ΘΕΟΚΡΙΤΟΥ ΕΙΔΥΛΛΙΑ

Theocriti Syracusii Idyllia

Versio Latina ad verbum e corpore Poetarum Graecorum veterum carminis heroici, orthographia modernizata. Idyllia XXX cum Epigrammatis. Supplementa interpretis uncis rotundis inclusa ut in impresso.

IThyrsis, vel CantusThyrsis Pastor, et Caprarius
Dulcis (est) susurrus, o caprarie, illa pinus,
Quae ad fontes canit: dulce autem et tu
Fistula canis: post Pana secundum
Praemium auferes. Si ille acceperit cornutum hircum,
Capram tu accipies: sin capram acceperit ille,
Capella tibi donum venit. capella autem suavis caro, donec mulxeris.
Caprarius. Dulcior o pastor tuus cantus quam quae resonat
Illa a petra distillat superne aqua.
Si Musae agniculam domum abduxerint,
Agnum tu pinguem accipies donum: sin placet
Illis agnum accipere: tu autem capram posteriore loco abduxeris.
Thyrsis. Vis per nymphas, vis caprarie hic sedens,
Ad declivem hunc collem, ubi (sunt) myricae,
Canere? has autem capras ego interea pascam.
Caprarius. Non fas o pastor meridie, non fas (est) nobis
Tibia canere: Pana metuimus: certe enim a venatione
Quando defatigatus quiescit, est acerbus,
Et ei semper acris bilis in nare sedet.
Verum (tu enim o Thyrsi Daphnidis dolores scisti,
Et bucolica ad summam pervenisti musam)
Huc age sub ulmum sedeamus sub hac statua,
Priapique
Et Nympharum e regione, ubi sedes
Illa pastoralis et quercus: si autem cecineris,
Ut olim Libycum in Chromin cecinisti certans,
Capramque tibi dabo gemellos enixam, quam ter mulgeas,
Quae duos habet haedos, duas praeterea mulctras lacte complet.
Et profundum poculum oblitum dulci cera,
Anfatum, nuper factum, adhuc sculpturam redolens:
Cuius circumlabra volvitur superne hedera,
Hedera helichryso ornata: et iuxta ipsam
Fructu capreolus volvitur gestiens croceo.
Intus autem, mulier, quoddam deorum opus, sculpta est,
Ornata peplo reticuloque: iuxta autem ipsam, viri
Pulchris capillis vicissim aliunde alius
Certant verbis: quae non mentem tangunt ipsius.
Modo illum respicit virum ridens,
Modo rursus ad hunc projicit mentem: illi autem prae amore
Diuturgentes oculis frustra laborant.
His autem cum, piscatorque senex petray, fabrefacta est
Apera in qua festinans magnum rete ad iactum trahit
Senex, laboranti vehementer viro similis:
Diceres eum artuum toto robore piscari,
Adeo ei tument in cervice undique venae,
Et cano licet existenti: robur autem dignum iuventute.
Paululum autem quantum longe a mari exeso sene,
Rubris uvis pulchre gravatur vinea:
Quam parvus quidem puer ad sepes custodit
Sedens. circum autem ipsum duae vulpes: altera quidem, in ordines vinearum
Vadit edens maturam uvam, altera vero in peram
Omnem dolum struens, puerum non prius (se) remissuram
Ait quam sine ientaculo in sicco collocarit.
Ille vero ex culmis pulchra nectit cicadis capiendis decipulam,
Iunco concinnans: curat autem neque peram
Neque plantas, tantum quantum opere quod nectit, gaudet.
Undique autem poculum circumvolat mollis acanthus,
Caprario immane miraculum: monstrum plane animum tuum percellat.
Pro eo ego portitori Calydonio capramque dedi
Pretium, et caseum magnum albi lactis.
Neque adhuc labia mea attigit, sed adhuc iacet
Intactum. quo valde lubens tuam inibo gratiam,
Si mihi tu amice amabile illud carmen cecineris.
