupiscibili diversa apparuit." "Hoc autem facile apparet: nam in pueris et bestiis hanc inesse iracundiam (cum nondum rationis sint compotes) cernere licet; et Homerus testimonium praebet, cum dicit: 'Pectus percutiens, cor obiurgavit verbo' — ubi sane Homerus aliud quiddam alteri obiurganti, rationemque de meliore peioreque ratiocinantem, eam quae temere irascitur partem arguere, manifeste introducit."
Glauc. "Rectissime dicis."
Socr. "His igitur aegre quidem, tandem tamen, enatavimus, satisque convenit eadem genera in civitate et in unoquoque animae singulari inesse, numeroque paria."
Glauc. "Sunt ita."
Virtutes in homine singulo
"Spiritus igitur propugnat, obtemperat principi, fortitudine quae 441cconsulta sunt peragit."
Glauc. "Vera haec sunt."
Socr. "Forte ergo hac ex parte virum quemque fortem vocamus: an non, cum iracundiae vigor ita institutus est ut in mediis voluptatibus et doloribus in sententia sua persistat, non aliter esse de terribili et non terribili iudicandum quam ratio ipsa dictaverit?"
Glauc. "Probe."
Socr. "Sapientem vero vocamus illa ex parte (quae parva in ipso) quae imperat et ista dictat, habens in se ipsa scientiam qua discernit quid potissimum ex usu sit tam singulis quam universo, ex his tribus coetui constituto."
Glauc. "Certe."
Socr. "Temperatum rursus aliquem appellamus horum ipsorum amicitia atque concordia, quando et quod praesidet et quod subest, in sententia eadem conveniunt — rationem scilicet imperare decere, neque ab illa desciscendum esse."
Glauc. "Temperantia profecto nihil est aliud, et privatim et publice."
Socr. "Iustus denique ex eo atque ita erit quisque, ex quo et sese iam diximus civitatem iustam esse, et quemadmodum exposuimus."
Glauc. "Necessarium id omnino."
Iustitia in animo
Socr. "Quid porro? 442dEst ne aliquid quod hanc nostram usqueadeo sententiam interturbet, ut aliud videatur esse nobis iustitia in homine, quam quod in civitate constituimus?"
Glauc. "Mihi quidem non videtur."
Socr. "Quinimmo, siquid adhuc inter nos in controversia sit, sic iterum superiora penitus confirmabimus, absurda illa huic obicientes."
Glauc. "Qualia?"
Socr. "Veluti si in hoc deliberare nos oportuerit de civitate illa, deque homine similiter atque illa nato atque nutrito — numquid vir talis, cum depositum auri vel argenti acceperit, videatur quandoque fraudem excogitaturus? Censes aliquem iudicaturum eiuscemodi virum fraudem committere potius quam aliter affectos homines?"
Glauc. "Neminem prorsus."
Socr. "An non a sacrilegiis hic, furtis, seditionibus, tam privatim adversus sodales quam publice adversus rempublicam, innocens erit?"
Glauc. "Innocens."
Socr. "Atqui neque insidiis, vel iureiurando, vel quibuscunque commerciis fidem fallet."
Glauc. "Nullo pacto."
Socr. "Adulteria quidem, parentum contemptus, impietas in deos, cuilibet alteri potius quam huic convenient."
Glauc. "Ita prorsus."
Socr. "Nonne horum omnium causa haec est, quia quicquid in ipso est, suum opus exequitur, tam ad imperandum quam ad parendum?"
Glauc. "Nulla certe alia."
Socr. "Quid? Quaeris aliud esse iustitiam quam hanc ipsam vim, quae tales viros et tales efficit civitates?"
Glauc. "Ego quidem minime."
Socr. "Tandem nobis absolutum est somnium illud, quod nos coniecisse diximus, quod mox, incipientes condere civitatem, deo quodam favente, in principium aliquod et imaginem iustitiae ascendisse videmur."
Glauc. "Omnino quidem."
Socr. "Hoc autem erat, o Glauco, propter quod confert quoddam iustitiae simulacrum: nempe debere eum qui natura coriarius est arte hanc exequi, aliud nihil aggressum; qui vero faber, fabricare; similiterque in ceteris."
Glauc. "Apparet."
Socr. "Revera quidem talis iustitia est — sed non circa actionem exteriorem, immo circa interiorem suarum partium actionem, vere ad ipsummet animum et ad sua pertinentem; dum nihil permittit ex suis aliena tentare, neque sinit animae genera opera invicem confundentia per plura vagari, sed revera propria recte digerit, suique est dominus, sese exornat, amicus sibi ipse effectus, in se tria ipsa contemperans (tanquam tres terminos harmoniae — Neates, Hypates, et mediae, hoc est octavae vocis et gravis et quintae, seu quae alia media fuerit). Itaque haec omnia nectens, ipseque undique unus effectus ex multis, temperans atque conciliis, ita demum agit (siquid agit), vel circa pecunias acquirendas, vel corporis cultum, vel etiam circa civilia aut privata commercia: in his omnibus actionem illam iustam et praeclaram existimans, quae habitum hunc peragit atque servat (sapientiam vero operationi huic praesidentem scientiam); iniustam autem operationem quae hunc dissolvit, insipientiam vero operationis huius ducem opinionem."
Glauc. "Vera prorsus, o Socrates, loqueris."
Socr. "Si ergo nos invenisse dixerimus iustum virum et civitatem iustam, quidve in utrisque iustitia sit, haud forte multum (ut arbitror) mentiri videbimur."
Glauc. "Non, per Iovem."
Socr. "Aliquid credamus igitur."
Glauc. "Proculdubio."
Sanitas animae — species vitiorum
Socr. "Esto itaque. 444aEnimvero deinceps de iniustitia considerandum est."
Glauc. "Videtur."
Socr. "Nonne hanc oportet esse seditionem quandam horum trium, multitudinem operis et curam alienam, atque insurrectionem partis cuiusdam adversus totum animum, ut in eo imperet cui minime convenit, sed tale natura sit ut servire ei deceat quod imperatorium est? Talia quaedam (ut arbitror) dicemus, et horum perturbationem errationemque iniustitiam esse, et intemperantiam, et timiditatem, et inscitiam, omninoque universam improbitatem."
Glauc. "Eadem haec quidem."
Socr. "Iustitiam ergo et iniustitiam facere, nonne iam manifeste patet, si modo et virtus et vitium animae innotuit?"
Glauc. "Quomodo?"
Socr. "Quoniam nihil differt a salubribus morbosisve rebus haec: quae enim in corpore sunt salubria, sanitatem; quae vero morbosa, morbum pariunt. An non?"
Glauc. "Ita."
Socr. "Nonne et iusta agere sanitatem, iniusta vero morbum in anima pariunt? Necesse est enim ut, quae sana sunt, secundum naturam constituant partes animae imperantes imperatasque; quae vero morbosa, praeter naturam alteram alteri subiciant."
Glauc. "Est ita."
Socr. "Virtus ergo, ut videtur, sanitas quaedam et pulchritudo et bona habitudo animae; vitium vero morbus, turpitudo, et imbecillitas."
Glauc. "Sic est."
Socr. "Nonne et pulchra studia ad virtutem possidendam ducunt, turpia vero ad vitium?"
Glauc. "Necesse est."
Socr. "Reliquum igitur nobis (ut videtur) considerandum, utrum conducat iusta agere, et pulchra studia sectari, iustumque esse (sive lateat quis talis existens, sive non), an iniuriam facere atque iniustum esse (si modo poenas non det, neque punitione fiat melior)?"
Glauc. "At ridicula iam, o Socrates, haec inquisitio videtur, postquam haec talia patefacta sunt. Quemadmodum enim corporis natura corrupta, vita non videtur vivenda, ne cum omnibus quidem cibis potibusque, omnique divitiarum et imperii copia: ita ne nunc quidem, ipsa illa natura (qua vivimus) perturbata corruptaque, vita erit vivenda, etiamsi quis faciat quodcunque velit, praeter id quod ipsum a vitio iniustitiaque liberet, iustitiamque et virtutem ei comparet?"
Socr. "Ridicula sane. Verumtamen, quoniam huc pervenimus, ut quam clarissime cernamus haec ita se habere, minime cessandum."
"Virtus quidem una est (ut videtur); vitiorum vero formae innumerae, quarum quattuor sunt quae mentione dignae videntur."
Glauc. "Quomodo dicis?"
Socr. "Quot animae figurae sunt, totidem fere rerum publicarum figurae."
Glauc. "Quot tandem?"
Socr. "Quinque quidem rerum publicarum, quinque item animae."
Glauc. "Dic, quaenam?"
Socr. "Unam quidem hanc esse rempublicam dico, quam nos percurrimus; vocari autem dupliciter potest: si enim unus inter praesides praestet, regnum; sin plures, aristocratia id est optimatum potentia dicetur."
Glauc. "Verum."
Socr. "Hanc igitur unam speciem bonam rectamque esse dico; sive unus, sive plures recte imperent, leges civitatis praecipuas non movebunt, educatione et nutritione ea qua percurrimus utentes."
Glauc. "Non enim verisimile."
Liber Quintus
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Quintum
Non sum nescius fore nonnullos qui apologiam a nobis expetent, qua Quintum hunc dialogum (communionem omnium in civitate ponentem) defendamus contra calumnias tum maledicorum, tum etiam ignorantium. Verum legant Platonem ipsum (precor), legant diligenter ac sine invidia iudicent: apologiam (nescio quid loquar) nullam desiderabunt. Plato igitur, phoebeus humani generis medicus, cum animadverteret et singulos homines et familias et civitates semper et ubique graviter aegrotare, neque vilibus hactenus civilium medicorum medicamentis (tot saecula iam frustra curantium) vel liberari morbo, vel saltem levari paulum atque minimum convalescere, tam prudenter quam pie ad legem illam sese contulit praecipuam apud medicos (quam medicinae sanciunt auctores): siquis medicamentis talibus (puta frigidis, diu adhibitis) minime convalescat, esse tandem rite ad calida transeundum. Cognoscens ergo genus humanum, per leges distribuentes propria tot saeculis nihil proficere, immo vero in deterius quotidie labi, non iniuria ad amicitiam se transtulit, leges communia inter amicos omnia fore iubentes: ut, divisione divisionisque et miseriae sublata causa, concordiam, unionem, felicitatem consequeremur.
Socrates in principio Quarti, disciplinam educandae iuventutis cunctis legibus anteponens, raptim attigit videri optimam disciplinam fore si uxorum, filiorum, rerumque communio fiat. At quoniam res est et nova plurimis et plurimis inaudita, revocatur ad ea statim in principio Quinti declaranda apertius firmiusque comprobanda. Iam vero, et si a Critia et Timaeo didiceris disciplinam similem exstitisse quondam apud Graecas Aegyptiasque Athenas, neque nimium admiraberis tanquam novam, neque diffidenter audies tanquam penitus arduam, neque invitus admittes quasi non bonam. Mitto quod multi tradunt apud Boemos Placam urbem aliquando similiter gubernatam. Atqui Diodorus insulam in Oceano (meridiem versus) describit, in qua (praeter cetera) communes etiam sint uxores, viri philosophiae plurimum astrologiaeque studiosi. Pomponius quoque Mela testis est Garamantes (in extremis Africae partibus) communia habere in republica omnia. Similem praeterea bonorum fuisse communionem inter philosophos Brachmanas, Gymnosophistas, Essenos, Pythagoricos, et denique inter sanctos quosdam Christianae reipublicae fundatores, compertum habemus. Videmus quoque saeculis nostris illos duntaxat religiosos ad virtutem felicitatemque accedere, inter quos nihil proprium.
Ac ne in legibus erret condendis, ab Adrastia dea petit opem (cuius mentionem quoque fecit in Phaedro). Adrastia haec apud priscos theologos est potentissima inevitabilium regina legum — legum inquam Saturniarum (ad mentes pertinentium), et Iovialium (pertinentium ad naturas). Adrastiam dico divinam providentiam, quatenus nihil vel oculos eius subterfugere, vel manus potest effugere. In sequentibus nota: primo quidem Socraticam providentiam, peius censentem in legibus constituendis errare quam hominem interficere (eiusmodi namque error multos per saecula interficit animos simul et corpora); deinde modestiam (difficilia diffidenter aggredientem, neque inducentem nisi invitam atque compulsam); tertio pietatem (divinum auxilium, pro suo more in rebus gravibus, implorantem).
Postulatio — de communione exponenda
Socr. "Quidnam istud est, quod non vultis permittere?"
Adim. "Te decedere."
Socr. "Quid maxime?"
Adim. "449aDeclinare nempe nobis videris, speciemque totius disputationis huius non minimam subducere, ne nobis exponas atque surripere (putansque latere nos), negligenter dixisti de uxoribus quidem et pueris constabit omnibus, omnia (sicut inter amicos) communia esse debere."
Socr. "An non recte dixi, Adimante?"
Adim. "Recte; sed quemadmodum in aliis, ita in hoc explanare oportet qua ratione ita se recte id habeat, quisnam communionis modus sit. Nam multi esse possunt. Ne igitur id praetermittas, quominus nobis aperias quem tu potissimum dicas. Profecto nos diu iam exspectamus, sperantes expositurum te tam circa filiorum procreationem (quae sit generationis conditio), quam circa nutritionem (quae educationis futura sit ratio), qualisque debeat esse haec omnis (quam tu dicis) mulierum filiorumque communio. Plurimum quippe (immo vero totum) referre istud ad rempublicam ducimus, recte ne an non recte agatur. Nunc autem, cum rempublicam aliam aggrediaris prius quam haec sufficienter tractaveris, visum id nobis est (quod et ipse audisti), ne te aliud quicquam aggredi permittamus antequam haec omnia (quemadmodum alia) exposueris."
Glauc. "Me quoque vobiscum sentire existimate."
Thras. "In hoc proculdubio nos convenire omnes, o Socrates, puta."
Socr. "Quid agitis, obsecro, qui me ita revocatis? Quam gravem rursus (tanquam a principio) disputationem de republica suscitatis! Nempe ego (quasi hac iam peregissem) mecum ipse congratulatus sum, satis mihi esse factum existimans, siquis nunc dimittat haec suscipiens, quemadmodum supra dixi. Quae vos nunc exigentes, nescitis quam frequentem disputationum instigetis examen. Quod ego tunc perspiciens, libens cessi atque praetermisi, ne crebro nos tumultu turbaret."
Thras. "An convenisse huc hos arbitraris, o Socrates, ut aurum funderent, potius quam ut sermones audirent?"
Socr. "Ut sermones audirent quidem, sed moderatos."
Glauc. "Modus certe et terminus horum sermonum audiendorum, o Socrates, omnis vita est viris mente habentibus. Sed nos quidem mitte; tu vero ne graveris (si tibi videtur) ea quae quaerimus declarare: quae nostris custodibus circa mulieres et filios sit futura communio, quaeve nutriendorum puerorum ratio eo ipso in tempore adhibenda, quod generationem inter et disciplinam labitur — quae laboriosissima certe esse videtur. Conare, quaesumus, nobis haec aperire."
Socr. "Haud facile, o vir beate, explicari haec possunt: plures enim in his quam in superioribus insunt ambiguitates. Primo quidem an fieri haec possint, dubitaretur; quinetiam si possint, utrum optima ista sint, sive quomodo, dubitabitur. Quapropter difficultas haec me dehortatur, verente, o dulcis amice, ne votum quoddam et fictio esse mea haec oratio videatur."
Glauc. "Ne pigeat, obsecro: neque enim auditores habes ingratos, vel incredulos, vel malevolos."
Socr. "O vir optime, ut exhorteris me haec affers?"
Glauc. "Nempe."
Socr. "Contra facis omnino. Nam si mecum recte sentires..."
FLVCTVS PRIMVS — mulierum natura et officium
Socr. "Quemadmodum igitur viri quasi grex sunt, custodes vero rectores, ita mulieres in custodia communicare oportet — 451csicut canes feminae cum maribus custodiunt venanturque, omniaque (quatenus natura fert) communicant, quamvis feminae imbecilliores, mares vero robustiores sint." "Mulieribus igitur custodibus eandem cum viris nutritionem educationemque tribuemus: musicam scilicet et gymnasticam et rem militarem."
"Risum vero (quo mulieres in palaestra nudae exercentes excipientur) tanquam acerbum ridiculi cuiusdam ingenii fructum contemnemus. Non enim ita pridem turpe ridiculumque Graecis videbatur (quemadmodum nunc multis barbarorum) viros nudos conspici; sed cum experientia melius ostenderet, ridiculum illud (quod oculis apparebat) ratione dissolutum est. Quare ridiculus est is qui aliud quicquam ridiculum esse putat quam malum."
Adver. "Atqui inter vos statim a principio condendae civitatis constitit oportere secundum naturam unumquemque unum quiddam (quod suum esset) peragere."
Socr. "Constitit; quidni?"
Adver. "Dubitas ne, quin longe mulier ipsa natura a viro differat?"
Socr. "Cur non differat?"
Adver. "Ergo nonne opus utrique aliud, pro natura utriusque, est tribuendum?"
Socr. "Proculdubio."
Adver. "Quid restat igitur, quominus aberretis nunc, vobisque ipsis contradicatis, quandoquidem asseritis viros et mulieres oportere eadem operari, cum tamen natura valde inter se discrepent?"
Socr. "Confiteor nos admodum et contentiose secundum nomen hoc insequi coepisse, considerasse autem nullo pacto quae species alterius eiusdemque naturae sit, et quorsum respicientes tunc descripsimus, quando studia diversis diversa, eidem vero eadem attribuimus."
Glauc. "Certe nequaquam id excogitavimus."
Socr. "Ceterum licet nobis (ut videtur) a nobis ipsis exquirere, numquid eadem natura calvorum sit et comatorum, an contraria potius; ac, postquam concesserimus esse contrariam, si calvi coria incidant calceosque conficiant, haudquaquam sinere comatos homines eadem facere; sin autem comati, calvos nequaquam permittere."
Glauc. "At risu dignum id esset."
Socr. "An ob aliud ridendum istud, quam quod tunc non omnino eandem et diversam naturam posuimus, sed illam duntaxat dissimilitudinis similitudinisque speciem observavimus, quae ad ipsa eadem studia pertinebat? Quemadmodum medicum et hominem habentem animum medicinae studiis aptum naturam eandem habere diximus. An non censes?"
Glauc. "Equidem."
Socr. "Medicinae vero aptum, alia natura, et alium virum promptum ad fabricandum alia?"
Glauc. "Omnino."
Socr. "Nonne et genus virorum mulierumque genus, si ad artem aliquam aut aliud studium inter se differant, hoc utrique assignandum esse dicemus? Sin autem hoc ipso duntaxat discrepare invicem videatur, quod femina quidem concipit, vir gignit, nihilo magis admittemus ostensum nobis fuisse quod, ad id quod de nunc nos loquimur, a viro femina differat; sed adhuc censebimus tam custodes quam mulieres ipsorum eadem apud nos exercere debere."
Glauc. "Recte nimirum."
Socr. "Nonne post haec iubebimus eum qui contraria dicit, hoc ipsum nobis ostendere: ad quam artem, quodve officium ex iis quae instituendae civitati conducunt, non eadem sit sed diversa viri mulierisve natura?"
Glauc. "Sic utique decet."
Socr. "Forte quod tu paulo ante dicebas, alius quoque diceret: subito quidem ad sufficientiam dicere non facile esse; sin autem consideretur, haud multum difficile."
Glauc. "Diceret utique."
Socr. "Vis ergo oremus eum qui haec nobis opponit, ut aures nobis praestet, attendatque siqua ratione illi ostendere possumus, nullum esse studium ad res civitati subministrandas mulieris proprium?"
Glauc. "Omnino."
Socr. "Age itaque, dicemus ad eum: responde. Numquid ita dicebas, ad aliquod opus aliquem bono a natura ingenio praeditum, aliquem contra — ex eo quod ille facile quicquid percipit, hic difficile; et ille, si breve quid a quoquam didicerit, ex eo ipse plurimum adinvenit; hic autem, cum plura didicerit excogitaveritque, paulo post obliviscitur; et illi quidem corporis membra sufficienter menti subserviunt, huic autem repugnant? An alia praeter haec sunt, quibus hominem ad aliqua natura bene institutum, et eum qui contra est affectus, distinguis?"
Glauc. "Nullus alia dicet."
Socr. "Scis ne aliquid ab hominibus exerceri, in quo non omnia eadem virorum genus et excellentius habeat quam mulierum genus? An late verbis vagabimur, texendi artificium commemorantes, placentarum et obsoniorum confectionem, in quibus aliquid mulierum esse videtur, ubi perridiculum sane apparet cum vincitur?"
Glauc. "Vera loqueris: quia longe in omnibus (ut ita dixerim) genus a genere superatur. Mulieres autem multae multis viris ad multa praestantiores; universum vero ipsum se habet ut dicis."
Socr. "Nullum igitur est, o amice, inter eos qui civitatem curant, officium mulieris proprium qua mulier est, aut viri proprium qua vir; sed aeque dispersae in animantibus utrisque naturae: et omnium quidem operum natura compos est femina, omnium et vir est compos; in omnibus autem imbecillior femina."
Glauc. "Sic est prorsus."
Socr. "Num viris omnia praecipiemus, mulieri autem nihil?"
Glauc. "At quomodo?"
Socr. "Est utique (ut nos asseremus) inter mulieres quoque alia medicinae apta, alia minime; alia musica, alia natura a musica aliena."
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Et alia quidem ad exercitationes gymnasticas et rem militarem prompta, alia vero ad haec inepta."
Glauc. "Sic arbitror."
Socr. "An non et una quidem sapientiae studiosa est, altera sapientiam spernit; et una elato animo, altera vero depresso?"
Glauc. "Et hoc affero."
Socr. "Est ergo et inter feminas quaedam ad custodiendum idonea, quaedam minime. An non naturam quandam huiusmodi civitatem custodientium virorum elegimus?"
Glauc. "Eiuscemodi certe."
Socr. "Mulieris itaque et viri eadem haec natura ad civitatem custodiendam; nisi quod mulieribus ut imbecillioribus, viris ut robustioribus est utendum."
Glauc. "Apparet."
Socr. "Mulieres itaque tales eligendae sunt, ut una cum viris et colant et custodiant civitatem, postquam idoneae sunt, et natura ipsis cognatae."
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Studia vero nonne eadem naturis eisdem sunt tribuenda?"
Glauc. "Eadem."
Socr. "Longo tandem circuitu ad priora illa revoluti sumus, concessimusque haud esse contra naturam ut custodum mulieres musica et gymnastica exerceantur."
Glauc. "Summopere."
Socr. "Quare neque impossibilia, neque pro desiderio commentitia, leges statuimus, quandoquidem secundum naturam legem tulimus; immo quae his temporibus contra haec fiunt, multo magis praeter naturam fiunt (ut videtur)."
Glauc. "Videtur."
Socr. "Nonne disceptandum nobis erat, utrum possibilia et optima diceremus, nec ne?"
Glauc. "Erat."
Socr. "Quod possibilia quidem, constitit."
Glauc. "Plane."
Socr. "Quod autem optima, post haec asserendum."
Glauc. "Patet."
Socr. "Ad hoc ut mulieres ad custodiam sufficientes evadant, non alia opus est disciplina quam ea qua viros ad idem instruimus, praesertim cum eadem reperiatur in utrisque natura."
Glauc. "Non alia."
Socr. "Quid porro de hoc sentis? — quaero equidem utrum existimes inter viros alios meliores, deteriores alios esse, an similes omnes."
Glauc. "Nequaquam similes."
Socr. "In civitate igitur quam condidimus, numquid censes nobis praestantiores viros effici custodes (eam quam dedimus disciplinam adeptos), quam coriarios coriaria peritia imbutos?"
Glauc. "Nihil prohibet."
Sequetur in Parte Secunda: FLVCTVS SECVNDVS — communio mulierum ac liberorum (procreatio optimorum; sortes; aetas generationis; abolitio familiae privatae); unitas civitatis; bellica ratio.
Fluctus primus — conclusio
Socr. "456bQuin et mulieres tales, eaeque optimae mulierum eligendae?"
Glauc. "Et reliquorum."
Socr. "Est ne aliquid melius civitati, quam viros quam optimos et mulieres optimas effici?"
Glauc. "Non est."
Socr. "Hoc autem musica et gymnastica (ut supra narravimus) perficere possunt."
Glauc. "Proculdubio."
Socr. "Itaque non solum possibile, sed et optimum quiddam civitati, lege statuimus."
Glauc. "Ita est."
Socr. "Induendum igitur corpus erit mulieribus custodibus — quandoquidem pro vestibus virtute induentur — communicandumque in bello et alia omni civili re." "Qui vero his ridendis incumbit, immaturum carpit sapientiae fructum, neque quid rideat neque quid agat intelligit. Scite namque istud et dicitur et asseritur: quod utile quidem, honestum; noxium autem, turpe."
Glauc. "Et maxime quidem."
Socr. "Hoc itaque unum (veluti gurgitem) enatasse dicamus, de mulierum lege tractantes; adeo ut non omnino submergi contigerit, dum asseveraremus omnia communiter exercere debere custodes apud nos tam viros quam mulieres, immo vero sibimet oratio nostra consonuit, quod videlicet et possibilia et utilia ferret."
Glauc. "Profundum certe pelagus evasisti."
Socr. "Haud ingens id esse dices, cum deinceps quod sequitur videris."
Glauc. "Dic iam, ut videam."
FLVCTVS SECVNDVS — communio mulierum ac liberorum
Socr. "457cHanc quidem (et priores ceteras, ut puto) haec quoque lex sequitur."
Glauc. "Quaenam?"
Socr. "Mulieres has horum virorum omnes omnium esse communes, nullaque privatim alicui adhaerere; ac rursus communes et filios, neque patrem filium suum nosse, neque filium suum agnoscere patrem."
Glauc. "Multo certe difficilius istud crederetur, quod vel possibile sit, vel utile."
Socr. "Haud quidem arbitror dubium id cuiquam fore, quin utile sit, maximumque bonum, mulieres esse communes, communes et filios — si modo fieri possit. Verum arbitror plurimam in eo versari controversiam, numquid fieri possit, nec ne."
Glauc. "De utrisque sane summopere ambigetur."
Socr. "Dicis utique sermonum conspirationem. Ego autem rebar me iam ab altero liberatum iri, si tibi visum fuerit utile esse; nam reliquum mihi fore, ut perquirerem utrum possibile sit an non."
Glauc. "At latere non potuisti, dum fugeres. Redde de utrisque rationem."
Socr. "Sustinenda mihi certe est poena. Sed in hoc mihi indulge: sine me paululum (meo arbitratu) crassari, quemadmodum qui pigri sunt mente crassari se ipsis consueverunt, quoties soli proficiscuntur. Etenim huiuscemodi homines, antequam compertum habeant quo pacto fieri possit quod expetunt, omittentes hanc curam (ne nimio labore graventur dum de possibili et impossibili deliberent), quasi id sit iam quod affectant ponunt, ac deinceps reliqua digerunt, oblectanturque dum excogitant qualia, praesente illo, facturi sint. Haud secus et ipse pigresco, cupioque in aliud tempus disceptationem illam differre, possibilia ne ista sint an non. In praesentia vero, quasi possibilia sint admittens, perquiram (si ipse permiseris) qua ratione haec, existentia, principes ipsi disponent, quaeve omnium utilissime erunt illa (si fiant) tam custodibus quam civitati. Haec conabor equidem prius tecum considerare, illa vero posterius, si concesseris."
Glauc. "Concedo equidem; considera iam."
Socr. "Arbitror igitur, si modo erunt principes hoc nomine digni, eodemque modo horum ministri, hos quidem velle exequi quae mandant, illos autem praecipere — partim ipsis parentes legibus, partim imitantes, quatenus illis nos permiserimus."
Glauc. "Probabile id quidem."
Socr. "Tu igitur, legis conditor, ipsis, quemadmodum viros elegisti, ita et mulieres eligens, praebebis (quoad fieri potest) consimiles inter se ingenio. Isti autem (utpote aedes et comessationes communes habentes, proprium vero nihil talium possidentes) una habitabunt, et invicem congredientes in gymnasiis ac reliquo victu, ab innata (ut arbitror) necessitate ad mutuam trahentur commixtionem. An non necessaria tibi dicere videor?"
Glauc. "Haudquaquam necessaria geometrica quadam necessitate, sed amatoria, quae multo acrior est quam illa ad persuadendum vulgo atque trahendum."
Socr. "Nimirum vehementer. Verum post haec, o Glauco, sine ordine denudari inter se, vel aliud quicquam facere, neque sanctum est in beatorum hominum civitate, neque iudices id permittent."
Glauc. "Non enim iustum esset."
Socr. "Constat utique quod nuptias deinceps (quoad fieri potest) sacras instituemus. Erunt autem sacrae quae utilissimae."
Glauc. "Summopere."
Socr. "Quonam pacto utilissimae erunt? Hoc mihi dicas, o Glauco. Video equidem tuis in aedibus et venatorios canes et generosas aves frequentes. Numquid ad istorum coitum generationemque, quando aliquando animum applicasti?"
Glauc. "Quorsum istud?"
Socr. "In primis horum ipsorum, licet generosorum, nonne sunt et fiunt optimi aliqui?"
Glauc. "Sunt."
Socr. "Utrum ergo ex omnibus aeque fieri generationem permittis? An curas potius ut ex optimis generetur?"
Glauc. "Ex optimis."
Socr. "Num ex tenerrimis quibusque, an senio confectis, an aetatis in flore potius constitutis?"
Glauc. "Ex his ipsis potius."
Socr. "Ac, nisi hunc in modum generatio deducatur, longe deterius fore canum et avium genus existimas?"
Glauc. "Equidem."
Socr. "Putas in equis ceterisque animalibus aliter evenire?"
Glauc. "Absurdum id esse."
Socr. "Papae, o dulcis amice! Quam perspicacibus ac summis nobis est opus principibus, siquidem in hominum quoque genere similiter se res habet."
Glauc. "Habet utique; quid tum?"
Socr. "Quia necesse est ipsos frequenti deceptione uti. Quando enim medicinis nullis indigent corpora, sed victus duntaxat institutione, debiliorem etiam medicum sufficere arbitramur; cum vero medicinis est agendum, scimus fortiori quodam medico opus fore."
Glauc. "Vera narras. Sed quorsum haec?"
Socr. "Nempe necessarium fore videtur ut frequenti deceptione utantur principes ad subditorum utilitatem. Diximus autem supra huiuscemodi omnia pharmaca ut medicinam concedenda."
"Constat ex his quae diximus, optimos viris optimas feminas quam saepissime congredi oportere, deterrimos vero deterrimis contra; et illorum quidem prolem nutriendam, horum vero minime, si modo grex quam praestantissimus futurus est. Atque haec omnia fieri latentia, praeter ipsos principes, oportet, si modo custodum grex quam maxime seditione vacabit."
Glauc. "Rectissime."
Socr. "Festa igitur quaedam lege instituentur, in quibus sponsas sponsosque coniungemus, et sacrificia erunt, et hymni a poetis nostris ad praesentes nuptias componentur. Numerum vero nuptiarum principibus permittemus, ut, quoad fieri potest, eundem civium numerum servent, neve populosa civitas nimis sit (quoad fieri potest), neque vacua."
Glauc. "Recte loqueris."
Socr. "Sortes igitur quaedam tali quodam artificio instituendae, ut deterior ille (in qualibet copulatione) fortunam, non principes, culpet."
Glauc. "Et maxime quidem."
Socr. "Enimvero his qui inter iuvenes praestantiores sunt (in rebus sive militaribus, sive aliis quibusdam), munera ac praemia danda sunt, et alia permulta; quin et uberior mulieribus congrediendi licentia, ut ex hac simul occasione filii plures (quam ex aliis) ex his ferantur."
Glauc. "Probe."
Socr. "Itaque filios qui ex his oriuntur suscipient ii qui talibus praesident magistratus, sive virorum, seu feminarum, sive utrorumque (communes enim viris et mulieribus magistratus)."
Glauc. "Est ita."
Socr. "Accipientes utique praestantium hominum prolem, ad ovile portabunt, ad nutrices quasdam seorsum in civitatis parte aliqua commorantes. Eos vero qui nascentur ex deterioribus (sive etiam ex quibuscunque aliis, sed membro aliquo manci) in abditis (ut decet) locis abscondent, siquidem debet custodum genus purum fore. Nutritionem praeterea et hi curabunt: matres enim ad ovile (cum lacte exuberabunt) transmittent, procurantes ne ulla suum agnoscere valeat; ac si hae minus suffecerint, alias insuper lacte plenas adhibebunt. Providebunt quoque ut mediocre tempus in lacte sugendo servetur. Vigilias item laboresque ceteros nutricibus imperabunt."
Glauc. "Plurimum facultatis ad procreandam prolem custodum mulieribus tribuis."
Socr. "Sic decet."
Aetas generationis; abolitio familiae privatae
Socr. "459aSed age deinceps (quod maxime intendimus) percurramus. Diximus plane ex robustissimis oportere filios procreari."
Glauc. "Diximus."
Socr. "An non tibi quoque videtur moderatum adulti roboris tempus, mulieri quidem annos viginti, viro autem triginta?"
Glauc. "Quis horum modus?"
Socr. "Ut videlicet mulier, a vigesimo aetatis anno incipiens, usque ad quadragesimum pariat; vir autem, postquam acutissimum sui vigorem transierit (annos scilicet triginta), inde usque ad annos quinque et quinquaginta procreet."
Glauc. "Profecto in iis aetatibus vigor animi corporisque consistit."
Socr. "Si igitur senior istis, sive iunior, generatione in communi attigerit, profanum et iniquum scelus hoc esse censebimus, quasi foetus is in civitate ferat qui (si latuerit) orietur non sub sacrificiis quidem et votis, quae singulis in nuptiis peragunt sacerdotes omnes (tam viri quam mulieres) et civitas universa, precantes ut ex bonis meliores, ex utilibus utiliores nascantur, immo vero sub tenebris, ex acri quadam incontinentia."
Glauc. "Recte loqueris."
Socr. "Eadem quoque erit habenda ratio de illo qui, cum adhuc in generandi aetate fuerit atque principe non copulante, mulierem in aetate adulta constitutam attigerit: nempe hunc afferemus puerum generare spurium, incestum, atque profanum."
Glauc. "Scite quam admodum."
Socr. "Quando igitur iam mulieres et viri aetate generationi aptae egressi fuerint, licere viris dicemus cuicunque voluerint misceri, praeterquam filiae atque matri, et filiarum natis matrisve maioribus, commisceri; licere et mulieribus cuilibet copulari, praeterquam filio atque patri, ac superioribus et inferioribus eorundem. Cum vero haec omnia mandaverimus, interdicemus partu talis si contigerit (in lucem duci); siquid autem coegerit, ita ponere praecipiemus, quasi eius nulla nutritio sit."
Glauc. "Haec quoque probe dicuntur. Patres vero et matres et ceteri cognati (quos memorabas) quomodo invicem discernentur?"
Socr. "Nullo modo; sed omnes quicunque nascentur decimo mense (vel septimo) ex ea die qua quis liberis operam dedit, masculi ab hoc filii, feminae filiae nominabuntur; nati autem eum patrem vocabunt; natorum similiter filios ille nepotes esse dicet; isti autem superiores avos et avias nominabunt; at eos qui eo tempore nascerentur quo patres ipsorum matresque invicem generabant, fratres atque sorores. Atque ita (quod modo dicebam) nullo modo se mutuo tangerent. Fratribus autem et sororibus lex cohabitationem concedet, si sors dederit, et Pythia simul per responsa firmaverit."
Glauc. "Recte admodum."
Unitas civitatis
Socr. "462aTalis utique erit, o Glauco, inter civitatis custodes mulierum filiorumque communio. Quod autem congruat reliquo civitatis ordini, sitque admodum optima, oportet deinceps ratione asserere. An quid agendum?"
Glauc. "Hoc omnino."
Socr. "An non conversionis huius hoc est principium, ut a nobis ipsis sciscitemur quid maximum bonum ad civitatis constitutionem inveniamus (ad quod respiciens legislator leges condere debet), quidve maximum malum? Consideremus deinde, an ea quae modo narravimus ad boni ipsius vestigium nobis conveniant, a mali autem vestigio dissonent."
Glauc. "Maxime omnium."
Socr. "Habemus ne ullum perniciosius civitati malum, quam quod eam dividit et ex una plures facit? Vel melius quicquam eo quod ipsam vincit unamque efficit?"
Glauc. "Non habemus."
Socr. "Nonne voluptatis dolorisque communio unam efficit, quando, quoad fieri potest, omnes cives maxime ex eorundem rerum accessu vel decessu pariter gaudent ac dolent?"
Glauc. "Et nihil melius quidem."
Socr. "Horum vero diversitas eam dissolvit, quando eadem civitatis et eorum qui in civitate sunt accessu, alii vehementer dolent, alii gestiunt."
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Ex hoc autem tale quid provenit, quando non communiter haec inter cives vocabula proferuntur, 'meum' et 'non meum'; similiterque de alieno." "Optime igitur instituta civitas illa est, in qua plurimi de eodem (atque eodem modo) 'meum' et 'non meum' dicunt." "Quae igitur civitas homini singulari proxima est? Ut, cum quis nostrum digitum percutit, omnis illa per corpus ad animum (usque ad imperantem in eo partem) ordinata communio sentit, et tota simul (parti illi condolens) dolet hominem digito laborare. Eodem modo de quovis alio hominis membro, tam in dolore partis laborantis, quam in voluptate convalescentis." "Ita in optime instituta civitate, cuiusque civis vel passio vel commoditas ad omnes communiter refertur, omnesque cives unius cuiusque rei vel prosperae vel adversae participes invicem fiunt."
"Cuius rei causa est, quia custodes nostri, neque 'meum' privatim neque 'non meum' dicentes, sed omnes (quoad fieri potest) 'cognatos' appellantes, voluptatem doloremque communem habebunt, ac sic civitas maxime una erit. Nihil enim privatum praeter corpus possident, cetera communia; quare neque lites neque accusationes inter eos de pecuniis, liberis, cognatisve oriuntur, sed seditionibus illis vacant quae propter opes, liberos, cognationemque nasci solent."
Mala sublata — vita beatior
Socr. "Pudet referre (nisi minus deceat) minutissima quaeque mala a quibus liberi cives erunt. Adulationes certe aberunt, 465bquibus adversus divites inopes uti solent; sollicitudines item indigentium atque dolores, quibus in filiis nutriendis quaerendisque pecuniis (propter necessariam domesticorum servorumque nutritionem) vexantur, dum et de foenoribus dant operam, et negant quae acceperunt, et quaestui undecunque student. Seponunt praeterea apud mulieres ministrosque permulta, quae ad tempus condantur. Nam quae multa et qualia in iis homines patiuntur, o amice, et ipsa per se cuique patent, et illiberalia sunt, et indigna narratu."
Glauc. "Patent plane vel caeco."
Socr. "Porro ab his omnibus liberi erunt, vitamque agent beatiorem beatissima illa eorum vita qui vicerunt Olympia."
Glauc. "Qua ratione?"
Socr. "Nempe illi, ob exiguam partem eorum quae possident hi, beati putantur: nam et victoria horum praeclarior, et publica alimonia; thorique victoria communis, civitatisque tota cura; coronanturque ipsi liberique a civitate, et honorem in vita, et dignam morte sepulturam consequuntur."
Bellica ratio
Socr. "Pueros vero, equis impositos, ad bellum (tanquam spectatores) ducemus, ut futurae artis suae 466espectatores fiant; et, ubi tutum est, in tergo ponemus, ut, si quid periculi immineat, facile evolent." "Mulieres quoque, ut arbitror, in bello communicabunt." "Qui vero timidus fuerit, vel arma abiecerit, in opificum agricolarumve genus detrudendus; et siquis vivus ab hostibus capiatur, illis (tanquam praeda) dono dandus." "Qui autem excellit, gloriamque reportat, nonne primum ab adolescentibus puellisque corona donandus, et a singulis (quamdiu expeditio durat) osculandus, ut neque quisquam (quem ille osculari velit) recuset — quo, si quis amore boni cuiusquam afficitur, ad opera generosa ardentius incitetur?" "Qui vero strenue pugnans occubuerit, nonne ex aureo genere erit, et (ut Hesiodus ait) sanctus daemon, custos atque praeses mortalium? Quare et sepulchra eorum (tanquam daemonum) colemus."
"Quid autem de hostibus agendum? Graeci enim natura cognati et propinqui sunt; quare adversus Graecos dissensio non bellum, sed seditio appellanda est, gerendaque tanquam inter eos qui reconciliandi sunt: non agros vastando, non aedes incendendo, neque Graecos captivos in servitutem redigendo, neque Graecorum cadavera (praeter arma) spoliando — ut spes reconciliationis supersit. Adversus barbaros vero (quemadmodum nunc Graeci inter se agunt) agere licebit: hi enim natura hostes sunt."
Glauc. "Omnino," inquit, "his assentior."
Sequetur in Parte Tertia: FLVCTVS TERTIVS — philosophi reges ("nisi philosophi regnent"); philosophi a philotheamonibus distincti; scientia, opinio, ignorantia; esse, fieri, non esse.
Postulatio — an civitas fieri possit
Glauc. "471cMihi quidem videris, o Socrates, siquis te talia quaedam narrare permittat, nunquam illius te recordaturum quod in superioribus praetermittens haec omnia in medium adduxisti: quod videlicet possibile sit hanc rempublicam fieri, et quo pacto fieri possit. Nam si exstiterit, quod bona omnia civitati ipsi proveniant non dubito; quin et ea etiam quae tu praetermittis (quod videlicet cives illi contra hostes strenue pugnabunt, eo quod se invicem nequaquam deserent, cognoscentes se invicem esse propinquos, perque haec nomina mutuo se vocantes, fratres, patres, filios). Quod si et feminae militent una (sive eodem in ordine, sive sequenti acie, ut et terreant hostes, et, cum necessitas postulaverit, viris auxilium afferant), certe scio inexpugnabiles eos fore; et quot bona eos domi sequantur (etsi dicta non sunt) intelligo. Verum, me concedente haec omnia et alia permulta (si fiat haec respublica) proventura, ne plura de ipsa superinducas, sed hoc ipsum iam conemur nobis persuadere, quod possibile sit, et qua ratione possibile hic exstare republica. Cetera vero mittamus."
Socr. "Subita quadam incursione sermonem meum iterum invasisti, neque mihi ignoscis militiae laboribus iam defesso, neque advertis forsitan quod, vix me duobus e fluctibus emergente, nunc in tertium retrudis pelagus profundissimum. Quod postquam videris audierisque, dabis certe mihi veniam, cognoscens haud iniuria extimuisse me sermonem adeo ab opinione hominum abhorrentem ingredi."
Glauc. "Quo plura in hanc sententiam congeres, eo minus dimitteris a nobis, quominus ostendas qua ratione fieri possit haec respublica. Quare dicas, nec ultra cunctaberis."
Socr. "Inprimis meminisse oportet quod nos, inquirentes quale quid iustitia et iniustitia sit, huc disputando devenimus."
Glauc. "Oportet sane; sed quorsum haec?"
Socr. "Nempe, si quale quid iustitia sit conspexerimus, num virum iustum censebimus nihilo debere ab illa differre, sed tale esse omnino qualis ipsa iustitia est; an satis esse factum putabimus, si qui proxime ad ea accesserit, et maxime omnium illius sit particeps?"
Glauc. "Ita plane satis habere putabimus."
Socr. "Exemplaris igitur causa quale quid iustitia sit asserimus, et qualis vir perfecte iustus si exstet; iniustitiam rursus qualis, et iniustissimus homo: ut, quales ipsi (quoad beatitudinem et miseriam) esse nobis contuentibus viderentur, cogeremur et de nobis ipsis fateri, tale nostrum quemque fortasse habiturum, quisquis e nobis illis se praestiterit quam simillimum. Non autem ob id perscrutati haec sumus, ut monstraremus ea fieri posse."
Glauc. "Vera haec sunt."
Socr. "Censes aliquem ex hoc minus bonum fore pictorem, quod, postquam humanae pulchritudinis exemplar absolutum ediderit nihilque e specie praetermiserit, nequeat demonstrare hominem talem reperiri posse?"
Glauc. "Nequaquam."
Socr. "Nonne et nos praestantissimae civitatis oratione exemplar effinximus?"
Glauc. "Prorsus."
Socr. "An igitur eo minus nos recte loqui existimas, si ostendere non possumus tale exstare posse civitatem, quale ipso sermone depinximus?"
Glauc. "Minime."
Socr. "Sic utique veritas habet. Quod si et hoc praeterea (tui causa) demonstrandum, quomodo et secundum quid maxime possit, rursus ad hanc ostensionem haec ipsa mihi confirma."
Glauc. "Quaenam?"
Socr. "Numquid agi sic aliquid possit ut dicitur, vel ita natura comparatum est, ut actio minus quam sermo veritatem attingat, licet alicui non videatur? Tu vero utrum das istud, an non?"
Glauc. "Do equidem."
Socr. "Ne me cogas igitur, ut, qualia verba haec figuravimus, talia penitus digito indicare debeam. Sed si valeamus adinvenire qua ratione quam proxime ad haec accedat reipublicae institutio, fatendum est comperisse nos (quemadmodum tu percipis) effici posse ea quae diximus. An non satis esse factum dices, si horum compos efficiar? Nam ego quidem satis habere me dicerem."
Glauc. "Ego quoque."
FLVCTVS TERTIVS — philosophi reges
Socr. "Conemur igitur deinceps declarare quid nunc male agatur in civitatibus, propter quod non ita reguntur, et 473ccuius exigui mutatione civitas ad hunc ordinem redigatur — quidve illud sit, et utrum maxime unius mutatione id fiat, vel saltem duorum, an plurium, sed quam paucissimorum et potentia minimorum."
Glauc. "Sic dicas."
Socr. "Unius quidem mutatione ostendere id possumus; quod, etsi possibile, non parum tamen arduum."
Glauc. "Quid istud?"
Socr. "Ad id descendo equidem quod ingenti fluctui comparavimus. Dicetur igitur, etsi suspicor ne, effusiore incredulorum risu inundante, penitus obruatur. Considera quod dicturus sum."
Glauc. "Dic."
Socr. "Nisi aut philosophi regnent in civitatibus, aut qui nunc reges potentesque vocantur vere sufficienterque philosophentur, inque idem coeant potentia civilis et philosophia (pluribus ad utrumlibet horum seorsum nunc tendentibus naturis ex necessitate exclusis), non est, o care Glauco, civitatibus malorum finis, neque (ut arbitror) humano generi; neque haec respublica, quam sermone percurrimus, prius (quoad fieri potest) orietur unquam, aut solis lumen aspiciet." "Hoc est quod me diu dicere pudebat, cernentem quam praeter opinionem dicendum esset: difficile enim cernere quod nulla alia civitas, sive privatim sive publice, beata erit."
Quis philosophus sit
Glauc. "O Socrates, tale quiddam verbum et sermonem evomuisti, quem si dixeris, multi (eique non contemnendi) 474bstatim, abiectis (ut ita dixerim) vestibus nudi, arrepto quoque quod cuique in promptu fuerit telo, ad te impetum facient, magnum aliquid facturi; quos nisi ratione propulsaveris effugerisque, revera poenas dabis irrisione."