Neque tibi invideo: ades o bone. istum enim cantum
Nunquam ad Plutonem obliviosum reservaveris.
Thyrsis. Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Thyrsis hic ex Aetna, et Thyrsidis suavis vox.
Ubi eratis quando Daphnis liquescebat? ubina o nymphae
An iuxta Penei pulchra tempe? an iuxta Pindi?
Neque enim magnum flumen tenebatis Anapis,
Neque Aetnae speculam, neque Acidis sacram aquam.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Illum sane lycopantheres, illum lupi ulularunt,
Illum et in sylva leo deflevit mortuum.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Multae ei ad pedes boves, multi etiam tauri,
Multae etiam iuvencae vitulaeque luxerunt.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Venit Mercurius primus ex monte, dixit autem, Daphni,
Quis te conficit? quam o bone tantum amas?
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Venerunt bubulci, pastores, caprarii venerunt:
Omnes rogabant quid ei mali accidisset. venit Priapus,
Et dixit, Daphni miser, quid tu liquescis? puella autem
Omnes per fontes, omnia (per) nemora pedibus fertur,
(Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen)
Quaerens. ah nimium infelix in amore et consilii inops es.
Bubulcus quidem dicebaris: nunc autem caprario viro similis.
Caprarius quum videt capras, dum insiliuntur,
Tabescit oculis, quod non hircus ipse factus est.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Et tu quum vides virgines quale rident,
Tabescis oculis quod non cum ipsis choreas ducis.
His autem nihil unquam respondit bubulcus: sed suum
Perficiebat amarum amorem, et ad extrema properabat fata.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Venit etiam et dulcis Venus ridens,
Risum quidem dissimulans, graviter vero animo maesta:
Et dixit, Tu amorem gloriabaris Daphni posse flectere?
Nonne ipse ab amore invicto victus es?
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Huic autem et Daphnis respondit, Venus molesta,
Venus odiosa, Venus hominibus inimica:
Iam indicat omnia sol nobis: occidit Daphnis, etiam apud inferos acerbus erit dolor amoris.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Vade ad Idam, quum dicitur Veneri bubulcus, vade ad Anchisen:
Illic quercus, hic cyperus,
Hic suaviter susurrant in alvaribus apes.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Formosus etiam Adonis, nam et oves pascit,
Et lepores figit, et feras alias insectatur.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Age, consiste iterum ad Diomedem propius accedens,
Et dic, bubulcum vinco Daphnim, sed pugna mecum.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
O lupi, o lycopantheres, o in montibus lustra habentes ursi,
Valete: bubulcus vobis ego Daphnis non amplius in sylvis,
Non amplius in lucis ero, non in nemoribus. vale Arethusa,
Et flumes qui funditis pulchram in Thymbridem aquam.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
Daphnis ego ille qui boves hic pascebam,
Daphnis qui tauros et iuvencos hic potabam.
Incipite bucolicum musae charae, incipite carmen.
O Pan, Pan, sive es in montibus altis Lycaei,
Sive tu obambulas magnum Maenalum, veni in insulam
Siculam, Helices autem linque promontorium, altumque
Sepulchrum
Illud Lycaonidae, quod et (diis) beatis admirabile.
Desinite bucolicum musae, agite, desinite carmen.
Veni rex, et hanc fer bene compactam dulce sonantem
Ex cera fistulam pulchram circa labrum revolutam.
Certe enim ego ab amore ad Orcum trahor iam.
Desinite bucolicum musae, agite, desinite carmen.
Nunc violas ferant rubi, ferant o spinae:
Pulchra autem narcissus in iuniperis efflorescat:
Omnia denique commutentur, et pinus pyra ferat,
Daphnis, quoniam moritur, et canes cervos trahant:
Et ex montibus bubones cum lusciniis cantu certent.
Desinite bucolicum musae, agite, desinite carmen.