Socr. "An non tu mihi horum auctor exstitisti?"
Glauc. "Et recte quidem feci. Verum non te deseram, sed quibus valeo defendam: benevolentia certe et hortatione (forsitanque tibi commodius quam alius respondebo). Talem igitur opem habens, conare incredulis ostendere ita se rem habere ut tu dicis."
Socr. "Conandum est, quandoquidem tantam praebes societatem. Necessarium ergo (si modo effugere illos debemus) definire eis quosnam philosophos dicamus, quos audemus oportere regnare; ut, illis manifestis, quis defendere se possit, ostendens his quidem natura convenire philosophiam principatumque civitatis, ceteris vero neque philosophiam attingere, sed sequi ducem."
"Qui aliquid amat, nonne totum id amare (non partem, partem vero non) dicendus est?"
Glauc. "Doce me; non enim satis memini."
Socr. "Aliis hoc dicere conveniret, o Glauco; te vero, virum amatorium, non decet oblivisci, quod omnes in aetatis flore amantem pungunt et movent, dignique videntur cura et amplexu. An non ita vos in pulchros affecti estis? Hunc quidem (quod simus est) gratiosum vocantes, illius vero (quod aquilinus) regium dicitis, et eum qui in medio horum est, commensuratum; fuscos vero, viriles aspectu; candidos autem, deorum filios. Omnes denique pubescentes, quoquo modo florentes, complectimini." "Eadem ratione, et vinosos cernimus omne vinum, qualibet ex causa laudantes; et honoris cupidos, si ducatus non contingat, tribunatu gaudentes — omnem omnino honorem appetentes."
Glauc. "Recte admodum."
Socr. "Talem ergo et circa sapientiam philosophum esse dicimus: non huius quidem sapientiae cupidum, illius vero non, sed totius. Quare et discendi cupidus erit, neque unquam satiabitur."
Glauc. "At multi (eique mirabiles) tales esse videntur. Spectaculorum enim auditionumque cupidi (qui omnia Dionysiaca festa percurrunt, neque ullum praetermittunt, tanquam aures suas ad audiendos omnes choros locaverint) — hos ne philosophos dicemus?"
Socr. "Similes quidem philosophis, non tamen philosophi sunt." "Veros autem philosophos veritatis spectandae cupidos esse dico." "Quoniam enim contrarium est pulchrum turpi, duo haec sunt."
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Cumque duo sint, unum quodque etiam unum est. Eademque de iusto et iniusto, bono et malo, omnibusque speciebus ratio est: unum quodque ipsum per se unum esse, sed communione actionum corporumque et invicem ipsorum, ubique apparentia, multa unum quodque videri." "Hac itaque ratione distinguo: seorsum quidem eos qui spectacula vocesque et pulchra diligunt, ipsum vero pulchrum neque cernere neque diligere valent; seorsum vero eos (paucos admodum) qui ipsum pulchrum per se accedere intuerique possunt. Nonne qui pulchras res diligit, ipsum vero pulchrum neque diligit, neque (si quis ad ipsum ducat) sequi potest, somniare (non vigilare) tibi videtur? Considera: somniare enim, nonne hoc est — sive in somno sive vigilans quis simile alicui rei, non ut simile, sed ut ipsum cui simile est, arbitretur?"
Glauc. "Equidem somniare hunc dicerem."
Socr. "Quid vero? Qui contra ipsum pulchrum putat esse aliquid, potestque tum ipsum, tum ea quae participant ipso, intueri, neque participantia ipsum, neque ipsum participantia existimat — vigilare, an somniare hic tibi videtur?"
Glauc. "Vigilare admodum."
Scientia, opinio, ignorantia
Socr. "Qui cognoscit, nonne aliquid cognoscit?"
Glauc. "Aliquid."
Socr. "Quod est, an quod non est?"
Glauc. "Quod est: 476dnam quod non est, quomodo cognoscereturQuod omnino est, omnino cognoscibile; quod nullo modo est, omnino incognoscibile. Quod si aliquid ita se habet ut et sit et non sit, nonne medium iacet inter illud quod pure est, et illud quod nullo modo est?"
"Medium."
Socr. "Cum igitur scientia super id quod est, ignorantia vero super id quod non est, super hoc medium medium aliquid quaerendum est inter scientiam et ignorantiam."
Glauc. "Recte."
Socr. "An non opinionem tale quiddam dicimus?"
Glauc. "Quidni?"
Socr. "Aliam ergo potentiam a scientia opinio est, an eandem?"
Glauc. "Aliam."
Socr. "Super aliud igitur opinio, super aliud scientia est, secundum potentiam unaquaeque suam." "Estne opinio obscurior quam scientia, clarior vero quam ignorantia?"
Glauc. "Et vehementer."
Socr. "Intra utrumque iacet?"
Glauc. "Ita."
Socr. "Medium ergo inter utrumque opinio."
"Reliquum est invenire (ut videtur) id quod utriusque participat, et esse et non esse, neque alterutrum pure dici potest; ut, si appareat, medium illud iure opinabile dicamus, extrema quidem extremis, media vero mediis assignantes. An non ita?"
Glauc. "Ita."
Socr. "His ita constitutis, dicat mihi (inquam) ille bonus vir, qui pulchrum ipsum (ideamque ipsam) nullam esse putat, semper eodem modo secundum eadem se habentem, sed multa quaedam pulchra (spectaculorum amator) qui nullo modo sustinet, siquis unum esse pulchrum dicat, unum iustum, similiterque de ceteris: percontabor inquam hunc in modum. Estne aliquid ex hisce multis pulchris, o vir optime, quod non turpe etiam videatur? Itaque ex iustis quod non iniustum? Et ex sanctis, quod non profanum?"
Glauc. "Non, sed necesse est pulchra ipsa et turpia, et quaecunque alia interrogas, utraque apparere."
Socr. "Quid multa dupla? Num minus dimidia quam dupla videntur?"
Glauc. "Nihilo minus."
Socr. "Et magna insuper et parva, levia item et gravia, numquid magis talia quam contraria vocabuntur?"
Glauc. "Non, sed singula semper utraque participabunt."
Socr. "Verum est magis, quam non est, unumquodque multorum, idipsum quod quis illud esse dicit?"
Glauc. "Simile hoc est iis quae in conviviis ad utramque partem plerumque dicuntur, et aenigmati puerorum circa eunuchum de vespertilionis percussione (quo et in quo illum avem arguunt percussisse): haec enim ambigua sunt, neque esse, neque non esse ipsorum aliquid, neque utraque, neque neutra firmiter responderi potest."
Socr. "Habes ne qua ratione his utaris, vel convenientiore positione istorum inducere potes, quam media inter essentiam et non esse? Neque enim obscurior quam non ens apparebit (ad hoc ut minus sit), neque clarior quam ens (ad hoc ut sit magis)."
Glauc. "Vera loqueris."
Socr. "Invenimus igitur (ut videtur) quod multa illa quae a multis pulchra aut alia quoquo modo existimantur, media inter omnino ens et omnino non ens volvuntur."
Glauc. "Invenimus plane."
Socr. "Confessi autem antea fueramus, quod, si quid tale apparuerit, non cognitione sed opinione percipi dicendum; et, cum medium pervagetur, media comprehendi potentia."
Glauc. "Concessum fuit."
Socr. "Eos igitur qui pulchra haec multa conspiciunt, ipsum vero pulchrum non vident, neque sequi eum possunt qui ad ipsum ducat, et multa contuentur iusta, ipsum autem iustum minime, et alia similiter — opinari cuncta dicemus, cognoscere autem nihil eorum quae opinantur."
Glauc. "Necesse est."
Socr. "Quid eos qui ipsa quaeque contemplantur, semper eodem modo secundum eadem se habentia — nonne cognoscere potius quam opinari?"
Glauc. "Necesse est et haec."
Socr. "Nonne amare hos et admirari ista dicemus in quibus versatur cognitio; illos autem, in quibus opinio? An non recordamur quod voces et colores quosdam et talia quaedam diximus hosce diligere et intueri, ipsum vero pulchrum (ut aliquid sit) non admittere?"
Glauc. "Recordamur."
Socr. "Quare non aberrabimus, si illos philodoxos (id est opinionis amicos) potius quam philosophos appellabimus? Quamquam acriter succensebunt nobis, si ita dixerimus."
Glauc. "Non, si mihi pareant: nam vero irasci nefas est."
Socr. "Itaque eos qui ipsum unumquodque per se ens admirantur et diligunt, philosophos, non philodoxos vocabimus."
Glauc. "Ita decet."
Liber Sextus
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Sextum
Cum leges omnes (vel optimae) absque probatissimis magistratibus mortuae sint, magistratus autem optimi (vel absque legibus scriptis) ipsi sint vivae leges, merito Plato noster (quemadmodum alias exposuimus) in excellenti republica non in condendis legibus, sed in formandis magistratibus omni diligentia elaborari censuit; idque non solum a tenera aetate, verum etiam ab ipso foetu studiose contendit, quo ex electis seminibus continuaque cultura ad optimam frugem perveniat.
Quoniam vero hos appellat custodes, custodum autem maxime proprium est prospicere atque circumspicere, idcirco ingenium praecipue philosophicum (omnium sine controversia perspicacissimum) eligit ad humanum gregem custodiendum. Quippe cum soli huius oculo pareat boni ipsius iustitiaeque exemplar, ad cuius imaginem bene, iuste, beate pingenda sit civitas. Praeterea pertinet ad custodem esse veridicum, liberalem, temperatum, fortem, iustum, magnanimum, mansuetum. Eadem quoque probabit propria esse philosophi, ut denique concludatur custodiendi officium prae ceteris philosopho committendum. Quamobrem eiusmodi esse naturam philosophi primo probabit; deinde, quia generosa natura absque recta cultura et semper inutilis sit et saepissime noxia, tradet excolendi huius ingenii disciplinam. Interea vero de spurio et adulterino tractat philosopho (legitimum philosophum simulante), item de abusu quodam philosophandi; rursus de philosophandi forma ad illum prae ceteris pertinente qui rempublicam sit quandoque recturus.
Docet autem philosophi maxime proprium esse perpetuum veritatis ipsius circa res aeternas amorem; ideoque et amorem temporalium et mendacium a philosopho maxime omnium alienum. Ostendit praeterea philosophi mentem in ipsa veritatis indagatione seiungi a corpore, atque ex quadam sui cognatione divinae menti coniungi, ac per insitas sibi ab initio formulas idearum ideas ipsas attingere, ab eisque ipso contactu lumen excutere, quo mox (facta fecundior) concipiat, immo (facta validior) pariat veritatem, et per ipsas suas conceptiones ideis undique congruat. Tu vero hic adverte intelligendi actum (quemadmodum et in Symposio) generationem partumque vocari — quod quidem cum Christiana consentit theologia, ostenditque non imaginariam tantum, verum etiam naturalem quandam inesse menti formam atque veritatem. Proinde ingenium eiusmodi et raro admodum et in paucis nasci putat, et tunc quidem multis tum condicionibus indigere, tum obstaculis impediri; praecipue vero depravari sermone et opinione vulgi, multoque magis vulgi eiusdem opera; rursus a vulgaribus praeceptoribus, qui et ipsi vitam orationemque suam vulgo (quasi adulatores) accommodant, similia tradunt auditoribus.
Natura philosophi recapitulata
Socr. "Pergamus ad haec, repetentes quod supra induximus: quale esse natura oporteat eum qui honestus sit bonusque futurus. 484aDux autem eius in primis erat (si memoriae tradidisti) veritas, quam sequi omnino ac passim debet; aut, si vanus sit, verae quoque expers philosophiae sit oportet."
Adim. "Ita prorsus est dictum."
Socr. "Decet igitur hunc in modum eius causam defendamus: dicemus hominem scientiae cupidum ita natura institutum esse ut ad id quod vere est semper contendat, neque moras trahat in his singulis ac plurimis circa quae versatur opinio, sed ultra progrediens non ante quiescat quam propria cuiusque naturae ea animi (qua id apprehendere convenit) attigerit. Convenit autem vi quadam cognata; qua cum adhaeserit seque ei quod vere est miscuerit, atque inde revera intelligentiam veritatemque genuerit, cognoscet utique, vereque vivet atque aletur; ex hoc denique partu molestia eius cessabit, prius vero nequaquam."
Adim. "Probe admodum ista dicuntur."
Socr. "An hic ullo modo amabit mendacium, vel omnino potius oderit?"
Adim. "Oderit certe."
Socr. "Nempe ubi dux veritas est, malorum chorum subsequi (ut arbitror) non dicemus."
Adim. "Quo namque pacto?"
Socr. "Immo vero syncerum sequi iustumque morem, huncque dicemus subsequi temperantiam."
Adim. "Scite."
Socr. "Quid etiam reliquum naturae philosophicae chorum quid opus est a principio recensere? Recordaris enim quod cum his congruit (ut dicebamus) fortitudo, magnificentia, acumen ingenii, atque memoria." "Et adde gratiosam quandam ac modestam mensuram, sine qua ad ideam cuiusque (quae vere est) inspiciendam haud propensum erit ingenium."
Similitudo navis — cur philosophi inutiles videantur
Adim. "Verum sic afficiuntur qui audiunt ea passim quae tu narras: non propter imperitiam interrogandi ac respondendi, 487bad singula quae parva sensim deducti, singulis denique parvis in disputationis calce collectis, existimant post errorem atque fallaciam contrarium quoque aliquid superiori emergere; et, quemadmodum qui talia ludere nesciunt ab his qui in eo ludo periti sunt tandem usque adeo coercentur ut quod ferant nequaquam habeant, ita et se ipsos putant cogi tandem concludique, nec habere quid dicant, verbis veluti calculis circumclusos — quamquam verum sit nihil haec duo inter se discrepare. Hoc autem animadvertens in praesentia dico: nam nunc quidem diceret tibi quispiam his quae proponunt verbis adversari non posse, re autem ipsa comperto habere contra; et tales esse plurimos eorum qui ad philosophiam se conferunt, qui, non eruditionis gratia degustatis primis praeceptis iuvenes adhuc discedant, sed diutius immorentur, eos (ut plurimum) absurdos admodum evadere; eosque qui ceteris excellunt futiles fieri."
Socr. "Verum haec tibi confitenti respondeo non per verba sed per imaginem."
"Concipe huiusmodi quiddam circa navem unam vel plures factum. Dominus navis ceteris quidem omnibus in navi maior validiorque est, sed surdaster aliquantulum, et oculis perinde caligans, et navigandi peritia non absimiliter mancus. Nautae vero de gubernaculis inter se contendunt, unusquisque gubernare se debere existimans, cum artem hanc numquam didicerit, neque magistrum suum proferre, neque tempus quo eam didicerit, valeat; quin et negant doci posse, et eum qui doceri posse dicit, in frusta discerpere parati sunt. Ipsi vero domino semper adhaerent, orantes precibusque et vi cogentes ut sibi gubernacula tradat; et, si forte alii (qui persuadere magis valent) persuaserint, illos qui dissuadent interimunt, vel e navi proiciunt; generosum autem gubernatorem soporis aut potionis aut alterius cuiusdam blandimenti vinculis illigantes, navem regunt, iisque quae in navi sunt utuntur, et (ut tales decet) bibentes epulantesque navigant. Insuper eum laudant nauticumque ac gubernandi peritum appellant, quisquis illos persuadendo vel vi cogendo iuvat ut dominum superent; eum vero qui talis non est vituperant ut inutilem; ignari quod verum gubernatorem necesse est anni temporumque, caeli, astrorum, ventorum, et omnium quae ad artem pertinent curam habere — neque existimant fieri posse ut quis simul gubernandi artem peritiamque retinendi gubernacula (seu velint qui in navi sunt, seu nolint) acquirat."
"Hac itaque navi sic affecta, num verum gubernatorem ab iis qui in talibus navigant navibus aliter quam vanum quendam, et siderum speculatorem inutilem, appellari posse arbitraris?"
Adim. "Nullo modo."
Socr. "Ob has igitur causas, in his quoque non facile est ut honestum studium ab eis probetur qui contrariis sunt moribus assueti. Quare, si eos qui ab his appellantur vani et futiles (reconditarum rerum indagatores) veris gubernatoribus comparabis, recte facies."
Adim. "Recte admodum." "Neque enim natura est ut gubernator nautas oret ut ab ipsis regatur, neque ut sapientes ad divitum fores accedant; sed aegrotum (sive divitem sive pauperem) ad medici fores, et quemcunque regi oportet ad eius fores qui regere potest, accedere convenit."
Corruptio optimorum ingeniorum
Socr. "489dMaxima vero et vehementissima philosophiae calumnia oritur propter eorum mores qui philosophiae studia profitentur. Ferunt enim hi qui philosophiam criminantur (ut tu ais) plurimos eorum qui ad philosophiam se conferant pravos admodum esse, eorum vero qui ceteris excellunt esse futiles; atque ego haec tibi concessi, nonne?"
Adim. "Utique."
Socr. "An non causam exposuimus ob quam legitimi philosophi futiles videantur?"
Adim. "Certe."
Socr. "Cur autem et plurimi pravi sint, vis ne deinceps aperiam, quod (si possumus) philosophiae culpa nulla est pro viribus declaremus?"
Adim. "Volo equidem."
Socr. "Quaerendum est deinceps qua ratione in multis natura philosophica depravetur. Nempe et hoc advertendum, quos videlicet non malos quidem, sed futiles vocat; deinde etiam qualia hominum ingenia sint quae hanc imitantur naturam, eiusque opus usurpant, et, indignum se studium ac supra vires aggredientia, delinquunt saepe, et opinionem philosophiae passim (quam narrabas) inducunt."
Adim. "At quas depravationes dicis?"
Socr. "Ostendam si potero. Profecto id arbitror nobis quemlibet concessurum: ingenium tale quale descripsimus, et omnibus hisce praeditum quibus perfectus indiget futurus philosophus, raro in paucisque oriri. An non ita existimas?"
Adim. "Maxime."
Socr. "Atqui horum etiam paucorum vide quam multi maximique sterilescant."
Adim. "Quinam?"
Socr. "Nam quod prae ceteris auditu mirabile est, unumquodque eorum quae in philosophico ingenio nuper probavimus, habentem ingenium depravat, et plerumque a philosophia detorquet: fortitudinem dico, et temperantiam, et cetera quaecunque narravimus."
Adim. "Absurdum hoc quidem auditu."
Socr. "Praeterea quaecunque bona vulgo dicuntur, depravant ipsum atque impediunt: forma, divitiae, corporis vires, et genus in civitate potens, et cetera generis eiusdem. Habes enim quandam eorum quae dico formulam."
Adim. "Habeo equidem, ac libenter exactius quae dicis audire."
Socr. "Universum ipsum recte comprehendito, ac tibi perspicuum apparebit, neque absurda tibi quae de his dicta sunt videbuntur."
Adim. "Quo istud percipis?"
Socr. "Scimus enim omne semen, et plantarum et animalium, quod non fuerit ea quae cuique convenit nutritione potitum (neque tempore neque loco), quo generosius ac vehementius, eo pluribus opportunis carere: bono namque malum contrarium magis quam non bono."
Adim. "Quid ni?"
Socr. "Est igitur (ut arbitror) consentaneum, naturam optimam, si sub adversa forma nutriatur, deteriorem evadere quam ignavam."
Adim. "Est utique."
Socr. "Hac itaque ratione dicimus, Adimante, animos praestantissimo ingenio praeditos, si male fuerint educati, pessimos fieri. An putas nefanda scelera et extrema negotia ex ignavo potius ingenio quam ex generoso educatione corrupto procedere? Imbecille vero natura, ingenium vel bonorum vel malorum quantumque, fore magnum?"
Adim. "Non certe."
Socr. "Si propria igitur natura philosophi convenientem nanciscitur disciplinam, necesse est eam semper proficiendo ad omnem pervenire virtutem; sata autem si fuerit genita perverseque ita nutrita, ad contraria omnia rursus delabitur, nisi forte deorum aliquis eam adiuverit. An tu quoque putas (quemadmodum multi) verum esse quosdam adolescentes a sophistis corrumpi, corruptores vero eorum sophistas quosdam esse privatos, ac non eos potius qui ita loquuntur maximos esse sophistas, docere item prorsus ac tales reddere quales cupiunt, et iuniores et seniores, tam viros quam mulieres?"
Adim. "Quando id potissimum?"
Socr. "Quando in unum plurimi congregati, in concionibus, vel iudiciis, aut theatris, aut castris, vel alio quodam publico hominum coetu, ingenti rumore eorum quae vel dicta vel facta sunt alia vituperant, alia laudant, et ad utraque acrius efferuntur, dum explodunt et applaudunt summo quodam strepitu et clamore, unde praeterea quoque et laquearia circum resonant altius, suoque sonitu vehementer exaugent laudantium ipsorum vituperantiumque tumultum — tunc adolescentem illum quo animo hac in turba esse censes? vel quam privatam disciplinam rumoribus hisce obsistere putas, quominus ab huiusmodi vituperationibus laudationibusque diluta atque dispersa eo protinus deferatur quo fluctus hinc devehit? Unde eadem quae illi ut honesta approbabit."
Paucorum reliquiae
Socr. "Considera autem qui maneant in philosophia digne, quibusve sorte quadam divina contingat ut digna 496anatura dignae educationi occurrat; vel exsilium, quo a philosophia non avertantur; vel parvae civitatis angustia, in qua magnum quiddam non cogitant, neque ad eam sedulo incumbendum opinantur vulgaria; vel generosa quaedam natura politica spernens; vel denique morbus, qui (ut in Socratis daemonio) a publicis negotiis hominem retineat." "Talis itaque, ceteros lege carentes intuens (veluti homo inter feras delapsus), neque iniustitiae cum illis particeps esse volens, neque solus adversus omnes ferinos sufficiens, priusquam vel patriae vel amicis quicquam profecerit, ipse prius pereat — haec omnia secum reputans, quiescit suaque agit: ceu qui sub procella pulveris imbrisque (vento agitati) ad parietem aliquem se recipiens, dum ceteros iniquitate plenos cernit, contentus est si quo pacto vitam suam puram ab iniustitia impietateque servare possit, et cum fausta spe (gratiosus ac bene contentus) hinc demigret."
Sequetur in Parte Secunda: quemadmodum natura philosophica servari possit; ordo educationis (mathematica ante annum trigesimum, dialectica deinceps, divina circa quinquagesimum); necessitas philosophorum regnantium; MAXIMVM STVDIVM — bonum ipsum; bonum neque voluptas neque scientia; SIMILITVDO SOLIS; LINEA BIFARIAM SECTA (imaginatio/fides/ratio/intelligentia).
Philosophi ut pictores civitatis
Socr. "Non tangent civitatem aut privatum hominem, neque leges scribent, antequam vel hanc purgatam 498esusceperint, vel ipsi purgaverint."
Adim. "Et recte quidem."
Socr. "An non describere eos post haec putas reipublicae formam?"
Adim. "Quid ni?"
Socr. "Deinde agentes haec (ut arbitror) ad utraque frequenter respicient: ad illud scilicet quod natura iustum, honestum, et temperatum exsistit, ceteraque huiusmodi; atque iterum ad humana; et ad superioris illius exemplar humana disponent, ex hominum officiis naturam humanam contemperantes, ad figuram eius quam Homerus (cum in hominibus sit) deiformem specie et imagine appellavit."
Adim. "Scite."
Socr. "Partim ergo delebunt philosophi, partim etiam colorabunt, quousque humanos mores (quam maxime fieri potest) deo (in amore) confixerint."
Adim. "Pulcherrima nimirum haec est pictura."
Socr. "An persuademus illis (quos invehi in nos dicebas) talem esse reipublicae pictorem, eum virum quem supra apud eos laudavimus, illique indignati sunt quod huic civitate gubernanda committeremus, nunc vero aequiore animo hoc audient?"
Adim. "Et maxime quidem, si sapiunt."
Socr. "Qua nunc in parte nobis adversabuntur? Utrum eorum quae vere sunt veritatisque ipsius amatores non esse philosophos asserent?"
Adim. "Absurdum quidem id esset."
Socr. "An forte negabunt naturam philosophorum (quam narravimus) optimi piique esse familiarem?"
Adim. "Neque hoc quidem."
Socr. "Quid vero? Hac congruis instructa officiis, absolute bona fore, ac prae ceteris sapientiae proxima, renuent? Vel eos probabunt magis quos ipsi secrevimus?"
Adim. "Nequaquam."
Socr. "An succensebunt adhuc dicentibus nobis, quod, nisi philosophorum genus civitatis suscipiat gubernacula, nec civitati nec civibus erit requies ulla, finisque malorum, neque respublica quam oratione describimus in lucem orietur?"
Adim. "Forte minus."
Socr. "Vis ne dicamus eos non partim, sed prorsus mites persuasosque fuisse, ne forte erubescentes aliquid aliud confiteantur?"
Adim. "Absque dubio."
Socr. "Hoc igitur isti persuasi iam sint."
"De hoc autem quis ambiget, quin regum potentiumque virorum filii philosophi nascituri non sint?"
Adim. "Nemo."
Socr. "Posset autem quis adiicere, quod, etiam si tales nascantur, inquinari eos necesse sit; quos servari a maculis puros arduum sit, nos quoque concedimus. Quis autem illud insuper addet, in omni tempore ex omnibus hominibus ne unum quidem unquam integrum immaculatumque evadere posse?"
Adim. "Nullus hoc dixerit."
Socr. "At vero unus, natura sic institutus civitateque nactus obediente, sufficiens est ad haec omnia perficienda quae nunc ut impossibilia reprobantur."
Adim. "Sufficiens utique."
Socr. "Pono, si princeps aliquis leges et officia quae narravimus mandet, haud impossibile est cives his obsequi velle."
Adim. "Non certe."
Socr. "Atqui sentire et alios eadem quae et ipsi sentimus, num mirum aut impossibile est?"
Adim. "Non, ut arbitror."
Socr. "Quod autem optima haec sint, siquidem possibilia, satis supra est (ut arbitror) disputatum."
Adim. "Satis."
Socr. "Quare ex his quae dicta sunt sequitur, ut optima futura sint quae de legibus ferendis praediximus, si agantur; difficilia item factu, non tamen impossibilia."
Adim. "Sequitur plane."
Reditus ad educationem custodum
Socr. "502cPostquam vix tandem finem illis imposuimus, ad reliqua iam pergendum: qua ratione videlicet quibusve disciplinis et studiis instructi erunt huius nostrae reipublicae servatores, et qua in aetate singuli singula exercebunt."
Adim. "De his certe iam dicendum."
Socr. "Diximus autem (si memoria tenes) amatores eos civitatis esse oportere, in voluptatibus doloribusque probatos, atque ex hoc proposito neque laboribus, neque metu periculorum, neque mutatione alia dimoveri; eum vero qui hoc nequeat, abdicare oportet; at illum qui passim syncerus et incorruptus evadit (tanquam aurum in ignis examine comprobatum) gubernandae civitati praeficere, muneribusque ornare et viventem et mortuum."
Adim. "Vera loqueris; memini equidem."
Socr. "Nos vero in praesentia id asserere audeamus, quod custodes diligentissimi optimi esse debent philosophi."
Adim. "Ratum id habeatur."
Socr. "Animadverte quam pauci tales erunt. Illius siquidem naturae partes (quam inesse illis oportere diximus) una raro concurrunt, et ut plurimum disiunctae nascuntur."
Adim. "Quo pacto id ais?"
Socr. "An ignoras quod iidem homines, dociles, memores, ingeniosi, acuti non sunt, ac etiam fortes atque magnanimi, ut moderate, tranquille, constanter vivant? Tales siquidem viri acuminis ipsius fervore quocunque contigerit proferuntur, stabilitatis omnis et gravitatis expertes."
Adim. "Vera loqueris."
Socr. "Habitus autem ipsi alii stabiles, et a calliditate penitus alieni, quorum in gravitate maxime confidendum, utpote qui in bello intrepidi sunt — ut tamen in his immobiles sunt, ita ad disciplinas tardiores et hebetes: torpet siquidem atque oscitat, quoties eis est contemplationi invigilandum."
Adim. "Est ut dicis."
Socr. "Nos autem in superioribus diximus oportere principem utrorumque optima ratione participem esse; alioquin non esse illi suprema disciplina exhibenda, neque honores magistratuumque impertiendos."
Adim. "Recte."
Socr. "Nonne raro hoc eventurum existimas?"
Adim. "Raro admodum."
Socr. "Examinare igitur futuri principis oportet ingenium in his quae supra diximus, laboribus, timoribus, voluptatibus. Addimus praeterea (quod supra dimisimus) oportere videlicet illud in disciplinis plurimis exercere, ut paret numquid maxime ipsius doctrinae percipiendae sit compos, an deficiat potius, quemadmodum qui in aliis operibus trepidat atque deficit."
Adim. "Ita certe investigare decet. Verum quam maximam doctrinam vocas?"
MAXIMVM STVDIVM — bonum ipsum
Socr. "Meministi quodammodo, cum tres in animo species posuissemus quid iustitia esset, temperantia, fortitudo, sapientia, 503enos definientes invicem convenisse non hanc esse maximam disciplinam, sed aliam quandam." "Maximum quidem studium ipsa boni idea est, qua et iusta et reliqua utilia ac commoda fiunt. Etenim si cetera omnia sine bono cognoverimus, nihil nobis proderit; quemadmodum nihil prodest quidvis possidere absque bono."
Adim. "Recte."
Socr. "Nosti autem quod plerique quidem voluptatem bonum esse putant, elegantiores vero scientiam vel prudentiam." "Atqui qui scientiam dicunt, non valent dicere cuius scientiam, sed coguntur tandem dicere boni scientiam — quasi nos intelligamus cum boni nomen proferunt." "Qui vero voluptate bonum definiunt, haud paucioribus erroribus impliciti, coguntur confiteri voluptates esse malas, ut eadem et bona et mala sint."
Adim. "Maxime."
Socr. "Bonum igitur est quod omnis anima persequitur, eiusque gratia cuncta agit, divinans esse quiddam, ambigens tamen, neque quidnam sit sufficienter comprehendere valens."
SIMILITVDO SOLIS
Socr. "Quid ipsum bonum sit, in praesentia mittamus: maius enim est quam ut eo quem nunc habeo impetu ad id pertingam. 506dQuod vero boni veluti proles est, eique simillimum, dicere libet — si vobis placet; sin minus, dimittam."
Glauc. "Dic age; patrem vero postea reddes."
Socr. "Esse quiddam bonum ipsum, et pulchrum ipsum, et de ceteris quae tunc multa ponentes, rursus secundum ideam unam unum quodque (quasi una sit) ponimus, et 'quod est' unumquodque appellamus."
Glauc. "Est ita."
Socr. "Et multa quidem videri, intelligi vero minime; ideas autem intelligi quidem, videri vero nequaquam."
"Solem boni prolem dico, quam bonum sibi ipsi proportione genuit: ut, quemadmodum bonum in intelligibili regione ad mentem et ad ea quae intelliguntur se habet, sic sol in visibili ad visum et ad ea quae videntur. Quamvis enim visus in oculis, et color in rebus insit, tertio tamen quodam genere (luce) carente, neque oculus quicquam videbit, et colores invisi erunt. Atque hoc lumen, inter deos in caelo, sol dominus est: cuius lumine et oculus videt et videtur. Quod igitur in intelligibili regione bonum ad mentem et intelligibilia, hoc in visibili sol ad visum et visibilia." "Et quemadmodum sol visibilibus non solum videndi facultatem, verum etiam generationem, incrementum, nutritionem praebet (cum tamen ipse generatio non sit), ita rebus cognitis non solum cognosci ipsum a bono adest, verum etiam esse atque essentia; cum bonum ipsum non sit essentia, sed adhuc ultra essentiam, dignitate et potentia ipsam superans."
(ex Argumento) "Quemadmodum sol generat oculum, et generando vim videndi largitur, et genito actum videndi continue praestat, sic deus et intellectum creat, creandoque intelligendi vim praebet, et creato continue actum intelligendi. Rursus, quemadmodum circa oculum nihil opus est ab arte fieri nisi purgare ipsum atque convertere, ita circa intellectum duo duntaxat praestat philosophia: purgando scilicet ipsum tum a perturbationibus tum a falsis opinionibus, atque convertendo per rationes exhortationesque a sensibilibus formis ad intellectuales nobis insitas formas, perque has ad formas intelligibiles (id est ideas), rursus per ideas ad divinam mentem (quae comprehendit ideas), ab hac denique ad divinum bonum, idearum principium atque lumen."
LINEA BIFARIAM SECTA
Socr. "Esto linea bifariam secta in duo inaequalia: visibile alterum, intelligibile alterum; in duo 509drursus secundum claritatem et obscuritatem utrumque distinctum. In genere quippe visibili portio una imagines continebit. Voco autem imagines, primum umbras, deinde simulacra quae in aquis apparent, et quae in corporibus densis, levibus, tersis, ac lucidis, et omne quodque tale (si tenes)."
Glauc. "Teneo."
Socr. "Portio vero altera comprehendet ea quorum hae similitudines quaedam sunt: animalia videlicet quae apud nos sunt, et plantas, et universum fabricae genus."
Glauc. "Sic esto."
Socr. "An vis praeterea secundum verum et non verum dicere genus hoc distingui? Ut, quemadmodum se habet quod opinione fingitur ad id quod scientia noscitur, ita simulacrum ad illud cuius est simile."
Glauc. "Valde."
Socr. "Considera iterum intelligibilis sectionem."
Glauc. "Quo pacto?"
Socr. "Unum quidem ipsius genus est, quod quaerit animus, his utens velut imaginibus quae prius divisa sunt, compulsus ex suppositionibus non ad principium, sed ad finem procedere. Alterum vero quod excogitat animus, ex suppositione procedens ad principium non suppositum, absque imaginibus, per ipsas ideas, per ideas ad ideas movens, et in ideis desinens."
"Quattuor igitur in anima passiones sunt: intelligentia quidem supremo, ratio (sive cogitatio) secundo, fides tertio, imaginatio (sive coniectura) postremo loco; eo ordine claritatis quo subiecta eorum veritatis sunt participia."
Liber Septimus
Similitudo speluncae
Socr. "514aPost haec naturam nostram (quoad eruditionem et ruditatem pertinet) tali quadam imagine contemplare. Finge antrum subterraneum, cuius ingressus versus lumen pateat, totum per antrum pervius undique. In eo homines nutritos a pueritia, cervicem et crura ita devinctos ut et immobiles permanere cogantur, et ad anteriora solum prospicere; capita vero, vinculis astricta, circumducere nequeant. Post tergum autem superne ac procul ignis lumen suspensum sit; interque ignem et vinctos homines via superior pateat, secus quam paries sit exstructus exiguus, sicut plerumque praestigiatoribus miracula fingentibus saepta seu cortinae aliquae, super quibus sua miranda demonstrant, coram spectantium oculis apponuntur."
Glauc. "Esto."
Socr. "Cogita rursus homines intra parietem ferentes vasa et opificia varia supra parietem eminentia, statuasque hominum et aliorum animalium lapideas et ligneas imagines, modisque variis fabricatas; atque (ut consentaneum est) qui haec circumferunt, partim sileant, partim loquantur."
Glauc. "Quam portentosa haec figmenta sunt."
Socr. "At similes isti nobis sunt. Nam primum quidem putas istos aliud quicquam, vel sui ipsorum vel proximorum hominum, videre praeter umbras quae ex igne ad adversam speluncae partem cadunt?"
Glauc. "Nihil aliud, si nunquam in vita movere capita potuerint."
Socr. "Quid autem eorum quae circumferuntur? Nonne umbras duntaxat?"
Glauc. "Nempe."
Socr. "Si ergo invicem loqui liceret, nonne ista quae coram viderent loqui opinarentur?"
Glauc. "Necesse est."
Socr. "Quod si echo ex adversa parte carcerum resonaret, quoties praetereuntium aliquis loqueretur, putas ne ipsos nisi transeuntium umbras aliud putare quam loqui?"
Glauc. "Non per Iovem."
Socr. "Omnino igitur tales nihil verum esse nisi fabricatarum rerum umbras arbitrarentur."
Glauc. "Ita prorsus necesse est."
Socr. "Contra vero nunc animadverte qualis foret eorum a vinculis solutio, ignorantiaeque curatio. Nempe siquis eorum solveretur, cogereturque repente surgere, collum vertere, ambulare, lumen ipsum aspicere, doleret protinus, nec propter splendorem intueri posset illa quorum umbras ante cernebat. Tunc siquis illi dixerit, prius eum spectasse nugas, in praesenti autem rebus veris esse propinquiorem veriusque inspicere, ac praetereuntium quaeque monstrans quid sit quaesiverit, nonne illum vacillaturum putas, arbitraturumque veriora esse quae ante cernebat quam quae nunc ostenduntur?"
Glauc. "Multum."
Socr. "Et si coegerit eum lumen aspicere, nonne dolore oculorum affici ipsum putas, oculosque ad ea quae facile prius viderat retorquere, certiora ipsa existimantem quam quae subito offeruntur?"
Glauc. "Ita nimirum."
Socr. "Si vero aliquis eundem aspera atque ardua sursum traheret violenter, neque permitteret quicquam aspicere antequam ad solis lumen traxerit, nonne dolere ipsum et aegre ferre dum raptaretur existimas? et cum ad lumen evectus fuerit, oculos splendore suffusos habiturum, ut ne unum quidem ex his posse conspicere quae vera nunc ab hominibus existimantur?"
Glauc. "Nihil certe subito."
Socr. "Consuetudine igitur primum opus est, si superna inspecturus sit. Umbrasque primum facilius intuebitur, post haec in aquis hominum ceterorumque imagines, ipsa vero deinde postea; quae in caelo sunt et ipsum caelum noctu facilius contemplabitur, dum astrorum et lunae lumen experiatur, quam si sole ipso die solisque fulgore intueatur."
Glauc. "Proculdubio."
Socr. "Atque ita demum solem ipsum suspiciet, neque iam in aquis et aliena in regione simulacra ipsius spectabit, sed ipsum secundum se ipsum in sede propria speculabitur, et qualis sit cognoscere poterit." "Animadvertet tandem ipsum esse qui tempora et annos temperat, quaeque omnia regit quaecunque in visibili loco sunt, quorumque illa quae anteab ipsis visa sunt modo quodam est auctor."
Glauc. "Certum est hunc illum hisce gradibus ascensurum."
Socr. "Quid si habitationem pristinam memoria repetat, et illorum hominum sapientiam atque vincula, an non censes eum beatum se loci mutatione existimaturum, illos autem miseraturum?"
Glauc. "Et maxime quidem."
Socr. "Praeterea si qui honores ibi invicem exhibebantur et laudes, dabanturque praemia illi qui transeuntia acutissime cerneret, et quae prius solita sunt, quaeque simul, quaeque postea ferri, maxime meminisset, et ex his quae ventura essent maxime divinaret — putas ne illum talia desideraturum, invidiaeque honoratis affectum? an potius cum Homero malle agri inopis servum esse, et quidvis perpeti, potius quam illas opiniones habere, et eo more vivere?"
Glauc. "Sic arbitror; quidvis potius perpessurum quam illo more victurum."
Socr. "Hoc quoque considera. Si rursus descendat talis, in eademque sede consideat, nonne tenebris oculos repleri, e sole subito veniens?"
Glauc. "Et maxime."
Socr. "Quod si rursus de umbris illis discernendis contendere debeat cum his qui semper vincti permanserunt, dum confusus est adhuc acies eius, neque iam constitit (haud parvo autem tempore consuescere oporteret), nonne risum praebeat? dicaturque corruptis oculis ab alto redisse? ac ne tentandum quidem esse ut quis sursum ascendat? quin et eum qui ipsos solvere sursumque ducere conetur, siquo modo manibus prehendere atque interficere possent, interfecturos?"
Glauc. "Omnino."
Interpretatio — eruditio ut animae conversio
Socr. "Hanc imaginem, o dulcis amice, prioribus illis omnibus accommodare oportet, regionem quae per visum panditur 517acarceris habitationi comparantem, ignis vero in eo lumen solis potentiae. Ascensum praeterea contemplationemque superiorum, animae in intelligibilem regionem ascensum puta. In cognoscibili autem postremam et vix conspici boni ideam; quam cum quis aspexerit, ratione concludere oportet hanc omnibus omnium recte pulchrorumque esse causam, in visibili quidem lumen lucisque dominum generantem, in intelligibili vero ipsam dominam, veritatem mentemque praebentem; atque hanc oportere intueri eum qui prudenter sive privatim sive publice acturus sit." "Quare neque mirum si qui illuc pervenerunt, humana curare nolunt, animis eorum ad superna semper degere cupientibus. Neque rursus absurdum, si quis e divinis contemplationibus ad humana mala conversus, ineptus ridiculusque appareat, dum adhuc caligat, neque assuevit, et cogitur in iudiciis vel alibi de iustitiae umbris contendere, vel de simulacris quorum sunt umbrae illae, et contendere de his secundum modum quo ab his concipiuntur qui ipsam iustitiam nunquam viderunt."
"Eruditio non est qualem quidam profitentur. Aiunt enim se scientiam non inexsistentem animae inserere, quasi caecis oculis visum inderent."
Glauc. "Aiunt sane."
Socr. "At praesens ratio significat, inesse cuiusque animae facultatem hanc, et instrumentum quo unusquisque discit; ac, quemadmodum oculus aliter quam cum toto corpore converti a tenebris ad lumen non poterat, ita cum tota anima a generationis mundo convertendum esse hoc instrumentum, donec ad id quod est, et ad ipsum quod in ente est clarissimum (quod bonum dicimus) intueri sustineat."
Glauc. "Ita."
Socr. "Eruditio ergo huius ipsius conversionis ars quaedam esset: quonam scilicet pacto facillime atque utilissime convertetur anima; non ut visum ei inserat, sed ut habenti quidem visum, non recte autem converso, neque eo quo deceret aspicienti, hoc machinetur."
Reditus in speluncam — officium regendi
Socr. "Nostrum igitur (o conditores) opus est, optimas naturas cogere ad maximum illud studium ut bonum ipsum aspiciant, 519cascensumque illum aggrediantur; postquam vero ascenderint sufficienterque contemplati fuerint, non permittere id quod nunc permittitur."
Glauc. "Quidnam?"
Socr. "Ut illic permaneant, neque rursus descendere ad vinctos illos velint, laboresque et honores eorum (sive viliores sint sive digniores) cum illis participare."
Glauc. "An igitur iniuria afficiemus eos, et deterius vivere cogemus, cum melius illis liceat?"
Socr. "Oblitus es iterum, o amice, quod legi non est curae ut unum aliquod genus in civitate praecipue beatum evadat, sed in tota civitate id machinatur, cives et persuasione et necessitate componens, ut communicent invicem utilitatem quam afferre singuli communitati possunt. Neque enim ad hoc tales in civitate viros efficit, ut permittat unicuique converti quo velit, sed ut his ipsa ad civitatis colligationem utatur." "Vide ergo, o Glauco, quod neque iniuria afficiemus philosophos apud nos natos, sed iusta illis imperabimus, cogentes ad ceterorum custodiam curamque. Dicemus enim: in aliis quidem civitatibus, qui philosophiae incumbunt, merito laborum civilium expertes esse — sponte enim, non civitatis cuiusque iussu, oriuntur; at vos nos et vobis ipsis et reliquae civitati, tanquam in alvearibus duces regesque apum, genuimus eruditioribus perfectioribusque disciplinis, et ad utrumque magis idoneos. Itaque descendere vicissim ad communem reliquorum habitationem oportet, assuescereque obscura contemplari. Nam assueti millies melius quam illi videbitis quae illic sunt, cognoscetisque imagines singulas, quid quaeque sint et cuius, postquam vera pulchri, iusti, bonique conspexeritis. Atque ita vigilantibus nobis, non somniantibus, civitas gubernabitur — quemadmodum nunc plurimae gubernantur ab his qui de umbris invicem digladiantur, deque principatu (tanquam magno quodam bono) seditione contendunt. Verum sic se res habet: in qua civitate minime cupiunt imperare ii quibus imperandum est, hanc optime ac sine seditione gubernari necesse est; in qua vero contra, contra."
Sequetur in Parte Secunda: mathematum curriculum (arithmetica, geometria, stereometria, astronomia, harmonica) ut anima a generatione ad essentiam trahatur; dialectica ut omnium disciplinarum apex (rationem cuiusque essentiae bonique capiens); delectus naturarum et aetates educationis usque ad quinquagesimum annum (boni visio et imperium per vices).
Prooemium — disciplinae quae animam ad essentiam trahunt
Socr. "Quaerendum est quaenam disciplina animam a generatione ad essentiam trahat. Non gymnastica quidem, 521cquae circa corporis incrementum et decrementum versatur; neque artes illae quae necessitatibus serviunt. Sed cum quaeramus studium quoddam quod (etsi in bello quoque utile) animam tamen sursum ducat, hoc in numero calculoque reperitur, quo omnis ars omnisque scientia uti cogitur."
Glauc. "Quo pacto?"
Socr. "Eorum quae sensui subiecta sunt, alia quidem intelligentiam minime provocant (utpote quae sensu sufficienter diiudicantur), alia vero provocant — illa scilicet quae sensum simul contrariis feriunt, ut idem digitus magnus pariter et parvus, unus simul et multi, appareat; unde anima dubitans quaerit quidnam magnum sit et parvum, atque ad intelligendum excitatur, distinguens intelligibile a visibili."
ARITHMETICA
Socr. "Numerus igitur et unum hanc ascensionem provocant, animam ad ipsorum numerorum naturam sola mente contemplandam ducentia — 524dnon quaestus gratia, mercatorum more, sed et belli gratia, et ad faciliorem animae a generatione ad veritatem essentiamque conversionem." "Vera autem arithmetica circa unitates illas versatur quae aequales sunt, indivisibiles, unaquaeque alteri prorsus similis — unitates inquam quas mens sola, non visus aut tactus, attingit. Haec disciplina animam cogit de ipsis numeris ratiocinari, estque ad essentiam dux."
GEOMETRIA (planorum)
Socr. "Geometria deinde — non eius gratia usus quam vulgus opinatur (castra metari, dimetiri), sed 526cquatenus animam ad veritatem trahit, philosophicumque parit habitum, ut id quod perperam deorsum tenemus sursum erigamus. Est enim geometria eius quod semper est cognitio, non eius quod oritur atque interit; quare ad veritatem animam trahit."
STEREOMETRIA (solidorum)
Socr. "Tertia dimensio sequitur: solidorum scilicet per se consideratio (cuborum, et quaecunque profunditatem habent). 528aQuae quamvis hactenus neglecta sit, rectoreque careat, locum tamen suum meretur, pulchra est, et sursum ducit. Stereometria enim dimensionibus addit pondus atque profunditatem."
ASTRONOMIA
Socr. "Quarta astronomia — non ut vulgus accipit, visibile caelum hiantibus oculis spectans, sed 528everas motiones tractans, veras illas celeritates tarditatesque in vero numero veraque figura, quae ratione mente percipiuntur, non visu. Ipsum enim visibile caelum (visibilium pulcherrimum) vero tamen caelo longe inferius est, eoque ceu diagrammate utendum, ut ab eo ad verum ascendamus. Astronomia igitur caelestium sphaerarum motus numero ac dimensione metitur."