Atque ille tantum locutus, finem fecit. eum vero Venus
Volebat excitare: sed fila omnia defecerant
A Parcis: et Daphnis ingressus est flumen, mersit vortex
Musis dilectum virum, non nymphis ingratum.
Desinite bucolicum musae, agite, desinite carmen.
Et tu da capram et poculum, vt mulgens,
Libem Musis. o salvete multum Musae,
Salvete: ego autem vobis in posterum dulcius canam.
Caprarius. Plenum tibi melle pulchrum os fiat,
Plenum autem favis: et ab Aegilo caricam comedas
Dulcem: cicada quoniam tu suavius canis.
Ecce tibi poculum: vide amice quam suave olet.
Horarum lotum fuisse ipsum in fontibus putaveris.
Huc veni Cissaetha: tu autem mulge ipsam. vos vero capellae
Ne salietis, ne hircus in vos insurgat.
153 vv.
IIPharmaceutria
Ubi mihi lauri? affer Thestyli, ubi autem philtra?
Coronato poculum punicea ovis lana flore,
Ut meum amatorem qui me male habet, magico carmine astringam,
Qui ad me (duodecimus iam dies est) ex quo miser nunquam venit,
Neque cognovit utrum mortui an vivi sumus,
Neque fores pulsavit crudelis. scilicet eius alio
Abiit habens Amor celerem animum, et Venus.
Ibo ad Timageti palaestram
Cras, ut ipsum videam, et accusem quod me ita tractat.
Nunc autem eum magicis sacris excantabo. sed Luna
Luce ades belle. tibi enim summissa voce canam carmina, o dea,
Terrestrisque Hecate, quam et catuli tremunt
Dum incedit per mortuorum sepulchra et atrum sanguinem.
Salve Hecate terribilis, et ad finem usque nobis adsis,
Venena haec efficiens inferiora neque Circes,
Neque Medeae, neque flavae Perimedae.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Farina tibi primum igne absumitur. sed asperge Thestyli.
misera, quo tibi mens avolavit?
Nunquid scelesta tibi quoque ludibrio sum?
Sparge simul et dic haec, Delphidis ossa spargo.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Delphis me dolore affecit: ego autem in Delphide laurum
Uro: sicut illa crepat valde inflammata,
Et subito ita conflagravit ut ne cinerem quidem eius videamus,
Ita Delphidos ad flammam carnes frientur.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Sicut hanc ceram ego deo iuvante liquefacio,
Sic liquescat amore Myndius statim Delphis:
Et sicut volvitur hic turbo aeneus ex Venere,
Sic ille volvatur ad nostras fores.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Nunc furfures sacrifico. tu autem Diana, qui vel apud inferos est
Movere Radamanthum, et siquid est firmum aliud.
Thestyli, canes nobis per urbem latrant:
Dea in triviis: vas aeneum quamprimum pulsa.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Ecce, iam silet quidem pontus, silent autem venti.
Meus vero non silet intra pectora dolor:
Sed illius ergo tota uror, qui me miseram
Pro coniuge fecit infamem, et non virginem esse.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Ter libo, ter haec verba o veneranda dico,
Sive femina illi accubat, sive mas,
Tantum eius obliviscatur, quantum olim Thesea dicunt
In Dia oblitum fuisse pulchra Ariadna.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Hippomanes nascitur apud Arcadas, quo concitati omnes
Et pulli insaniunt in montibus et veloces equae:
Sic et Delphin videam et in hanc domum penetrare,
Furenti similem ex nitida palaestra.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Hanc a veste fimbriam perdidit Delphis,
Quam ego nunc vellens saevum in ignem coniicio.
Heu heu amor tristis, cur mei nigrum ex corpore sanguinem
Inhaerens, sicut palustris omnem hirudo suxisti?
Lacertam tibi terens potum malum cras feram.
Thestyli, nunc capiens tu venena haec illine
Illius limen superne, ex quo ad hunc usque diem
Animo (pendeo) alligata: ille vero mei rationem nullam habet.