HARMONICA
Socr. "Quinta, soror astronomiae disciplina (ut Pythagorei aiunt), harmonica — non empirica illa 530daudibilium concentuum venatio (chordas aure metiens), sed inquisitio qui numeri concordes sint, qui non, et quare; ad pulchri bonique considerationem ascendens. Musica enim numeris addit voces motusque (ad auditum praecipue pertinentes)." "Hae denique disciplinae omnes, hactenus prosecutae ut cognationem communionemque inter se patefaciant, ad propositum nostrum prosunt; aliter vero prosecutae, vanae sunt."
DIALECTICA — omnium disciplinarum apex
Socr. "Cetera haec omnia praeludium quoddam sunt ipsius cantus, quem dialectica perficit. An non dialecticum 531cvocas eum qui rationem cuiuslibet capit essentiae? Illum vero qui hanc rationem non habet, quatenus nec sibi nec alteri potest reddere rationem, eatenus intelligentiam circa hoc habere negabis?"
Glauc. "Certe non aliter est dicendum."
Socr. "De bono etiam similiter iudicandum. Quicunque boni ideam ratione definire non potest, a ceteris omnibus eam distinguens, et (tanquam in proelio) per omnia tendendo cetera cuncta reiicere, non secundum opinionem sed secundum substantiam arguens et refellens, perque haec omnia stabili et inconcussa progredi ratione — hunc tu ita affectum neque bonum ipsum dices cognoscere, neque aliud quicquam bonum; verum si quod forte simulacrum attigerit, opinione potius quam scientia illud attingere, atque hac in vita in somniis dormitare et illudi, et, antequam expergiscatur, ad inferos descendentem extremo tandem occupari sopore."
Glauc. "Per Iovem, omnia haec prorsus asseverabo."
Socr. "Ceterum pueros tuos, quos nunc oratione instruis, siquando re ipsa erudires, non (ut arbitror) permitteres maximarum rerum in civitate potestatem habere, dum linearia instar non valent cuiusque reddere rationem."
Glauc. "Non certe."
Socr. "Legem itaque feres, qua iubeant ea potissimum disciplina capescere, ex qua ad interrogandum et respondendum (ut scientem decet) aptissimi sint."
Glauc. "Tecum una illud praecipiam."
Socr. "An ergo videtur tibi doctrinis omnibus dialectica velut apex esse proposita, nec ulla doctrina ulterius acuminatior reperiri, sed hic iam doctrinarum omnium esse finis?"
Glauc. "Mihi quidem videtur."
Delectus naturarum
Socr. "535aRestat ergo deinceps aperiendum quibus distribuendae hae disciplinae sint, et quomodo."
Glauc. "Videlicet."
Socr. "Recordaris in prima illa optione quales delegerimus principes?"
Glauc. "Quid ni recorder?"
Socr. "Quoad alia quidem naturas illas eligendas existimato. Nam et gravissimos homines et fortissimos decet eligere, et (quoad fieri potest) speciosissimos; neque solum quaerendi sunt homines generosi atque terribiles, sed qui insuper eas habeant naturae dotes quas disciplina haec exigit."
Glauc. "Quas?"
Socr. "Acumen inquam facilitatemque ingenii oportere ad doctrinarum perceptionem adesse. Magis enim absterret animum disciplinarum quam gymnasiorum corporis difficultas: siquidem magis proprius illi labor est, qui soli competit, quam qui corpori etiam est communis."
Glauc. "Vera loqueris."
Socr. "Quaerendus itaque vir est memoriosus, integerrimus, tolerantissimus. Nam quem alium censes libenter labores corporis subiturum, tanquam arduum doctrinae meditationisque studium ad finem usque prosecuturum?"
Glauc. "Neminem prorsus, nisi qui optima natura sit praeditus."
Socr. "Ex eo quippe errore (ut supra dicebam) adversus philosophiam oborta est infamia, quod non pro dignitate ipsam attingunt: neque enim a spuriis sed a legitimis est attrectanda."
Glauc. "Quo pacto?"
Socr. "Principio, ad labores suscipiendos claudus esse non debet quisquis est philosophiae sacris initiandus, ut partim eos adeat, partim recuset. Contingit autem hoc, quoties aliquis gymnasiis et venationi et reliquis corporis exercitationibus deditus, disciplinarum studium refugit, neque audiendo delectatur, nec inquirendo, sed omnem hanc odit curam. Claudus praeterea et ille est, qui exercitationibus animi delectatus, contemnit alias."
Glauc. "Vera narras."
Socr. "An non et quoad veritatem similiter mancum eum ponemus animum qui voluntarium mendacium odit, atque aegre fert (ipse secum et aliis mentientibus indignatur), involuntarium vero mendacium facile tolerat? et, si ignorare aliquid deprehendatur, haud graviter affert, sed libenter (veluti sus) ignorationis sordibus volutat?"
Glauc. "Omnino quidem."
Socr. "Quinetiam circa temperantiam et fortitudinem magnificentiamque et reliquas virtutis partes non minus observandum est quinam legitimus sit, quis spurius. Quando enim haec minus considerant et privati et civitas, ignari utuntur mancis et spuriis ad quodcunque ipsorum contigerit: privati quidem amicis, respublica vero principibus."
Glauc. "Sic accidit prorsus."
Aetates educationis
Socr. "Cavendum praeterea ne dialectica praepostere tradatur. Si enim adolescentibus tradatur, opinionem honesti debilitat, 536dunde evadunt intemperantes, immo et impii (ut in Philebo quoque et Legibus legitur). Idcirco ante trigesimum aetatis annum in mathematicis erudiendi sunt, atque in publicis negotiis per intervalla pariter exercendi. Cum vero ad trigesimum pervenerint, ad dialecticam admittendi, ita tamen ut rursus per intervalla revocentur ad publicas actiones." "Ut igitur miserabilis hic eventus (ne contradicendi libidine philosophia in calumniam vocetur) vitetur, triginta annos nati duntaxat caute admodum has argumentationes degustent."
"Ordo igitur educationis hic erit. In pueritia et adolescentia gymnastica et disciplinarum elementa, sine ulla coactione: liberum enim nihil ut servum discere oportet. Nam corporis quidem labores per vim illati corpus nihil deteriorant; animae vero nullum coactum studium inhaeret. Circa vigesimum annum delectus fiet, ut qui prae ceteris excellunt, sparsim ante percepta disciplinarum studia in unum synopticum conspectum colligant, cognationemque ipsorum invicem et essentiae naturam perspiciant. Circa trigesimum rursus delectus, ut qui in disciplinis, bello, legibusque constantissimi sunt, ad dialecticam admittantur, in eaque quinquennio probentur. Post haec annos quindecim ad speluncam rursus descendant — ad bellica civiliaque officia — ut neque experientia ceteris inferiores sint, et probentur an, undique tracti, stabiles permaneant."
"Cum vero ad quinquagesimum annum pervenerint, ii qui per omnia (et factis et disciplinis) transierint, ad id traducendi sunt ut animae oculum ad id quod omnibus lumen praebet attollant; visoque ipso bono, eo tanquam exemplari ad civitatem, cives, seque ipsos ordinandos utantur — plurimum quidem temporis in philosophia degentes, vicissim autem (cum sors tulerit) ad gubernandi labores accedentes, unusquisque civitatis gratia, non tanquam ad rem praeclaram sed tanquam ad necessariam; aliosque sui similes educantes, quos pro se custodes civitati relinquant; ac demum ad beatorum insulas demigrantes. Quibus civitas monumenta publica sacrificiaque (si Pythia annuerit) tanquam daemonibus, sin minus, tanquam beatis divinisque viris, faciet."
Reipublicae effectio
Glauc. "Pulcherrimos, o Socrates, principes (tanquam statuarius) effecisti."
Socr. "Et principissas quoque, o Glauco: 540dne me putes de viris magis quam de mulieribus haec dixisse, quotquot earum natura sufficientes oriuntur." "Haec autem non vota duntaxat sunt, sed possibilia (quamvis difficilia). Quonam vero pacto facillime celerrimeque eiusmodi civitas constitutioque oriatur, salvique sint homines qui ea utuntur, dicam: si philosophi, principes effecti, omnes in civitate qui maiores decem annis sunt rus emittant, eorumque filios (a praesentibus parentum moribus segregatos) suis ipsorum moribus legibusque enutriant. Sic enim et civitas constitutioque quam descripsimus celerrime facillimeque constituetur, et ipsa beata erit, et populo apud quem orta fuerit plurimum proderit."
Glauc. "Facillime certe; ac recte mihi, o Socrates, hanc civitatem (si quando fiat) effici posse videris dixisse."
Liber Octavus
Recapitulatio et propositum
Socr. "543aIam vero, sicut coepimus, ante in rebuspublicis mores animadvertere quam in privatis personis (quia illic magis pateat), ita et nunc in primis consideranda est ambitiosa respublica — cuius nullum habeo nomen praeter ambitiosam potentiam et principatum timocratiam dico; post eam vero virum talem excogitabimus; deinde paucorum potentiam oligarchiam, talemque virum; postea multitudinis gubernationem democratiam, et hominem popularem; demum tyrannide oppressam civitatem considerantes, et inde tyrannicum cognoscentes animum, conabimur ea quae proposuimus sufficienter diiudicare."
Glauc. "Recte in hunc modum inspectio iudiciumque procedet."
Socr. "Age itaque explicare conemur quo pacto ambitiosum imperium ex optimatum gubernatione nascatur."
Causa mutationis
Socr. "545cQuin hoc simpliciter verum est: omnem rempublicam ex eo quod dominatur mutari, cum in ipso seditio oritur; dum vero secum ipso consentit, etiam si valde exiguum sit, mutari impossibile est."
Glauc. "Est ita."
Socr. "At vero quonam pacto, o Glauco, civitas haec nostra e suo statu movebitur, principesque et defensores invicem et inter se dissidebunt? An vis, imitantes Homerum, Musas oremus ut nobis explicent qua ratione seditio primum inciderit? Dicamusque ipsas, tragicorum ritu, nobiscum (velut cum pueris) iocantes nugari, atque ita loqui ac si dii nugantes quasi serio agant, altius eloquantur?"
Glauc. "Quonam pacto?"
Socr. "Ita ferme."
MVSAE — NVMERVS NVPTIALIS
Musae "545dDifficile quidem est ita constitutam civitatem e suo statu moveri. Verum, cum omne quod genitum est corruptioni sit obnoxium, talis etiam constitutio semper manere non poterit, sed solvetur. Solutio vero haec est. Non solum circa plantas, sed terrena etiam animalia, fertilitas et sterilitas animae corporumque contingit, cum revolutiones singulis circulorum coniunxerint ambitus: his quidem qui breves sunt vitae, ambitus breviores, contrariis vero contrarios. Illi vero quos ad civitatis gubernationem educavistis, quamvis sapientes fuerint, nihilo magis vestri generis fecundam generationem vel sterilem ratione una cum sensu comprehendent, sed latebit eos opportunitas generandi, et plerumque, cum non opportunum fuerit, gignendis filiis operam dabunt.
Est autem ei quod divinitus generandum est circuitus, quem numerus continet perfectus. Humanae vero geniturae is utique numerus, in quo primo augmentationes superantes et superatae, tres distantias et quatuor terminos accipientes, similantium et dissimulantium, et crescendum et decrescendum, cuncta correspondentia et comparabilia invicem effecerunt — quoniam sesquitertia radix, quinitati coniuncta, duas harmonias praebet ter aucta: una quidem aequalem aequaliter, centum centies; altera vero aequalis quidem longitudinis, sed oblongior, centum quidem numerorum ex diametris comparabilibus invicem quinitatis, indigentibus uno ex singulis (duobus vero quae invicem dici nequeunt), centum vero cuborum trinitatis ipsius. Universus autem hic numerus geometricus talem auctoritatem habet, ut ad potiorem deterioremque generationem vim habeat. Quod si civitatis vestrae custodes ignoraverint, nec opportuno tempore sponsas sponsis coniunxerint, haudquaquam ingeniosi felicesve pueri inde nascentur."
Musae "Ac licet maiores ipsi eos constituant principes qui inter illos praestantiores fuerint, tamen, quia indigni erunt parentum successione, in ipsis magistratibus subiectos negligent, neque musicae curam (ut decet) habebunt, neque gymnasticae, unde iuvenes nimis erunt a musica alieni. Ex his autem principes constituentur negligentiores quam decet ad examinandum genera illa quae apud Hesiodum, et quae apud vos referuntur: aureum scilicet genus, argenteum, aeneum, atque ferreum. Quoniam vero mixtum erit argento ferrum, et aes auro, dissimilitudo et inaequalitas discors orientur. Quae ubicunque nascuntur, bellum semper et inimicitias pariunt. Genus autem huiusmodi hominum ubicunque adest, semper seditionibus agitatur."
Glauc. "Recte admodum respondere illas dicemus."
Socr. "Necesse est enim, cum Musae sint."
Declinatio ad timocratiam
Socr. "547aPostquam orta seditio fuerit, utraque genera ferentur: ferreum quidem et aeneum ad quaestum, agrorumque et domorum possessionem, aurique et argenti copiam; quod vero inest aureum et argenteum (quasi non opulenta, sed opulenta natura), ad virtutem statumque pristinum; pugnacia vero invicem et in contraria retrahentia, in medium tandem convenient, ut, divisis agris et domibus, privatim quaeque possideantur; illi vero qui ante ab eis servabantur tanquam liberi, amici, et nutritores, in servitutem redigantur, et veluti subditi atque belli custodiae ipsorum curam gerere compellantur."
Glauc. "Hinc et mihi certe videtur mutatio haec accidere."
Socr. "Haec utique gubernatio inter optimates et paucorum potentiam erit media."
"Imitatur autem partim optimam: in honorandis principibus; in militibus ab agricultura, fabrica, quaestuque abstinentibus; in communibus mensis; in gymnasticae bellique cura. Propria vero habet: quod timet sapientes in magistratus assumere (cum non amplius tales habeat viros simplices et serios, sed mixtos); quod ad iracundos simplicioresque inclinat, ad bellum magis quam ad pacem natos; quod stratagemata dolosque honorat, et perpetuo bellum gerit; ac maxime quod auri argentique cupido latens inest, in privatis thesauris septisque domibus recondita, in quas, sumptuose in mulieres et quoscunque velint impendentes, suae vero pecuniae parci sunt, eam diligentes quia palam possidere non licet, alienam vero per cupiditatem prodigentes, voluptatumque fructus furtim carpentes, et legem (ut pueri patrem) fugientes — non persuasione sed vi eruditi, quod veram illam Musam sermonis ac philosophiae neglexerint, gymnasticam vero musicae praetulerint."
Vir timocraticus
Socr. "Talis ergo huic civitati respondet vir: pertinacior aliquanto, et minus eruditus, musicae quidem 548damator, sed haud facundus; in servos durus (non tamen contemnens eos, utpote sufficienter eruditus); in liberos mitis; principibus admodum obediens; principatus honorisque cupidus, qui se non ex dicendo aliove tali, sed ex rebus bellicis bellicisque officiis regnare dignum putat; gymnasticae venationisque amator."
Glauc. "Talis nimirum huius est reipublicae mos."
Socr. "Nonne hic vir ita gignitur? — adolescens nonnumquam, boni patris filius, in male gubernata civitate degentis, qui honores fugit et magistratus et lites et omnem huiusmodi occupationem, ac libens minui patitur ne negotiis implicetur."
Glauc. "Quonam autem modo gignitur?"
Socr. "Cum primum quidem matrem audiat conquerentem quod vir suus non sit ex principibus, ideoque se inter ceteras mulieres minoris haberi; deinde cum videat eum nec admodum pecuniae studentem, neque privatim publiceque pro se contendentem aut rixantem, sed omnia talia leviter ferentem, seque ipsi semper attendentem, ipsamque modice et honorantem et inhonorantem — his omnibus indignata, dicat puero patrem suum esse virum ignavum nimisque remissum, et alia omnia quae mulieres in talibus decantare solent." "Servi quoque, qui benevoli videntur, eadem clam filio insusurrant; et cum videant aliquem qui patri pecuniam debet ab eo non conventum, vel alia ratione iniuria affectum, hortantur puerum ut, cum adoleverit, haec omnia ulciscatur, virque magis quam pater sit. Atque foras egressus, alia talia et audit et videt: eos qui sua in civitate agunt stultos vocari et parvi pendi, eos qui aliena tractant honorari laudarique. His itaque adolescens auditis visisque, et rursus paternis verbis auditis, studiisque eius prope inspectis, contra aliorum, in utramque trahitur partem — patre quidem rationalem animae partem rigante atque nutriente, ceteris vero concupiscibilem et irascibilem; cumque non malae naturae sit, sed prava consuetudine corruptus, in medium tandem deductus, sui ipsius imperium parti mediae (contentiosae et irascibili) tradit, fitque vir elatus et honoris cupidus."
OLIGARCHIA
Socr. "Ex timocratia oligarchia nascitur — gubernatio in censu posita, in qua divites imperant, pauperes 550cvero principatus expertes sunt." "Census enim ille in thesauris reconditus eam labefactat: nam quo magis in re pecuniaria proficiunt, eo magis pecuniam honorant, virtutem vero minus; veluti in lance utraque opposita, ut, altero ascendente, alterum semper descendat. Itaque pro contentiosis ambitiosisque, pecuniae quaestusque amatores fiunt, divitem laudantes admirantesque et in magistratu collocantes, pauperem vero inhonorantes." "Legem deinde ferunt, censum quendam pecuniae magistratus mensuram statuentes (maiorem in intensiore oligarchia, minorem in remissiore), proclamantes neminem cuius substantia infra censum constitutum sit principatus participem fore — idque vel armis efficiunt, vel prius terrore fundatum vi firmant." "Talis autem civitas necessario non una est, sed duae: civitas pauperum, et civitas divitum, in eodem habitantes, semperque invicem insidiantes. Neque bellum recte gerere possunt: nam vel armata multitudo plus quam hostem timenda est, vel, ea non armata, vere in acie oligarchae (pauci) apparent; pecuniam praeterea in bella impendere nolunt, utpote pecuniae amatores." "Permittunt quoque malum illud maximum: ut unus omnia sua vendat, alter emat, venditorque in civitate maneat nullius partium eius — neque quaestuarius, neque artifex, neque eques, neque miles — sed pauper et inops appellatus. Tales autem, fucorum instar in alveari, civitatis morbus sunt: fuci quidem aculeis carentes, mendici; aculeos habentes, malefici. Et ubicunque mendicos in civitate cernis, illic fures, crumenisecae, sacrilegi, omniumque talium malorum opifices latitant."
Vir oligarchicus
Socr. "Vir vero huic respondens ita gignitur: filius timocratici primum patrem aemulatur; cum vero eum (velut ad scopulum) 553aad civitatem allisum videat, et substantiam vitamque amittentem, bonisque publicatis — tunc, ab ambitione per paupertatem deiectus, ad quaestum praeceps convertitur, ac paulatim, parcendo laborandoque, substantiam colligit. Nonne tunc concupiscibilem pecuniaeque amantem partem in animae solio collocat, magnum quendam in se regem faciens, tiaris et torquibus et acinacibus cinctum; rationem vero et irascibile, tanquam servos, ante illam humi considere cogit — illam quidem nihil aliud ratiocinari aut considerare permittens nisi unde minor pecunia maior fiat, hoc vero nihil aliud admirari atque honorare nisi divitias divitesque, neque ad aliud ambitiosum esse nisi ad pecuniae acquisitionem, et quaecunque ad eam ducunt?" "Talis autem vir, squalidus et semper lucrans, thesaurizans, a multis laudatur; sed a fucorum illa in se seditione non est immunis: peiores enim cupiditates vi (non persuasione neque ratione, sed necessitate metuque) compescit, de reliqua substantia trepidans. Quare, cum alienum impendere cogitur — ut orphanorum tutor, vel in publico aliquo munere — illic fuci in eo apparent, cupiditatesque in ipso invicem belligerantur; et videtur quidem multis honestior, sed vera unius concordisque animae virtus procul ab eo fugit."
Sequetur in Parte Secunda: DEMOCRATIA et vir popularis (extrema libertas; patris/filii aequalitas; "elegans respublica ex qua tyrannis nascitur"); transitus ad TYRANNIDEM (popularis dux in lupum versus; satellitium).
Origo democratiae
Socr. "Ex oligarchia democratia nascitur, per insatiabilem propositi boni (id est divitiarum) appetitionem. 555bNam principes, propter amplas possessiones imperantes, nolunt lege coercere iuvenes lascivos substantiamque prodigentes, ut, illorum bona coementes foenoreque locantes, ipsi ditiores honoratioresque fiant; prodigi vero pauperes evadant, fuci aculeis carentes, vel aculeos habentes malefici." "Habitant itaque in eadem civitate, iuxta se invicem, divites fucos nutrientes, et inopes (olim animosi, nunc vero inhonorati aereque alieno gravati), aculeis pleni atque indignatione, res novas molientes. Foeneratores vero, incurvi simulantesque se eos non videre, argento sauciant quemcunque cedentem, et, patris aes alienum in filio multiplicantes, civitatem fucis mendicisque replent. Principes autem, deliciis dediti, molles corpore et animo, segnes fiunt, neque voluptatem neque dolorem arcere idonei." "Cum vero principes et subditi convenerint — in itinere, vel in communi aliquo opere, in periculo maris terraeve — et pauper ille, gracilis et adustus, divitem umbra nutritum superfluaque carne onustum, anhelantem et inopem cernat, nonne iudicat tales divites esse solum per inopum ignaviam, dicantque invicem: 'Nostri sunt isti homines, nam nihil sunt'?" "Quemadmodum igitur corpus aegrum exiguo momento in morbum impellitur (interdum etiam sine externa causa secum ipso dissidens), ita civitas eodem modo affecta, exigua de causa — alteris ex oligarchica civitate auxilia, alteris ex democratica advocantibus — aegrotat secumque pugnat. Democratia vero oritur cum pauperes, victoria potiti, alios quidem occidunt, alios eiiciunt, ceteris vero ex aequo constitutionem magistratusque communicant, magistratibus ut plurimum sorte distributis."
Character democratiae
Socr. "Pulcherrima specie haec gubernatio est: quemadmodum vestis varia omnibus floribus picta, ita haec, 557bomnibus moribus distincta, pulcherrima apparet; multique (ut mulieres puerique varia spectantes) hanc pulcherrimam iudicarent." "In ea libertas est, et loquendi licentia, et facultas quodlibet agendi. Ubi vero licentia est, manifestum est unumquemque vitam suam (ut libet) instituturum. Quare omnis generis homines haec civitas generabit, estque (ceu gubernationum forum) pulcherrima fortassis, in qua quis exemplar quod amat eligere civitatemque secundum id condere possit." "Non est in ea cogendi imperandum (etsi idoneus sis), neque parendum si nolis, neque belligerandum cum alii bellant, neque pacem servandum cum alii servant; et mira quaedam in damnatos morte vel exsilio mansuetudo, qui nihilominus manent obversanturque (tanquam heroes) nullo curante. Contemnit praeterea ea quae nos in civitate condenda diximus — quod nemo eximiae naturae bonus fieri possit nisi a pueritia inter pulchra luserit pulchraque omnia sectatus sit — quam magnifice haec conculcat, nihil curans ex quibus studiis quis ad rempublicam accesserit, sed honorans eum modo dicat se populi amicum esse."
Extrema libertas
Socr. "Insatiabilis libertatis sitis democratiam dissolvit, quemadmodum divitiarum sitis oligarchiam. Cum enim democratia, libertatis sitiens, malos pincernas nacta, meram libertatem ultra modum biberit, principes suos (nisi prorsus mites libertatisque pleni sint) punit, accusatque tanquam scelestos oligarchas; eos vero qui principibus obtemperant, ut servos volentes hominesque nihili convitiatur; principes vero subditis pares, et subditos pares principibus, privatim et publice laudat atque honorat. An non necesse est hac in civitate ad summam libertatem homines pervenire?"
Adim. "Proculdubio."
Socr. "Atque hanc, infita obedientiae impatiente licentia, o amice, proprias irrepere domos, seque usque ad bruta tendere?"
Adim. "Quo pacto hoc dicimus?"
Socr. "Quale videlicet: si pater filio fiat similis, filiosque metuat, et filius patri sit par, neque vereatur parentes neque metuat, ut sit maxime liber; inquilinus praeterea civi, et inquilino civis aequetur, peregrinusque similiter."
Adim. "Sic accidit."
Socr. "Haec utique et alia nonnulla minora similia his eveniunt. Nempe ea in urbe praeceptor discipulos timet eisque blanditur, discipuli praeceptores spernunt et similiter paedagogos; atque (ut summatim dicam) iuniores senioribus se similes praestant, verbisque et operibus adversantur; seniores autem iuniorum gerunt vicem, et (tanquam scurrae) facetiis eos delectant, ne severi imperiosique videantur."
Adim. "Maxime."
Socr. "Vulgi autem libertas extrema, o amice, tali in civitate quanta? Quando quidem empta mancipia nihilo minus libera sunt quam emptores; et quanta mulieribus erga viros, virisque erga mulieres aequalitas libertasque sit, ferme dicere obliti sumus." "Profecto, quanto liberiores sint hac in civitate bestiae quae sub hominibus nutriuntur quam alibi, nemo nisi expertus crediderit. Nam et catellae (ut habet proverbium) perinde ac dominae sunt; et equi et asini, tanta per vias libertate progredi consuescunt, ut in obvium quemque impetum faciant nisi cesserit; ceteraque omnia summa aguntur licentia." "Vides quo tandem omnium supradictorum summa contendat? Ita siquidem hinc delicatus civium animus redditur, ut, siquis paulum quid servitutis afferat, aegre ferant neque tolerent; demum vero leges omnes (tam scriptas quam non scriptas) contemnunt, nequis illis sit dominus."
Adim. "Manifestum id quidem."
Socr. "Haec, o amice, egregia illa elegansque respublica est, ex qua (ut mihi videtur) tyrannis nascitur."
Adim. "Elegans certe; sed quorsum haec?"
Socr. "Et summatim, excessus omnis verti penitus in contrarium consuevit — in temporibus, in arboribus, in animalibus, et in rebuspublicis maxime: nimia enim libertas haud in aliud videtur quam in nimiam servitutem converti, et privatim et publice."
Adim. "Haud iniuria."
Socr. "Quare non ab re dicebam non ex alia republica quam populari tyrannidem surgere — ex extrema libertate gravissimam et acerrimam servitutem."
Adim. "Sic ostendit ratio."
Vir popularis
Socr. "Vir popularis ita gignitur: oligarchicus ille parcus filium gignit, paternis moribus enutritum, qui similiter 558ceas voluptates quae prodigae sunt nec quaestum afferunt (cupiditates inquam non necessarias) vi compescit. Cum vero adolescens fucorum mel degustaverit, ferisque et callidis bestiis (quae multiplicem variamque voluptatem ei miscent) consuescat, tunc incipit in eo mutatio ex oligarchico in democraticum. Ac quemadmodum civitas mutata est cum altera pars auxiliis extrinsecus consimilibus iuvaretur, ita adolescens mutatur cum cupiditates unius generis cupiditatibus cognatis extrinsecus confirmantur." "Et si quod a patris parte auxilium accedat, cupiditates intus seditionem moventes id expellunt, vacuamque et indoctam iuvenis animi arcem occupant — vacuam scilicet pulchris studiis verisque sermonibus (qui optimi sunt in mentibus deo dilectis custodes); pro quibus falsa et iactabunda verba opinionesque sursum ruunt et locum tenent: reverentiam stultitiam vocantes foras pellunt inhonoratam, temperantiam ignaviam appellantes proterunt, modestiam ordinatumque sumptum ut rusticum illiberalemque eiiciunt." "Atque ita, expurgata animae quam tenent (tanquam initiati magnis mysteriis), reducunt insolentiam, anarchiam, prodigalitatem, impudentiam — coronatas et nitido apparatu et magno cum choro — laudantes, et insolentiam quidem bonam educationem vocantes, anarchiam libertatem, prodigalitatem magnificentiam, impudentiam fortitudinem. Sic adolescens, ex eo qui inter necessarias cupiditates educatus est, ad liberationem solutionemque cupiditatum non necessariarum inutiliumque transit." "Posthac vivit in dies singulos, ei cupiditati quae occurrit indulgens: nunc bibens tibiisque oblectatus, nunc aquam bibens corpusque extenuans; nunc exercitatione deditus, nunc otiosus omniumque negligens; nunc velut philosophiae studens. Saepe rebus publicis occupatur, et exsiliens dicit agitque quodcunque occurrit. Si militares aemuletur, eo fertur; si quaestuosos, illuc. Neque ordo ullus neque necessitas vitae eius inest; sed hanc vitam suavem liberamque et beatam appellans, per omnem eam vitam colit."
Ortus tyrannidis
Socr. "Popularis ille dux, mansuetam plebem totam in manibus habens, a cognato sanguine non abstinet, sed, 565dhominem (ut tales solent) iniuste accusans, in iudicium adducit et necat, hominis vitam delens, atque nefaria lingua labiisque cognatum sanguinem gustans, exsilio morteque mulctat, aeris alieni abolitiones agrorumque divisiones subinnuens. An non post haec fatale est talem virum aut ab inimicis interfici, aut tyrannum esse, et ex homine in lupum verti?"
Adim. "Necesse est."
Socr. "Hic ergo fit qui adversus pecuniosos seditionem movet." "Quod si eum expellere, vel apud civitatem criminando morte mulctare nequeant, clam interficere moliuntur. Unde illa nascitur petitio omnium tyrannorum ore celebrata: ut populus satellitium ei concedat, quo defensor ipsorum salvus illis servetur."
Adim. "Concedunt sane, pro illo timentes, pro se ipsis securi."
Socr. "Quod cum vir ille viderit, nullos accedentes reicit, sed undique ad eum fuci advolant. Quos autem fidelissimos accerset? Nonne servos, quos a dominis subtractos liberans, satellitibus suis adiungat?"
Adim. "Maxime quidem, quoniam fidelissimi sibi hi sunt."
Socr. "Quam praeclara narras tyranni possessionem, si quidem talibus amicis fidisque hominibus utitur, cum priores illos perdiderit!" "Non temere igitur tragoedia sapiens artificium esse videtur, et in ea Euripides prae ceteris clarus habetur, quod hoc ex profunda mente cecinit: sapientes esse tyrannos sapientum consuetudine, dixitque hos sapientes esse qui cum his conversantur; quin etiam tyrannidem tanquam rem divinam extollit, aliaque permulta hic aliique poetae. Enimvero poetae tragici (utpote sapientes) nobis ignoscent, et illis qui perinde ac nos rempublicam administrant, quod eos in nostram rempublicam non admittimus tanquam tyrannidis probatores."
"Postquam vero opes paternae civitatis sacrae defecerint, ipse et collegae contubernalesque et scorta ex paternis alentur — id est, populus qui tyrannum genuit, ipsum amicosque eius enutriet."
Adim. "Ita cogitur."
Socr. "Quid vero si succenseat populus, dicatque haud aequum esse ut adultus filius a patre amplius nutriatur, sed contra a filio pater; neque se ad hoc eum creasse, ut, postquam adoleverit, ipse servis eius ministrans, nutriat et ipsum et ipsius servos aliosque omnes undique confluentes eius assipulatores; verum ut a divitibus his (qui praeclari bonique existimantur in civitate) eo praeside liberetur — atque ita iubeat populus abire illum e civitate, eiusque amicos (perinde ac pater filium domo, una cum debacchantium turba) depellens?"
Adim. "Agnoscet per Iovem tunc demum populus qualis ipse, et qualem bestiam, dilectam generaret atque educaret; quodque ipse debilior potentiores eicere tentat."
Socr. "Quid ais? Audebit tyrannus patri vim inferre, et, si non obtemperet, verberare?"
Adim. "Irruet vero, nam auferet arma."
Socr. "Patricidam ergo dicis esse tyrannum, durumque senectutis educatorem. Atque, ut videtur, haec proprie est tyrannis; utque fertur, populus servitutis liberorum fugiens fumum, in flammam servorum dominationis incidit; loco ingentis illius et importunae libertatis, durissimam acerbissimamque servorum subiens servitutem."
Adim. "Ita nimirum accidit."
Liber Nonus
Cupiditates illegitimae in somno
Socr. "571aDeinceps considerandum restat qua ratione vir tyrannicus ex populari fiat, qualisque sit, et numquid vitam ducat miseram an beatam."
Adim. "Certe id reliquum est."
Socr. "Scis quid adhuc desiderem?"
Adim. "Quid?"
Socr. "Nondum sufficienter distinxisse videmur quot sint et quales cupiditates. Ac nisi id constet, obscurior erit eius quod quaerimus inquisitio."
Adim. "Opportunum vero adhuc erit."
Socr. "Prorsus quidem. Atque adverte quid in eis nosse velim. Earum voluptatum et cupiditatum quae non necessariae sunt, videntur mihi quaedam e legibus repugnantes illegitimae, quae omnibus quidem insunt, a legibus autem et melioribus cupiditatibus cum ratione pariter castigatae, in quibusdam hominibus vel omnino obsolescere, vel adeo reprimi ut raro admodum exiles reddantur; in aliis autem vehementiores frequentioresque evadere."
Adim. "Quas potissimum istas vocas?"
Socr. "Quae somnis saepius excitantur, quando animi pars illa sopita languet quae rationis est princeps et mansueta eius pars, alia vero in qua feritas est et agrestis immanitas, cum sit immoderato repleta potu atque pastu, exsultat, et, somno excusso, prosilit suosque mores explere contendit. Scis enim quod in tali statu omnia audet, tanquam a verecundia prudentiaque omni soluta liberataque: neque enim imaginaria quavis commixtione (cum matre vel quovis alio, deo, homine, beluave) abstinere veretur, nec ulla caede, neque ullo cibo abstinet; et, ut summatim dicam, nulla in re vel stultitiae vel impudentiae deest."
Adim. "Verissime narras."
Socr. "At qui sano temperatoque corporis animique habitu est, priusquam dormiat, rationalem partem excitat pulchrisque sermonibus inquisitionibusque pascit; cupiditates vero suas neque fame neque saturitate vexat, ut sopitae quiescant, neque optimam partem suo gaudio dolorive perturbent, sed illam solam relinquant ut per se ipsam pura tendat ad id quod ignorat percipiendum, sive praeteritum, sive praesens, sive futurum; irascibilem quoque partem similiter mulcet, neque, ira adversus quempiam concitata, dormitum it; sed, his duabus sopitis, tertia (in qua sapientia residet) excitata, quiescit. In hoc autem statu maxime anima veritatem apprehendit, minimeque illegitima somniorum simulacra eam obsident." "Sed longius provecti sumus. Quod nosse cupimus hoc est: terribile quoddam, ferum, et illegitimum cupiditatum genus in unoquoque nostrum inesse, etiam in his qui maxime moderati videntur — quod in somnis manifestum fit."
Adim. "Verissimum."
Ortus viri tyrannici — Amor tyrannus intus
Socr. "Vir popularis (oligarchici illius parci filius) inter necessarias cupiditates educatus, non 572bnecessarias degustavit; eius autem filius luxuriosius adhuc enutritur. Cum vero callidi illi praestigiatores (qui tyrannum eum facere cupiunt) aliter eum tenere desperent, machinantur ut amorem quendam (cupiditatum otiosarum, quae praesentia dispergunt, praesidem) in eo plantent — magnum scilicet fucum alatum." "Circa quem ceterae cupiditates, ture, myrrha, coronis, vino, dissolutisque talis consuetudinis voluptatibus pastae, fremunt, donec aculeum desiderii in fuco illo aluerint. Tunc animae illius praeses, insaniam pro satellitio nactus, debacchatur; ac, si quas in homine opiniones cupiditatesve bonas adhuc et pudoris capaces invenerit, eas interimit forasque pellit, donec illum temperantia purgaverit, et importata insania repleverit." "Sic Amor intus tyrannus habitat, in summa anarchia et illegitimitate; et, solus monarcha, hominem (ut tyrannus civitatem) ad quidvis audendum impellit, quo se suamque tumultuantem turbam alat. Quemadmodum igitur in somnis prius agebat, ita nunc vigilans agit: nulla caede, nullo cibo, nullo facinore abstinens; sed Amor in eo tyrannus vivens, in omni anarchia, eum (ut tyrannus civitatem) ad omnem temeritatem agit, ut se suosque comites tumultuantes alat." "Ita vivit, epulans comessansque et scortans; sumptibus semper crescentibus; ac mox, cum sua paternaque substantia defecerit, mutuatur et rapit. Cumque omnes fontes defecerint, cupiditatum examen intus nidulans (a ceteris, maximeque ab Amore duce, stimulatum) cogit eum circumspicere unde fraude vel vi aliquid arripiat: spoliat ergo, primum parentes, deinde quoscunque potest. Et si parentes resistant, ille (qui olim pro illis adversus quemvis convitiantem pugnasset) nunc eos verberat propter recens inventam amicam aut delicatum, senesque parentes his minoris facit. Vere talis homo, Amore intus tyranno, vigilans fit qualis prius interdum tantum in somnis erat."
Servitus et miseria viri tyrannici
Socr. "Tales autem, cum pauci in civitate sunt, ceteris sanis, foras eunt, tyranni alicuius satellitium 575avel mercenarii in bello; aut, tranquillis temporibus, parva in civitate mala operantur — furta, effractiones, crumenas resecantes, plagia, falsa testimonia, munera accipientes. Cum vero multi facti sui numeri conscii fuerint, ii, cum populi stultitia, tyrannum gignunt — eum scilicet ex ipsis qui maximum et masterrimum in sua ipsius anima tyrannum habet."
"Praeter haec viro huic illa etiam tribuemus quae antea memoravimus: necesse est enim eum et esse prius et fieri postea (multo magis cum tyrannide est adeptus) invidum, iniustum, expertem benevolentiae, impium, omnis nequitiae sentinam ac fomitem; ex hisque cunctis esse miserrimum, atque alios etiam qui adhaerent ipsi miseros reddere."
Glauc. "Nullus mentis compos his contradixerit."
Socr. "Age, quemadmodum iudex omnia circumspiciens de singulis iudicat, ita tu in praesentia profer quem tuo iudicio primum beatitudine, quem secundum, ceterosque gradatim (qui in numero quinque sunt) enarra: regium (honorificique imperii studiosum), paucorum potentiae cupidum, populare, atque tyrannicum."
Glauc. "Ac facile iudicium istud. Nam quemadmodum sum ingressus, istos (quasi choros) virtute, pravitate, beatitudine, et huic contrario inter se comparo atque iudico."
Socr. "Num praeconem conducemus? an ego haec potius enuntiabo: Aristonis filium iudicasse virum optimum et iustissimum esse beatissimum, eumque esse hominem maxime omnium regium seque ipsum regentem; pessimum vero et iniquissimum esse miserrimum, talemque eum esse qui maxime tyrannus sit, seque ipsum et civitatem tyrannide premat?"
Glauc. "Ita sit promulgatum."
Socr. "Num adiiciam, sive lateat sic affecti homines sive non lateat homines pariter atque deos?"
Glauc. "Adiice."
Demonstratio prima — civitatis et viri similitudo
Socr. "Esto igitur. 580aEtenim una haec demonstratio sit; secundam vero, si videtur, hanc convenit intueri."
Glauc. "Quaenam ista?"
Socr. "Age iam, ita considera similitudinem, memoriam repetens civitatis ac viri, atque ita sigillatim vicissimque utriusque affectus animadverte."
Glauc. "Dic quales."
Socr. "Principio, liberam civitatem tyrannicam dices, an servam?"
Glauc. "Maxime omnium servam."
Socr. "Attamen in ea dominos ac liberos aspicis."
Glauc. "Plane, sed exigua quidem pars; in universum vero (ut ita dicam), in ipsa et praestantissimum genus turpiter ac misere servit."
Socr. "Si igitur civitati vir similis, necesse est in illo eundem esse ordinem, multaque illiberalitate et servitute eius animum opprimi, easque animi partes servire quae praestantissimae sunt; exilem vero partem, ignavissimam dementissimamque, dominari."
Glauc. "Necessaria."
Socr. "Quid porro? Servum an liberum huiusmodi animam appellabis?"
Glauc. "Servum."
Socr. "Atqui serva et tyranno subdita civitas minime quae vult agit?"
Glauc. "Minime."
Socr. "Tyrannicus igitur animus minime quae vult efficiet (ut sic de toto animo dicam), sed stimulo semper percitus violento, perturbatione paenitentiaque replebitur."
Glauc. "Quid ni?"
Socr. "Tyrannica civitas, divitem ne an pauperem esse necesse est?"
Glauc. "Pauperem."
Socr. "Animum quoque tyrannicum egenum semper et inexplebilem necesse est esse?"
Glauc. "Est ut dicis."
Socr. "Metu vero sollicitari, an non necessarium est civitatem talem talemque virum?"
Glauc. "Valde."
Socr. "Lamentationes praeterea, suspiria, fletus, angustias censes in alia civitate frequentiores te reperturum?"
Glauc. "Nullo pacto."
Socr. "In homine insuper alio talia quaedam plura inesse putas quam in tyrannico isto, qui cupiditatibus amoribusque insanit?"
Glauc. "Quonam pacto?"
Socr. "Profecto ad haec respiciens omnia, ceteraque generis eiusdem, civitatem tyrannicam civitatum omnium esse miserrimam iudicasti."
Glauc. "An non recte?"
Socr. "Summopere. Verum de viro rursus tyrannico quid ais, quoties eadem ista animadvertis?"
Glauc. "Longe cunctorum dico hunc esse miserum."
Socr. "Hoc non recte dicis."
Glauc. "Quare?"
Socr. "Nondum hic est (ut arbitror) omnium miserrimus."
Glauc. "Quisnam igitur?"
Socr. "Illum, qui forte tibi miserabilior adhuc videbitur."
Glauc. "Quem?"
Socr. "Eum qui, cum tyrannicus natura sit, non privatim vitam degit, sed infelix adeo est ut, fortuna quadam suffragante, tyrannus revera fiat."
"Quemadmodum si quis virum multorum servorum dominum (qua felicitate ceteros antecellat) consideret — nutritur enim et a multis ministratur — tamen, si deus aliquis hunc ipsum cum quinquaginta pluribusve servis ex civitate raptum in desertum aliquod locum transferret, ubi nullus liber ei auxilium ferret, in quanto metu fore putas eum, ne et ipse et liberi uxorque a servis perirent? nonne servis quibusdam suis adulari, et multa polliceri, et invitus eos liberare cogeretur, suorumque servorum adulator fieret?"
Glauc. "Necesse est omnino, si perire nolit."
Socr. "Eodem modo tyrannus ipse, anima vere serva, inimicis circumdatus, veluti in carcere conclusus, solus omnium civium nec peregrinari potest, nec ea festa spectare quae liberi homines videre cupiunt; sed plerumque domi (mulieris instar) latens degit, ceteros cives invidens qui foras exeunt talia conspiciuntque." "Sic tyrannus (qui beatissimus videtur) revera est omnium servissimus miserrimusque: privatis malis publico imperio multiplicatis, timidus, infidus, iniustus, amicis carens, impius, omnis nequitiae hospes ac nutritor; ex imperio miserior factus, et omnes qui prope accedunt miseros reddens."
Glauc. "Vera narras."
Sequetur in Parte Secunda: PROBATIO SECVNDA — tres voluptates (philosophus/contentiosus/avarus; philosophus optime iudicat — experientia, prudentia, ratione); PROBATIO TERTIA — voluptas vera et falsa (impletio essentiae; tyrannus 729 partibus miserior); figura animae (homo/leo/multiplex bestia); respublica intus, civitas in caelo.
PROBATIO SECVNDA — tres voluptates
Socr. "580dPostquam, sicuti civitas tres in species divisa est, ita et cuiusque anima trifariam dividitur (ut arbitror), atque hinc demonstratio secunda nascitur."
Glauc. "Quaenam?"
Socr. "Tres haec. Cum tres animae partes sint, tres quoque voluptates esse videntur, sua cuiusque partis propria; cupiditates tres, totidemque principatus."
Glauc. "Quo pacto?"
Socr. "Parte una dicimus qua homo discit; altera qua irascitur; tertia vero, propter varietatem, uno non potuimus proprio ipsius vocabulo nominare, sed ex eo quod maximum vehementissimumque in ea est, concupiscibilem appellavimus — propter vehementiam earum cupiditatum cum quibus ad epulas et pocula et venerea rapitur, et ad ea quae ista sequuntur; necnon avaram cognominavimus, quoniam ex pecuniis maxime huiusmodi cupiditates explentur."
Glauc. "Recte."
Socr. "Ac si voluptatem eius et affectum lucri esse dixerimus, in unam maxime summam reducemus orationem, ut aliquid nobis certum ipsi significemus, quoties id ipsum prae ceteris animae dicimus. Atque si totum hoc pecuniarum et lucri cupidum nominemus, recte admodum appellabimus."
Glauc. "Mihi quidem ita videtur."
Socr. "Quid vero? Irascendi naturam nonne ad potentiam, victoriam, gloriam trahi totam asserimus?"
Glauc. "Magnopere."
Socr. "Si igitur eam contentiosam ambitiosamque appellabimus, numquid recte?"
Glauc. "Rectissime."
Socr. "At vero parte illa qua discimus, constat cuique omne ad veritatem investigandam semper anniti, pecuniarumque et gloriae minimam curam habere."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Si igitur hoc discendi cupidum et philosophum nominabimus, haud ab re erit nomen impositum."
Glauc. "Est ut ais."
Socr. "Nonne dicimus in animis quorundam unam illarum partium dominari, in aliis aliam, utcumque contigerit?"
Glauc. "Dicimus."
Socr. "Propterea dicimus tria hominum prima genera esse: philosophum, contentiosum, avarum."
Glauc. "Prorsus."
Socr. "Voluptatesque species tres hisce subiectas, cuique suam."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Si unumquodque istorum seorsum interroges quae vita istarum dulcissima, suam quisque ceteris anteponet: avarus quidem lucri ipsius comparatione, honorum vel disciplinarum oblectamenta nullius existimans; ambitiosus vero pecuniae quaestum vulgarem ducens, et disciplinarum oblectamentum (nisi quatenus honorem pariat) fumum; philosophus quoque ceteras voluptates flocci pendens, si eas ad continuum disciplinarum gaudium (quo ipse fruitur investiganda veritate) comparet, vocans alias necessarias, quia illas secuturus non sit nisi cogat necessitas."
Glauc. "Ita res se habet."
Socr. "Quando igitur cuiusque vitae voluptates ipsaque vita in contentione venient — non de hoc quod est honestius aut turpius vivere, vel melius aut deterius, sed de suaviori pacatiorique vitae statu — qua ratione discernemus cuius sit sententia verior?"
Glauc. "Haud satis habeo quid respondeam."
Socr. "Sic autem animadverte. Qua re iudicare oportet, quaecunque recte diiudicanda sunt? Nonne peritia, prudentia, ratione? An quis melius iudicet?"