Et dic susurrans, Delphidis ossa aspergo.
Motacilla, trahe tu illum meam ad domum virum.
Nunc iam sola existens unde amorem lugebo?
A quo incipiam? quis mihi morbum attulit hunc?
Venit Eubuli (filia) canistra ferens nobis Anaxo
Nemus in Dianae, cui iam cum multae aliae
Ferae ibant longo ordine in orbem, tum etiam leaena.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et me Theucharila Thracia, nutrix beata,
Prope portam habitans deprecata est, et oravit
Hanc pompam ut spectarem: ego autem ipsam valde misera
Sequebar, byssi pulchram trahens vestem,
Et super imposita xystide Clearistae.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et iam quum essem in media via militari, ubi aedes Lyconis,
Vidi Delphin simulque Eudamippum euntes.
His autem erat flavior quidem helichryso barba,
Pectora autem longe splendidiora quam tu o Luna,
Ut iis qui ex gymnasio pulchrum laborem nuper liquerant.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et ut vidi, ut insanivi, ut mei undique animus laesus est
Miserae. pulchritudo autem tabescebat: neque iam quicquam pompae
Illius consideravi, neque ut iterum domum redii,
Cognovi: sed me quidam igneus morbus confumpsit:
iacebam autem in lecto decem dies et decem noctes.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et mei color quidem similis fiebat saepe thapso:
Fluebant autem ex capite omnes capilli: ipsa autem reliqua
Ossa adhuc erant et pellis. et ad cuius me non contuli,
Vel cuius reliqui vetulae domum, quae incantaret?
Sed erat nullum levamen: tempus autem conficiebatur fugiens.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Atque ita famulae verum sermonem dixi,
Eia age Thestyli, mihi difficili morbi inveni aliquod remedium.
Totam tenet me miseram Myndius: sed abiens
Observato ad Timageti palaestram.
Illic enim vadit, illic autem ei dulce sedere.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et quum eum esse cognoveris solum, tacita nuta,
Et dic quod Simaetha te vocat, et ducito huc.
Sic dixi. illa vero abiit, duxit nitentem cute
In meas aedes Delphin. ego vero eum ut sensi
Nuper portae limen superantem pede levi,
(Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.)
Tota longe frigidior nive facta sum: de fronte autem
Sudor meus stillabat similiter udis roribus.
Nec quicquam loqui poteram, ne quantum quidem in somno
Ganniunt clamantes dilectam ad matrem filii:
Sed congelata sum discriminiculo pulchrum corpus undique, similis.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et me intuitus crudelis, in terram oculos figens,
Sedit in lecto, sedensque dixit sermonem,
Certe me Simaetha tantum praevenisti quantum ego
Olim formosum currens superavi Philinum,
In tuam vocans hanc domum, ut adessem praesens.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Venissem enim et ego, per dulcem venissem amorem,
Vel tertius vel quartus existens amicus statim nocte,
Poma in sinu Dionysii servans,
Capite autem gerens populum, Herculis sacram plantam,
Undique purpureis circum vittis involutam.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et me si recepissetis, iis acquievissem. etenim levis
Et pulcher omnes inter iuvenes vocor.
Quievissem autem si tantum pulchrum os tui suaviatus fuissem:
Sin alio me repulissetis, et ianua occlusa fuisset vecte,
Omnino bipennes et faces volassent ad vos.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Nunc autem gratiam quidem dixi Veneri primum (me) debere:
Et post Venerem, tu me secunda ex igne eripuisti,
O mulier, accersens tuam ad hanc domum,
Sic semiustum. Amor enim vel Liparaeo
Saepe Vulcano flammam ardentiorem excitat.
Dic mei amorem unde venit, veneranda Luna.
Et vesanis cum furoribus vel virginem ex thalamo
Et nympham exterruit adhuc cubilia calida linquentem
Viri. Haec ille dixit: ego autem ei facilis credens,
Manum tangens molles inclinavi ad lectos:
Et cito corpus corpore depsebatur, et vultus
Calidiores erant quam antea: et susurrabamus suaviter.
Ac ne longum narrando faciam, dilecta Luna,
Perfecta sunt summa, et quo cupiebamus uterque pervenimus.
Et neque ille me quicquam accusavit usque ad proximos dies,
Neque ego vicissim illam. Sed venit ad me Philista
Mater illius mea tibicine, atque Melixo
Hodie, quando ad caelum currebant equi,
Auroram roseam ab Oceano ferentes:
Et dixit mihi aliaque multa, et quod Delphis amat.
Verum an femina teneat eum amor, an maris,
Negavit se verum scire: at tantum, semper amoris
Mero infundebat, tandemque abiit fugiens:
Et dixit eius coronis domos illas ornare.
Certe enim ad me et ter et quater alias veniebat,
Et apud me ponebat Doricam saepe pyxidem.
Haec mihi hospes narravit. est autem verax.
Nunc autem duodecimus dies (agitur) ex quo ipsum nunquam vidi.
Nonne aliquas alias delicias habet, nostri autem oblitus est?
Nunc igitur philtris (eum) aggrediar: quod si praeterea me
Offendat, Orci fores per Parcas pulsabit.
Talia ei in cista mala pharmaca dico me servare,
Assyrio, domina, ab hospite quae didici.
Sed tu quidem vale, et ad Oceanum verte equos,
Veneranda: ego autem feram meum dolorem, sicut suscepi.
Vale Luna nitido corpore: valete et alia
Sydera, quae placide currum noctis comitamini.
165 vv.
IIICaprarius, vel Amaryllis, vel Comessator
Vado ad Amaryllida. meae autem caprae
Pascuntur in monte, Tityrus ipsas agit.
Tityre mihi bene dilecte, pasce capras,
Et ad fontem duc o Tityre: et integrum caprum
Illum Libycum album caveto, ne te cornu feriat.
O gratiosa Amarylli, quid me non amplius in antro
Procumbens vocas amatorculum? nunquid me odisti?
An tibi simus videor propius esse, Nympha, promissa barba? ut me suspendum efficies.
Ecce tibi decem poma affero: illinc decerpsi
Unde me iussisti decerpere tu: et cras altera tibi afferam.
Respice quaeso, acerbum meum dolorem. utinam fierem
Susurrans apis, in tuum antrum venirem,
Hederam subiens, et filicem qua ornaris.
Nunc scio quid sit Amor, saevus (est) deus, certe leaenae
Mammam suxit, et in saltibus eum educavit mater:
Qui me penitus urens ad ipsa ossa usque penetrat.
O formosis oculis praedita, lapis merus: o nigro supercilio
Nympha, amplectere me caprarium, ut te osculer.
Inest etiam manibus osculis suavis voluptas.
Coronam discerpere me statim minutas in partes facies,
Quam tibi ego Amarylli dilecta ex hedera servo,
Intertextis folliculis et odorato apio.
Hei mihi, quid me fiet? cur me perditum non audis?
Pellicia exutus, in undas illas saltabo,
Ubi thynnos speculatur Olpis piscator.
Etsi non moriar, tu tamen inde voluptatem capies.
Cognovi nuper, quum quaererem an amares me,
Telephilon allisum nullum edidit sonum,
Sed frustra molli in brachio tabefactum est.
Dixit et Agreo vera cribro vaticinans,
Spicilega, mercede conducta, quod ego quidem
Tibi totus incumbo: tu autem nihili me facis.
Certe tibi albam gemelliparam capram servo,
Quam a me et filia Hamermnonis Erithacis fusci coloris
Petit: et dabo ei, quoniam tu mihi deliciaris.
Saltat oculus mei dexter: nunquid videbo
Ipsam? cantabo ad pinum hic reclinatus:
Et me forte aspiciet: quoniam non adamantina est.