Glauc. "Nullo modo."
Socr. "Attende igitur. Cum tres sint viri, quis maxime expertus est omnes quas narravimus voluptates? Utrum avarus, discendo qualis sit veritas, magis tibi videtur captus discendi iucunditate, quam philosophus lucri; an potius contra?"
Glauc. "Permultum interest. Philosophum namque necesse est voluptatem alterius a pueritia degustasse; avarum autem haudquaquam necesse est, in veritatis investigatione quanta insit oblectatio, percepisse expertumque fuisse; immo vero, si annitatur, non facile istud assequitur."
Socr. "Longe igitur praestat avaro philosophus, utrarumque voluptatum expertus."
Glauc. "Longe."
Socr. "Ambitiosus vero numquid magis sapientiae quam philosophus honoris gustavit oblectamenta?"
Glauc. "Honorem quidem omnes eos sequitur, propositum sibi officium exequantur; etenim dives a multitudine honoratur, et fortis, et sapiens. Quare omnes, quanta proveniat ex honore voluptas, usu ipso intelligunt; quanta vero sit in veritatis contemplatione suavitas, solus sentit philosophus."
Socr. "Quod igitur ad experientiam attinet, optime philosophus prae ceteris iudicat."
Glauc. "Valde."
Socr. "Solus etiam cum prudentia expertus est."
Glauc. "Nihil prohibet."
Socr. "Praeterea organum illud per quod iudicandum est, non avari aut ambitiosi hominis, sed philosophi est instrumentum."
Glauc. "Quale istud?"
Socr. "Per rationem iudicandum esse diximus."
Glauc. "Ita."
Socr. "Ratio vero maxime philosophi instrumentum. Quare iudicium per rationem philosophi est, et vita quam laudat verissima."
PROBATIO TERTIA — voluptas vera et falsa
Socr. "583bNonne dolori contrariam dicimus voluptatem?"
Glauc. "Dicimus."
Socr. "Medium quinetiam quoddam ponimus, quod neque laetari est, neque dolere?"
Glauc. "Ponimus."
Socr. "Et id medium esse, quietem vacationemque animi ab utroque? Nonne ita hoc dicis?"
Glauc. "Ita."
Socr. "Aegri enim, cum dolent, nihil suavius sanitate esse clamant, non antea cognoscentes id suavissimum esse; et permulti homines, cum cruciantur, vociferantur, asserentes nihil dulcius esse quam praesenti molestia liberari."
Glauc. "Nempe haec illis quies tunc forte gratissima."
Socr. "At vero, cum laetari quis definit, voluptatis cessatione illa molesta existet?"
Glauc. "Forte."
Socr. "Quies igitur illa, quam paulo ante utrorumque mediam esse diximus, quandoque utraque erit, tum dolor scilicet, tum voluptas."
Glauc. "Videtur."
Socr. "Num fieri potest ut quod neutra est, sit utraque?"
Glauc. "Non, ut arbitror."
Socr. "Non illud igitur est vera voluptas vel dolor, sed apparet — ad molestum quidem iucundum, ad iucundum vero molestum — id tamen quod medium est et quies; neque ulla huiusmodi veri quicquam de voluptate nobis offerunt, sed eae quadam deceptione proveniunt."
Glauc. "Sic monstrat ratio."
Socr. "Vide igitur voluptates quae dolorem nullum sequuntur, ne saepius id in praesenti disputatione ita natura comparatum existimes, ut voluptas quidem doloris, dolor vero voluptatis privatio sit. Tales praesertim sunt (si animadvertere vis) voluptates quae circa olfactum sunt: hae namque, nullo prius antecedente dolore, repente ingentes proveniunt, ac, cum cessant, dolor eas nullus sequitur."
Glauc. "Verissima narras."
Socr. "Ne credamus igitur doloris cessationem puram voluptatem esse, neque doloris absentiam."
Glauc. "Non."
Socr. "Sed imperiti homines, tum de multis aliis non recte sentiunt, tum etiam circa voluptatem et dolorem, herumque medium sic afficiuntur, ut, quotiens in dolore feruntur, vere iudicent doleantque revera; quotiens vero a dolore surgunt in medium, repletionem et voluptatem assequi arbitrentur. Et quemadmodum qui, iuxta nigrum solum aspiciens fuscum, quoniam non vidit album, clarissimum illud existimat, ita qui doloris vacuitatem comparat cum dolore (veram autem experti non sunt voluptatem), in iudicando decipiuntur."
Glauc. "Per Iovem, non istud mirabor equidem; immo vero, si contra eveniret, potius admirarer."
Socr. "Sic autem considera. Nonne fames ac sitis et cetera generis eiusdem, vacuitates quaedam sunt corporis ipsius habitudinis?"
Glauc. "Cur non?"
Socr. "Ignorantia vero et imprudentia, vacuitas quaedam est habitus animi."
Glauc. "Maxime."
Socr. "Implet autem se illud dum alimenta capit, hic dum intelligentiam accipit."
Glauc. "Cur non?"
Socr. "Quaenam repletio verior? Utrum quae per ea fit quae magis veriusque sunt, an quae per alia?"
Glauc. "Quae per magis vera."
Socr. "Quae igitur genera circa corporis curam versantur, minus veritatis essentiaeque participant quam quae circa animum; et corpus ipsum minus quam anima."
Glauc. "Sic est."
Socr. "Quod ergo veris magis impletur, et ipsum verius est, verius quoque impletur, veriorem certioremque voluptatem capiens; quod vero iis quae semper mutantur (minusque sunt) participat, minus vere impletur, minusque certam veramque voluptatem habet."
Glauc. "Necessario."
Socr. "Qui ergo prudentiae virtutisque expertes, semper epulis et talibus dediti, deorsum (ut videtur) et rursus ad medium feruntur, atque ita per omnem vitam errant; ultra vero ad verum illud superius nunquam transeunt, neque illuc respiciunt, neque feruntur, neque vero solido implentur, neque certam puramque voluptatem gustant; sed (pecudum instar) deorsum semper aspicientes, in terram et in mensas proni, pascuntur impleturque, et propter horum aviditatem, ferreis cornibus ungulisque invicem calcitrant feriuntque, atque inexplebili desiderio sese interimunt — quoniam non vero verum sui ipsorum partem implent." "Voluptates autem sapientiae virtutique nuptae, verissimae sunt."
"Quare vita iusta regiaque vitam iniustam tyrannicamque voluptate superat, numero quodam qui (ter mensus, cum tyrannus tertius ab oligarchico, oligarchicus tertius a rege per gubernationum intervalla absit, ac rursus simulacrum ter remotum) ad septingenta viginti novem perveniat; adeo ut rex tyranno hoc numero suavius vivat, tyrannus vero rege tantundem aerumnosius."
Figura animae — homo, leo, multiplex bestia
Socr. "Fingamus oratione animae imaginem: multiplicem scilicet ac multorum capitum bestiam, mansuetorum 588bferorumque animalium capitibus undique cinctam, quae ex se ipsa mutare atque gignere possit; eique leonem coniunctum; et hominem; sintque haec tria in unum coalita; ac super omnia hominis exterior figura effingatur, ita ut ei qui interiora cernere nequit, sed solam corticem intuetur, unum animal appareat, homo." "Ei igitur qui iniustitiam homini prodesse, iustitiam vero obesse asserit, dicimus eum affirmare prodesse multiplicem illam bestiam leonemque saginare ac roborare, hominem vero famelicum debilemque reddere, ut quocunque illorum alterutrum ducat trahatur; neque ea invicem assuefacere, sed mordere pugnareque et invicem devorare sinere. Qui vero iustitiam prodesse dicit, affirmat ita agendum loquendumque ut interior homo maxime imperet, multorumque capitum bestiam (agricolae more) curet, mansueta capita fovens, fera vero compescens, leonem sibi socium faciens, cunctaque communiter curans, atque invicem et sibi amica reddens." "Quare nunquam expedit pecunias iniuste accipere, si per hac optimam sui partem pessimae subiiciat. Quemadmodum enim nemini prodest filium filiamve in servitutem feris malisque hominibus vendere (ne pro auro quidem quantovis), ita multo immanius est divinissimam sui partem impiissimae pollutissimaeque subiicere, auri gratia — munere illo Eriphylae monili dirius."
Iniustitia nihil prodest — respublica intus
Socr. "589dPerspicuum quidem ex lege fit quale quiddam ipsius est consilium: cum omnibus civibus aeque prospiciat; ut imperium illud in pueros idem ostendit, quo prohibetur sui iuris esse prius quam in ipsis (quemadmodum in civitate rempublicam constituerimus) optimamque ipsorum partem colentes, ex optima nostri parte exterioris huius principis loco simile quoddam in ipsis custodem in seipso ac principem creaverimus; atque eos tunc demum liberos esse permittimus."
Glauc. "Constat plane."
Socr. "Qua igitur ratione, o Glauco, prodesse alicui asseremus iniuste, vel intemperate, vel turpiter aliquid facere, ex quibus operibus deterior erit, dum pecunias ampliores aut aliam quamvis potentiam consequetur?"
Glauc. "Nulla."
Socr. "Quo pacto iniuriantem prodesse dicemus, ut et lateat omnes et non det poenas? Nonne qui latet, etiam fit deterior? hominis autem deprehensi castigatique pars illa ferina sedatur ac mansuescit, domestica vero pars liberatur; et animus totus, in natura optima restitutus, eo pretiosiorem sumit habitum (temperantiam et iustitiam cum prudentia capiens) quo corpus, cum robur et formam cum sanitate consequitur, inferiore, quanto anima est corpore pretiosior."
Glauc. "Sic est omnino."
Socr. "Quare quicunque mentis est compos, ad hoc omne suam instituet vitam: nempe in primis eas disciplinas plurimi faciet quae talem animum ipsius efficiunt, alias autem spernet."
Glauc. "Manifestum."
Socr. "Atqui neque corpus colet et nutriet ut ferinae irrationalique voluptati indulgeat; neque ad sanitatem id referet solum, neque studiose id quaeret ut robustius vel sanus sit vel formosus, nisi una cum his colat et temperantiam; ita ut corporis harmonia propter animi harmoniam temperet consonantiam."
Glauc. "Ita prorsus, siquidem revera futurus sit musicus."
Socr. "Sed neque vulgi aestimatione commotus, ordine et concordia in pecuniis possidendis earumque cumulum admirabitur, augebitve eas in infinitum, infinitis malis obnoxius."
Glauc. "Non certe, ut arbitror."
Socr. "Verum ad interiorem sui Rempublicam semper aspiciens, cavebit ne quid in ea e suo statu dimoveat propter indigentiam pecuniarum vel copiam; atque ita semper et in comparandis et in erogandis pecuniis pro viribus gubernabit."
Glauc. "Summopere."
Socr. "Quin et honores ad idem referet: non eos duntaxat gustabit ex quibus meliorem evasurum se sperat; eos autem et privatim et publice fugiet, quibus deturbari posse quandoque praesentem animi sui statum veretur."
CIVITAS IN CAELO
Glauc. "592aNon ergo rem volet civilem administrare, si id curaverit."
Socr. "Immo, per canem, sed in ipsa sui ipsius civitate, et maxime quidem; non tamen in patria forsan, nisi sors quaedam divina contigerit."
Glauc. "Intelligo equidem: in ea civitate dicis quam nos condidimus in praesentia, quae in verbis est duntaxat, in terris vero nuncquam (ut arbitror)."
Socr. "At forte in caelo illius exstat exemplar, conspicuum illi qui et intueri voluerit, et seipsum ad illud (cum intuitus est) instituere. Nihil autem refert sive uspiam sit, sive erit: quae enim illius officia sunt, aget solum; quae alterius sunt, nequaquam."
Glauc. "Consentaneum est."
Liber Decimus
Argumentum Marsilii Ficini in Librum Decimum
Hactenus Socrates (diligentissimus humani generis paedagogus) ad legalem iustitiam universamque virtutem, per ipsius iustitiae pulchritudinem, genus hominum provocavit; ab iniustitia vero, per iniustitiae turpitudinem, similiter revocavit. Deinceps autem et ad illam (per sempiternum eius fructum praemiumque) cohortabitur, et ab hac (per sempiternum detrimentum eius et supplicium) absterrebit: atque id est potissimum decimi huius officium. Sed antequam hoc fungatur officio, prooemio quodam utitur, in quo diligenter absolvit quod et in superioribus dialogis attigerat, et in fine noni reliquerat, de imitatione (admodum saluti publicae necessaria).
Distinguit autem tria circa supplicium praemiumque: aut sensus in vita omnino paruit rationi, aut omnino ratio sensui, aut semper invicem pugnaverunt — atque in ea pugna vel sensus plurimum, vel ratio superabat. Illi igitur in quibus sensus rationi (per habitum confirmatus) prorsus obtemperavit, sempiternum praemium consequuntur; contra vero affecti, sempiternis suppliciis condemnantur. Medii vero: si superavit ratio, ad temporalia praemia; sin vero sensus, ad temporalia supplicia transferuntur. Animae denique immortalitatem asserit non tam verborum artificio, quam exemplo (homine scilicet a mortuis resurgente): quoniam homines ad iustitiam non tam verborum artificio quam exemplo et opere sunt provocandi; praeterea quia, etsi rationibus immortalitas constet, locum tamen, formam, dispositionem vel praemii vel supplicii ab illo qui interfuerit oportet accipere. Neque ab re resurrexisse testatur Herum Pamphylium, pro salute patriae in proelio mortuum, ut significet eos qui pro publico moriuntur bono ad veram vitam resurrecturos. Sed numquid historia haec est, an fabula? Historiam esse vult Iustinus Platonicus, martyrque Christianus; quod equidem non refello.
Prooemium — laus non-imitationis
Socr. "Et multa quidem alia de civitate condenda recte (ut arbitror) constituimus; praecipue vero, cum de poesi cogito, 595arecte admodum nobis videmur egisse."
Glauc. "Quidnam istud?"
Socr. "Quod nullam eius partem imitativam admisimus. Nunc enim, postquam animae genera sigillatim distincta sunt, multo apertius apparet talem poesim nequaquam esse recipiendam."
Glauc. "Quo pacto id ais?"
Socr. "Inter nos dictum sit (neque enim id tragoediae ceterisque imitatoribus renuntiabitis): amor quidam et reverentia erga Homerum (quae mihi a pueritia inest) prohibet me haec dicere; videtur enim primus magister ducemque omnium horum pulchrorum tragicorum poetarum exstitisse. Verumtamen vir veritate honorandus non est."
Glauc. "Non certe."
Tres lecti — imitatio a veritate tertia
Socr. "Quid est imitatio? Solita ratione perquiramus. Solemus enim speciem unam ponere circa singula 596amulta, quibus idem nomen tribuimus. Multi igitur sunt lecti et mensae; sed ideae circa haec duae: una lecti, una mensae. Et opifex utriusque, ad ideam respiciens, lectum vel mensam (quibus utimur) conficit; ipsam vero ideam nullus opifex facit."
Glauc. "Nullus."
Socr. "At est opifex quidam qui non solum supellectilem omnem, sed et quae ex terra nascuntur, et animalia cuncta, seque ipsum, et terram et caelum et deos et omnia quae in caelo et sub terra sunt, efficit."
Glauc. "Mirabilem quendam dicis artificem."
Socr. "Talem autem et tu, modo quodam, efficere posses, et cito: si speculum sumens undique circumferas, solem caelumque et terram teque ipsum et cetera apparere facias."
Glauc. "Apparentia quidem, non vero exsistentia."
Socr. "Recte. Talis igitur est pictor (ut arbitror), qui apparentiam facit. Et faber ille lecti, nonne ideam (quam ipsum lectum dicimus) non facit, sed lectum quendam?"
Glauc. "Facit."
Socr. "Tres ergo lecti sunt: unus qui in natura est, quem deum fecisse dicemus (quis enim alius?); unus quem faber confecit; unus quem pictor."
Glauc. "Sint tres."
Socr. "Deus igitur, sive ita voluit, sive necessitate quadam coactus ut non plures quam unum lectum in natura faceret, unum duntaxat fecit, illum qui vere lectus est; deus enim, hoc cognoscens, volensque verus esse verique lecti effector (non lecti cuiusdam particularis), unum in natura genuit."
Glauc. "Ita videtur."
Socr. "Faber autem lecti opifex est; pictor vero numquid eiusdem opifex?"
Glauc. "Nequaquam, sed imitator eius quod illi efficiunt."
Socr. "Imitator igitur a natura veritateque tertius est. Atque ita omnes imitatores."
"Pictor praeterea non opus ut est, sed ut apparet, imitatur: lectus enim a latere visus, vel adverso, vel quovis modo, apparentia differt, quamvis ipse lectus nihil differat. Quare pictura imitatioque circa tertium quoddam a veritate versatur, longe ab ea distans, exiguam cuiusque rei partem (eamque imaginem) attingens. Pingit ergo pictor coriarium fabrumve, quamvis nullam horum artium noverit; et tamen pueris stultisque, picturam eminus monstrans, verus coriarius videri posset — apparentiae praestigio."
Poeta nihil scit eorum quae imitatur
Socr. "Cum igitur audimus poetam aliquem (Homerum vel alium) omnes artes nosse, omniaque humana quae ad 598dvirtutem vitiumque pertinent, et divina, considerandum est numquid tales (his imitatoribus obvii) decepti sint, non animadvertentes id quod conveniunt tertium a veritate esse, facileque effici ab eo qui veritatem ignorat (apparentias enim, non res ipsas, faciunt). Nam si Homerus revera nosset ea quae imitatur, factis potius quam imitationibus factorum animum applicuisset, multaque praeclara opera sui memorialia reliquisset, honoratusque (ut Lycurgus vel Solon) legum lator, vel dux belli, vel inventor, vel vitae moderator, exstitisset. At nulla civitas, nullus homo, Homeri sapientia se vivente meliorem factum profitetur; neque ulla eius schola superest." "Imitator igitur nihil scit dignum quod de iis quae imitatur loquatur, sed imitatio ludus quidam est, non res seria. Tragici vero poetae (sive iambis sive heroico carmine) imitatores sunt maxime omnium. Effector enim rei (frenorum faber) rectam de ea opinionem habet; usor (eques) scientiam; imitator vero neque scientiam neque rectam opinionem de pulchritudine rectitudineve eius quod facit habet; sed nihilominus imitabitur, ignarus quid bonum sit aut malum, id imitans quod imperitae multitudini pulchrum videtur."
Imitatio inferiorem animae partem alit
Socr. "Eadem magnitudo prope et procul visa inaequalis apparet; baculus in aqua rectus curvusve; et anima 602cnostra his apparentiis decipitur. Sed mensurare, numerare, ponderare succurrunt — rationalis partis opera. Cumque pars ratiocinans et pars quae apparentiis fidit contraria de eodem simul iudicant, duae in nobis partes esse necesse est; et illa quae mensurae fidit optima est, quae vero ei adversatur ad inferiorem pertinet." "Imitatio similiter cum ea nostri parte versatur quae procul a prudentia est, nullique sano verove amica; basaque (in amicitia cum baso) gignit."
"Poeta igitur imitativus pravam in unaquaque anima rempublicam instituit, stultae parti gratificans (quae nec magnum a parvo discernit, sed eadem nunc magna nunc parva putat), imagines a veritate longe remotas effingens. Considera et hoc: imitatio homines imitatur agentes (coactos vel volentes), seque bene male ve agere existimantes, atque in his omnibus dolentes vel gaudentes. Sed numquid unanimis est homo in his omnibus? An, quemadmodum in videndo dissidebat contrariasque opiniones simul habebat, ita in actione secum seditione pugnat?"
Glauc. "Pugnat."
Socr. "Vir probus, tali damno affectus (filii morte), moderatius quam ceteri feret — non quia non doleat, sed quia lex iubet dolorem cohibere, ratioque et lex ad resistendum trahunt, passio vero ipsa ad lamentationem rapit. Et pars quae meminisse resistereque iubet optima est (rationalis); quae vero ad infortunium immorandum trahit, irrationalis, ignava, timida." "Quare morosus ille animus multam variamque imitationem affert; prudens vero quietusque character (semper sibi similis) neque facile imitatur, neque (si imitetur) facile a festiva turba intelligitur, utpote illi alienus. Itaque poeta imitativus ad hunc meliorem characterem natura institutus non est, neque sapientia eius ei placendo accommodata, si multitudini placere velit, sed ad morosum variumque (utpote imitatu facilem) inclinat. Quare iure in civitatem bene gubernandam eum non admittimus: nempe deteriorem animae partem excitat, alit, roboratque, rationalem vero perdit — quemadmodum si quis in civitate basis potentiam tradat, probos vero perdat."
Poesis irrigat affectus
Socr. "Maxima vero imitationis accusatio est, quod etiam bonos (paucis admodum exceptis) corrumpit. Cum enim vel optimi nostrum 605cHomerum tragicumve audiunt heroem lugentem imitantem, longumque lamentationem protrahentem, delectamur, nosque dedimus, eum laudantes ut bonum poetam qui maxime nos sic afficit. At in propriis doloribus contrario gloriamur — quiete ea ferre, quasi viri officium; illud vero (quod laudavimus) quasi mulieris. Pars animae quam in nostris infortuniis vi cohibuimus (flere lamentarique esuriens) eadem est quam poetae satiant gratificanturque; et optimum in nobis (ratione vel consuetudine male institutum) custodiam super hac lamentante parte remittit, nihil turpe pati se putans cum alium (qui bonum se profitens intempestive dolet) laudat ac miseratur. Pauci vero ratiocinari possunt, voluptatem ex alienis malis ad propria transire: misericordia enim his nutrita, in nostris doloribus non facile cohibetur." "Idem de risu, deque venereis et ira omnibusque animae cupiditatibus doloribusque et voluptatibus (quae omnem actionem nostram sequuntur) tenendum: poesis enim haec, quae arefacienda erant, irrigat ac fovet, eaque nobis dominari constituit (cum dominanda sint), ut deteriores miserioresque, pro melioribus beatioribusque, evadamus."
Expulsio poesis imitativae et conditiones reditus
Socr. "Quare cum laudatores Homeri convenies (qui dicunt hunc poetam Graeciam erudisse, atque ad humanorum 606enegotiorum ordinem administrationemque eum ediscendum esse, et secundum eum vivendum), amare salutareque tales oportet, ut optimos qui esse possint, concederque Homerum poetarum maxime poeticum primumque tragicorum esse; sed nosse, de poesi solos hymnos in deos laudesque bonorum virorum in civitatem admittendos. Si enim mellitam Musam (in lyrico vel heroico) admiseris, voluptas et dolor in civitate tua, pro lege rationeque (quae communiter optima semper videtur), reges erunt." "Haec pro nostra defensione dicta sint, quod iure talem poesim ablegavimus, quoniam ratio ita persuasit. Ac dicamus ei (ne nos duritiei accuset), vetus esse philosophiae poesisque dissidium. Verumtamen, si poesis imitativa (quae ad voluptatem spectat) rationem afferre poterit cur in bene instituta civitate esse debeat, libenter eam recipiemus: conscii enim sumus nos ab ea delectari. At ei patronos (poesis amatores, etsi non poetas) concedemus, ut oratione soluta pro ea dicant, eam non solum suavem, sed et utilem rebuspublicis humanaeque vitae esse; ac benigne audiemus, lucrabimur enim si non solum suavis, sed et utilis appareat." "Sin minus, o dulcis amice, faciemus ut amatores qui, cum amorem aliquem inutilem esse iudicant, ab eo (etsi cum violentia) abstinent. Itaque, tali poesis amore (a pulchris nostris politiis nobis insito) capti, libenter optimam verissimamque eam apparere optabimus; at, dum se defendere nequit, hanc nostram rationem nobismet (tanquam contrarium incantamentum) decantabimus, caventes ne in puerilem illum amorem qui multitudinem agit relabamur." "Magnum enim, o Glauco, certamen est (maius quam videtur), utrum quis bonus an malus evadat: adeo ut neque honor, neque divitiae, neque ulla magistratus dignitas, neque poesis ipsa, digna sit propter quam iustitiam ceteramque virtutem negligamus."
Sequetur in Parte Secunda: immortalitas animae (argumentum a proprio malo; vera animae natura, ut Glaucus marinus); praemia iustitiae; FABVLA ERIS PAMPHYLII (animarum iter; iudicia; pratum; columna lucis; fusus Necessitatis; Parcae; delectus vitarum; flumen Lethes; renascentia); exhortatio finalis.
Immortalitas animae — argumentum a proprio malo
Socr. "608cAn ignoras immortalem esse hominis animam, et ab interitu liberam?" Tum repente conversus in me Glauco, admiratusque intulit: "Per Iovem, ignoro equidem. Tu vero numquid ostendere potes?"
"Certe, nisi iniurius esse velim; puto autem et te id posse, neque id difficile."
Glauc. "Mihi quidem difficile istud; te vero libenter audirem id quod negas esse difficile declarantem."
Socr. "Audies iam."
Glauc. "Dic."
Socr. "Bonum aliquid vocas, idemque malum aliquid?"
Glauc. "Voco."
Socr. "Numquid de his idem tibi quod et mihi videtur?"
Glauc. "Quid?"
Socr. "Malum puto omne quod dissolvit atque corrumpit; quod vero servat et iuvat, bonum."
Glauc. "Et ego."
Socr. "Bonum ne cuique aliquid, et aliquid malum esse dicis? Veluti oculis lippitudinem, et toti corpori morbum, frugibus cibisque aeruginem, lignis cariem et putredinem, aeri ferroque rubiginem; atque (ut dico) ferme in omnibus secundum naturam proprium cuique malum ac morbum?"
Glauc. "Equidem."
Socr. "Quotiens huiusmodi quicquam alicui accidit, deterius illud efficit, ac denique totum dissolvit et perdit?"
Glauc. "Quid ni?"
Socr. "Proprium igitur cuiusque malum, suaque natura perimens, id corrumpit; quod si hoc non perimit, nihil aliud id corrumpet: neque enim bonum unquam quicquam perimet, neque id quod neque bonum est neque malum."
Glauc. "Quo pacto?"
Socr. "Si quid igitur invenerimus quod proprio quidem malo deterius fiat, hoc tamen ipsum nequeat dissolvere atque perimere, nonne iam sciemus eius quod ita affectum est nullum esse interitum?"
Glauc. "Consentaneum est."
Socr. "Nonne animae aliquid malum est, quod ipsam pravam efficit?"
Glauc. "Et maxime: iniustitia scilicet, intemperantia, ignavia, imprudentia."
Socr. "Numquid horum aliquod ipsam dissolvit ac perimit? Atque animadvertas oportet ne decipiamur, putantes hominem iniustum stultumque (cum in iniustitia deprehenditur) perire ab iniustitia (quae animi pravitas est), quemadmodum a morbo (qui corporis malum est) peritur. Nempe iniustitia ipsa, quae ferme animae malum est, sicuti morbus corpus, ita animam minime interficit. Iniusti enim non sua iniustitia pereunt, sed vivunt (interdum diu)."
Glauc. "Vera loqueris."
Socr. "Quod ergo proprio malo non perimitur, hoc ab alieno quopiam malo interimi nequit. Patet enim absurdum fore si corporis malum animam pravam efficeret; cum unumquodque a proprio duntaxat malo, non ab alieno, perimatur." "Cum igitur a nullo prorsus malo (sive proprio sive alieno) anima perimatur, patet eam semper esse, necesse esse; et si semper est, immortalis est."
Glauc. "Consentaneum est."
Socr. "Easdem praeterea semper animas esse oportet: neque enim minores fieri possunt (cum nulla prorsus intereat), neque rursus plures. Si enim immortalium numerus augeretur, ex mortali id fieret, et tandem omnia immortalia evaderent. Id autem nequaquam existimamus: ratio namque prohibet. Neque rursus animam, in verissima natura sua, talem esse arbitramur, ut multa varietate dissimilitudineque et secum ipsa seditione differat."
Vera animae natura — Glaucus marinus
Socr. "Vidimus enim animam quemadmodum marinum illum Glaucum aspiciunt, cuius prior natura haud facile cernitur, 611bantiquis eius membris partim fractis, partim contritis et a fluctibus penitus corruptis, conchyliaque et alga et lapides eis adnata sunt, ex quibus multo magis ferae prae se fert imaginem quam naturae prioris aspectum. Ita et animam nos semper aspicimus malis innumeris inquinatam. Sed enim illuc oculos convertere decet, o Glauco."
Glauc. "Quonam?"
Socr. "Ad eius inquam philosophiam; et circa illa oportet animadvertere quae attingit animus, quibusque cum consuetudine inire affectat et nititur, utpote cognatus divino, immortali, et sempiterno; qualisque praeterea futurus sit, si quando eiusmodi totus sequatur naturam, hocque affectu nixu eductus ex pelago quo ad praesens submergitur, nudusque emergens, ostrea et alga et terrestria plurima (quae ei ex terra lapideque, ex iis quae beatae dicuntur epulis, adnata sunt) abiecerit. Tunc enim veram eius naturam quis videret, sive multiformis sit sive simplex. Verum eius affectus ac species, in hac mortali vita, satis (ut arbitror) in hac disputatione exposuimus."
Praemia iustitiae — restituta opinione
Socr. "Praemia vero ipsius et honores nequaquam attulimus, quemadmodum Homerum vos et Hesiodum adduxisse dicebatis; sed 612aiustitiam ipsam ipsi animae optimum praemium esse comperimus, iusteque agendum esse monstravimus, sive Gygis habeat anulum, sive etiam Plutonis galeam."
Glauc. "Vera loqueris."
Socr. "Cetera nunc quoque praeter haec nulla invidia prohibet quominus iustitiae virtutique ea praemia tribuamus, quae ipsi animae comparat et ab hominibus et a diis."
Glauc. "Magnopere."
Socr. "Numquid ergo restituetis mihi quae in sermone mutuati estis?"
Glauc. "Maxime."
Socr. "Dedi equidem vobis iustum virum videri iniustum, iniustumque iustum. Vos enim petebatis ut, etsi fieri non posset ut ista homines deosque laterent, tamen concedi hoc disputationis gratia, ut iustitia ipsa ad iniustitiam ipsam comparata iudicaretur. Non recordaris?"
Glauc. "Quid ni?"
Socr. "Postquam igitur iudicatae sunt, ego iterum postulo a vobis exponi, quas iustitia mercedes a diis hominibusque referat, ut et palmam ab opinione manifestaque existimatione reportet, quam iustitia sui participi tribuit, postquam aperte visa est etiam ipsi sui praesentia beneficia conferre, neque eos decipere qui veram eam possident."
Glauc. "Debita postulas."
Socr. "Primum quidem hoc mihi reddetis, quod qualis eorum uterque (iustus scilicet et iniustus) sit, deos non latet."
Glauc. "Reddemus."
Socr. "Si deos id non latet, unus quidem deo amabilis, alter odio habebitur, quemadmodum in principio confessi sumus."
Glauc. "Est ita."
Socr. "Deo autem amico omnia quoad fieri potest a diis optima tribuuntur, nisi quid mali ex priori delicto velut imminens sequatur."
Glauc. "Omnino."
Socr. "Sic itaque de iusto viro existimandum: sive in paupertate, seu in morbo, sive in quibusvis aliis ex iis quae mala videntur fuerit constitutus, huic demum (vel viventi vel morienti) ad aliquod bonum ista conducere. Neque enim a diis unquam negligitur quicunque conari voluerit ut iustus evadat, et, virtutis officiis (quoad homini licet), deo similis fieri."
Glauc. "Decens est talem virum a simili non contemni."
Socr. "De iniusto autem contra omnino est sentiendum."
Glauc. "Vehementer."
Socr. "Apud deos igitur iusto viro haec dabitur palma."
Glauc. "Sic arbitror."
Socr. "Apud homines autem nonne sic evenit, si vera fateri debemus? Callidi quidem homines et iniqui perinde faciunt ac cursores illi qui ab inferioribus currunt bene, a superioribus minime: nam primo celeriter exiliunt, tandem vero risum reportant, auribus demissis et sine corona discedentes. Veri autem cursores ad finem perveniunt, adeptique praemium coronantur. Viris iustis similiter idem (ut plurimum) accidit: nempe in fine cuiusque actionis consuetudinisque et vitae probantur, muneraque ab hominibus referunt." "Iusti enim, cum ad maturam aetatem pervenerint, civitatis muneribus pro arbitrio funguntur, matrimonia quibuscum voluerint et dando et accipiendo vicissim ineunt. De iniustis vero affero: plerique ipsorum, etsi ad tempus sua vitia celent, tandem in curriculi calce quales sint deprehenduntur, ridiculique prorsus evadunt, et in senio miseri a peregrinis et civibus obiurgantur verberanturque."
Glauc. "Egregia valde haec sunt et stabilia."
Socr. "Atqui haec et numero et magnitudine nihil sunt, si ad ea comparentur quae utrumque (iustum iniustumque) post mortem exspectant. Audienda vero et ista sunt."
Glauc. "Dicas vero, non quidem ut iam nimis multa, sed tanquam libentissime auditurus."
FABVLA ERIS PAMPHYLII
Socr. "Equidem tibi non Alcyni apologum, sed praestantissimi viri Heri Armenii (genere Pamphylii) referam. 614bQui cum occubuisset in proelio, sublatis aliis decimo die cadaveribus iam corruptis, integer quidem incorruptoque corpore repertus fuit, domum delatus pro officio sepulturae. Ubi duodecima a morte die, dum pyrae esset impositus, resurrexit; et resurgens narravit quae illic vidisset."
"Dixit animam suam egressam cum multis iter fecisse, donec ad locum quendam mirabilem pervenirent, ubi duo erant in terra hiatus iuxta se invicem, et e regione duo alii superne in caelo. Inter hos sedere iudices, qui, postquam iudicassent, iubebant iustos quidem sursum per dextram caelo proficisci, signis iudicii ante se ligatis; iniustos vero deorsum per sinistram, signa omnium quae gesserant a tergo ferentes. Per alteros vero hiatus animas alias e terra ascendere squalore pulvereque plenas, alias e caelo puras descendere. Et quae semper advenerant, tanquam ex longo itinere venisse videbantur, gaudentesque in pratum divertere, et (ceu in festo) considere, sese invicem salutantes; quae e terra venerant de supernis, quae e caelo de infernis sciscitantes. Et narrabant invicem: hae quidem lamentantes flentesque, cum recordarentur quanta et qualia in itinere sub terra (millenario annorum spatio) passae vidissentque; illae vero e caelo, delicias et spectacula inenarrabilis pulchritudinis referebant."
"Pro unoquoque enim delicto et pro unoquoque laeso decuplum poenarum solvisse, semel in centum annis (quippe cum tale humanae vitae spatium ponatur), ut decuplo poenae lueretur; et qui bene fecissent iustique ac sancti fuissent, simili modo praemia recepisse. De iis vero qui recens nati interissent, deque impiis, alia quaedam narrabat haud digna relatu. Maxima vero esse supplicia impietatis erga deos parentesque, et caedis. Cum enim quaereret quispiam ubi esset Ardiaeus ille Magnus (qui senem patrem fratremque maiorem occiderat, aliaque multa nefaria perpetraverat), responsum est eum non venisse, neque venturum huc. Hoc enim inter cetera terribilia spectaverant: cum (his iam purgatis, vel qui se purgavisse putabant) in ascensu huiusmodi sceleratos ascendere conarentur, os illud non recipere, sed mugire. Atque viros quosdam igneos (igneorum hominum figura), adstantes et sermonem intelligentes, alios quidem prehendere; Ardiaeum vero et alios, manibus pedibusque et capite ligatos, prosternere, excoriare, et secus viam per spinas raptatos tribulis lacerare, indicantes praetereuntibus quam ob causam talia paterentur, quodque proiiciendi in Tartarum deferrent."
"Cum vero animae illae in prato dies septem quievissent, oportere eas (dicebat) octavo surgentes illinc recedere, et quarto demum die ad locum aliquem pervenire, unde superne (per totum caelum atque terram extensum) videretur lumen tanquam columna erectum, Iridi simillimum, clarius tamen ac purius. In id, diurno itinere, procedere; vidisseque ibi, in medio lumine, extrema caelestium ligaminum ex caelo extensa: esse enim lumen istud caeli vinculum (quemadmodum triremium succingula), atque ita circumferentiam omnem continens. Ex apicibus vero suspensum Necessitatis fusum, per quem omnes circuitus peragantur; cuius hasta quidem et cuspis ex adamante, vertigium vero ex hoc aliisque generibus mixtum."
"Eius natura huiusmodi sit secundum figuram qualis apud nos cernitur vertigium. Animadvertendum tamen ex illius sermone, perinde se habere ac si in uno quodam amplo concavoque vertigio (et per totum sculpto) minus aliud simileque insertum iaceat, ita congruens ut pleraque caeli quae invicem inseruntur; atque ita tertium et quartum et alia quatuor: octo enim illa vertigia esse, insertos invicem circulos, labia in superne ostendentia, dorsum vero unius vertigii continuum circa hastam efficientia; hastam vero illam per medium octavum totumque esse traiectam. Primum igitur extimumque vertigium labii circulum habere latissimum; sextum secundum; tertium quartum; quartum octavum; quintum septimum; sextum quintum; septimum tertium; octavum vero secundum. Primi item et maximi circuli varium esse colorem; septimi lucidissimum; octavi circulum colorem a septimo irradiare suscipere; secundi ac quinti similes invicem, illis aliquantulo flaviores; tertium sane colorem candidissimum possidere; quartum subrubeum; secundum vero sextum albedine superare."
"Ac fusum quidem totum volutione una circumferri; in eo vero toto volvi septem interiores circulos, motu totius contrario, tardius circumverti; ex his plane octavum motu rapidissimo agitari; secundos vero (alterum alteri consequenter) septimum, sextum, et quintum; reliquos pari ratione. Fusum vero in Necessitatis genibus circumverti. Superne praeterea cuilibet circulo haerere Sirenem, cum globo una delatam, vocem unam tonumque unum emittentem; unam tamen harmoniam ex omnibus concinere. Alias autem tres (aequali invicem intervallo) in throno sedere — Parcas, Necessitatis filias, vestibus albis, capite coronatas: Lachesim, Clotho, Atropon — quae ad Sirenum harmoniam canant: Lachesis quidem praeterita, Clotho praesentia, Atropos vero futura. Et Clotho quidem, dextra manu extimam fusi circumferentiam interdum tangentem, vertere; Atropon vero sinistra interiores similiter; Lachesim denique vicissim utraque manu utrinque tangere."
Praeconium et delectus vitarum
"Illuc animas ergo cum venerint, statim oportere ad Lachesim accedere. Ubi propheta aliquis primum 617dsingulas disponit in ordine; postea, cum ex genibus Lachesis sortes et vitarum exempla susceperit, sublime tribunal ascendens sic ait: 'Necessitatis filiae, ipsius virginis Lachesis pronuntiatum hoc. O animae diurnae, alterius circuitus initium mortalis ac mortiferi generis! Non vos daemon sortietur, sed vos daemonem potius eligetis. Qui prior sortem acceperit, prior eligat vitam, cui necessario inhaerebit. Virtus autem inviolabilis ac libera: quam quisque honorabit aut negliget, ita plus aut minus ex ea denique possidebit. Eligentis quidem culpa est omnis; deus autem extra culpam.' Haec fatus, sortes super omnes fundit, ex quibus quilibet eam rapit quae super ipsum ceciderit."
"Post haec, exempla vitarum coram ipsis in pavimento disponit, multo plura quam quae hic ad praesens adsint. Esse vero hominum atque omnium animalium vitas omniformes asseruit: tyrannides enim in illis exstare, partim perpetuas, partim ad tempus, quae medio in spatio corruant, in paupertate delapsae, exilium et inopia; exstare praeclarorum virorum vitas, partim specie, decore, viribus, certaminibusque praestantium, partim maiorum prosapia nobilium; ignobilium quoque virorum vitas similiter; et mulierum eodem modo. Animae vero ordinem non inesse, quod necessario anima (aliam eligens vitam) altera fiat; cetera vero invicem mixta."
"Ubi (perfecto) o Glauco omne hominis consistit periculum. Quare omni studio danda opera est, ut quisque nostrum (omissis ceteris disciplinis) hanc quaerat assequaturque (pro viribus) disciplinam, per quam et possit et sciat vitam bonam a mala discernere, et (quoad fieri potest) ex omnibus eligere meliorem; animadvertens quae nunc diximus omnia, quid coniuncta invicem vel disiuncta ad virtutem vitae conducant; nec non intelligat quid pulchritudo cum paupertate vel divitiis iuncta, et quali cum habitu animae, mali operetur vel boni; quidve nobilitas vel ignobilitas, vita privata sive imperium, robur et imbecillitas, vel ingenium docile et tardum, ceteraque huiusmodi (quae natura circa animam sunt, et quae acquiruntur), invicem copulata faciant. Ut, ex omnibus singulorum naturam valeat considerare, ad animae naturam respiciens, et meliorem vitam a deteriore discernere: deteriorem eam appellans quae iniustiorem animam efficit, potiorem autem quae iustiorem. Cum hac igitur opinione (instar adamantis firma atque rara) oportet ad inferos proficisci, ne quis illic divitias malaque huiusmodi admiretur, neve in tyrannides et alias huiusmodi actiones incidens multa et insanabilia scelera perpetret, ipseque rursus deteriora perpetiatur; immo vero sciat mediam semper illorum omnium (inter extrema) vitam eligere, et in hac vita et in tota futura: ita enim quisque fit beatissimus."
Animae eligunt
"Enimvero qui tunc rediit illinc nuntius significavit dixisse prophetam, quod etiam ultimo (cum prudentia eligenti vitam) 619boccurrit explenda non mala studiose viventi: neque primus eligat negligenter, neque novissimus propter hoc doleat. Cum haec dixisset, illum qui primo sortem acceperat illico (properantem) tyrannidem maximam elegisse, ac (propter insciam aviditatem) haud sufficienter singula prius examinasse, et idcirco latuisse illum quod ea in vita fato decretum erat ut filios suos ederet aliaque mala plurima sustineret. Postquam vero per otium electam vitam considerasset, eiulasse illum, electionem noxiam deplorantem, neque servantem quae propheta praedixerat, neque seipsum (tanquam malorum causam) criminantem, sed fortunam daemonesque et reliqua omnia potius quam seipsum. Fuisse vero illum ex his qui de caelo descenderant, qui in superiore vita in civitate aliqua moderata vixerat, virtutemque usu quodam, absque philosophiae studiis, exercuerat."
"Neque pauciores ex his qui ex alto cadunt quam ex aliis, utpote malorum ignaros, decipi eligendo. Eorum vero qui ex terra venerunt, plurimos (quia et ipsi calamitatibus laboraverint, et laborantes alios viderint) haud temere vitam eligere. Qua ob causam (ac etiam propter sortis fortunam) bonorum malorumque multis animis mutationem contingere. Porro, si quis semper (cum in hanc vitam venerit) sincere philosophetur, neque electionis sors ultima sibi contingat, ex his quae illinc nuntiantur apparet eum non hic solum felicem fore, sed et profectionem hinc illuc regressionemque huc iterum haud sane terrenam et asperam agere, sed lenem atque caelestem."
"Hoc quoque consideratione dignum spectaculum esse dicebat, quomodo singulae animae vitas singulas eligebant — miserabile quippe istud, ridiculum, visuque mirabile — electionem vero secundum vitae prioris consuetudinem (ut plurimum) fieri. Animam enim (inquit) quae olim Orphei fuerat vidisse Cygni vitam eligentem, odio muliebris generis, nolentem videlicet ex mulieribus (a quibus occisus fuerat) nasci; Thamyris vero philomenae vitam; Cygnum etiam conspexisse ad humanae vitae electionem conversum, aliaque musica animalia similiter. Aliquam vero ex fortibus vicesimam leonis degisse vitam — hanc vero Aiacis Telamonii fuisse dicebat, fieri hominem fugientem, armorum iudicium olim datum mente revolventem. Post hunc Agamemnonis animam, propter aerumnas odio humani generis, vitam aquilae asciuisse. Atalantes autem anima, cui media quaedam sors contigerat, intuita quam magnis honoribus vir certator afficiatur, continere se non potuisse quin vitam certatoris eligeret. Animam deinde Epei Panopeensis ad artificiosae mulieris naturam pervenisse. Longe vero inter novissimas, ridiculosi Thersitis anima simiam induisse. Casu vero Ulyssis animae sortem ultimam contigisse; quocirca et ad eligendum ultimam advenisse: praeteritorum autem laborum memoria ab ambitione cessante, diuque (prius quam eligeret) circumeuntem, quaesisse privati hominis minimeque curiosi vitam; eamque vix tandem alicubi iacentem et neglectam ab aliis reperisse, dixisseque non aliam se vitam electuram fuisse, etsi sortem primam nacta esset; quare vitam illam libenter fuisse complexam. Ex feris item aliis in homines transire animas asserebat, et invicem commutari: iniustas quidem in feras agrestes, mansuetas autem in mansuetorum animalium vitam; atque omnes hunc in modum confici mixtiones."
Flumen Lethes et renascentia
"Cum vitas omnes animae gradatim (ut sors dederat) elegissent, longo illas ordine ad Lachesim vidit accedere. 621aLachesim vero cuique daemonem quem ceperat quaeque, ipsius vitae custodem, praescribere, electorumque operum executorem. Daemonem hunc in primis ad Clotho animam ducere, et sub illius manu revolutioneque et vertigine fusi approbare quam (sortita fortuna) elegerat. Cum vero ipsam tetigerit, statim ad Atropi filationem ducere, immutabilia stamina facientem. Illinc postea propere Necessitatis thronum adire; per quem cum transierint omnes, sub vehementi calore et aestu in campum Letheum proficisci, arboribus et omnibus quaecunque terra nascuntur penitus destitutum. Recumbere igitur ipsas (advenientem noctem) iuxta Ameleta flumen asseruit, cuius aquam vas nullum contineat; atque ipsius aquae bibere aliquantum cuique necessarium; eos autem qui prudentia duce non habent, ultra quam deceat bibere; semper vero bibentem omnium oblivisci. Cum vero ad mediam noctem dormissent, subito tonitru et terraemotu excitos, repente alium alio sursum ad generationem consurrexisse, stellarum instar prosilientes. Se vero (flumine ex illo potare prohibitum fuisse) narrabat; quomodo autem in corpus redierit, ignorare; sed subito in diluculo circumspicientem ait seipsum pyrae impositum conspexisse."
Exhortatio finalis
Socr. "Atque ita, o Glauco, servata est fabula, neque periit; nosque servabit pariter, si ipsi parebimus, 621bet Letheum (id est oblivionis fluvium) bene transibimus, nullaque macula animam inficiemus. Quare, si meis sermonibus obtemperabimus (immortalem fore animam arbitrantes, talemque ut et mala possit et bona omnia sustinere), via semper ad superiora ducente sequemur, iustitiamque cum prudentia omni ratione colemus, ut et nobis ipsi simus et diis amici, dum hanc ducimus vitam; et postquam virtutis praemia reportaverimus (tanquam potiti victoria victores, tum hic tum in millenario annorum itinere quod enarravimus), nos feliciter habeamus."
Platonis de Republica libri decem expliciunt