Hippomenes quum iam virginem vellet ducere uxorem,
Poma in manibus capiens, cursum perfecit; Atalanta autem,
Ut vidit, ut insanivit, ut in altum incidit amorem.
Egit armentum et vates ab Othry monte Melampus
In Pylum: illa vero Biantis in amplexu iacuit
Mater gratiosa valde prudentis Alphesiboeae.
Formosam vero Venerem in montibus oves pascentem
Nonne adeo Adonis in magnam adegit rabiem,
Ut ne mortuum quidem illum a suo amplexu dimittat?
Beatus quidem mihi (est) aeternum somnum dormiens
Endymion, beatum autem dico dilecta mulier Iasiona,
Qui tot consecutus est quot non audietis prophani.
Doleo caput: tibi autem non est curae. non amplius canam.
iacebo hic stratus, lupi hic me edent:
Ut istud tibi (quasi) mel dulce in gutture fiat.
53 vv.
IVPastoresBattus et Corydon
Battus. Dic mihi o Corydon, cuius hae boves? an Philondae?
Corydon. Non: verum Aegonis: ut pascerem autem mihi ipsas dedit.
Battus. Num eas alicubi clam vespere omnes mulges?
Corydon. Atqui senex submittit vitulos, et me observat.
Battus. Ipse autem in quam evanuit bubulcus abiens regionem?
Corydon. Nonne audivisti? cum abduxit in Alpheum abiens Milo.
Battus. Et quando ille oleum oculis vidit?
Corydon. Aiunt eum cum Hercule viribus et robore certare.
Battus. Et me dixit mater Polluce esse fortiorem.
Corydon. Et abiit habens ligonemque et viginti hinc oves.
Battus. Persvaserit, credo, Milo lupis, ut statim fiant rabidi.
Corydon. Buculae autem eum mugientes adeo desiderant.
Battus. Miseras istas, quam malum bubulcum nactae sunt.
Corydon. Miseras certe: nam nolunt amplius pasci.
Battus. Illius certe vitula ipsa tantum reliqua sunt
Ossa, num rore vicitat, quemadmodum cicada?
Corydon. Non per terram. nam aliquando ipsam ad Aesarum pasco,
Et mollis herbae bonum fasciculum do:
Aliquando autem saltat umbrosum circa Latymnum.
Battus. Macilentus plane et taurus ille rufus: utinam sortiantur
Lampriadis populares, quando sacrificant
Iunoni talem. improbus enim populus.
Corydon. Ad paludis etiam ostium agitur, et ad Physcum,
Et ad Neathum: ubi praeclara omnia nascuntur,
Aegipyrus, et cnyza, odorifera melitia.
Battus. Papaepapae: ibunt et hae boves, o miser Aegon,
Ad Orcum, quando tu infelicem appetis victoriam,
Et haec fistula situ obducitur, quam quondam compegisti.
Corydon. Non ista, non per nymphas, quoniam ad Pisam abiens,
Dono mihi ipsam reliquit. ego autem quidam sum cantor.
Et bene quidem illa Glaucae carmina accino, bene autem Pyrrhi.
Laudo Crotonem: pulchra civitas Zacynthus.
Et quod orientem spectat Lacinium, ubi ille pugil
Aegon octoginta solus voravit placentas:
Illic et taurum a monte duxit prehendens
Ungula, et dedit Amaryllidi: mulieres vero
Alta voce acclamarunt, bubulcus risit.
Battus. O gratiosa Amarylli, solius tui ne quidem mortuae
Obliviscemur, quantum caprae mihi charae, tantum mihi chara interisti.
Heu heu duram valde sortem, quae me sortita est.
Corydon. Fidere oportet chare Batte: forsitan cras erit melius.
Spes in vivis, desperati autem mortui.
Et Iupiter interdum est serenus, interdum pluit.
Battus. Fido. pelle deorsum vitulos. nam oleae
Ramum rodunt perditi. abi tu albe.
Corydon. Abi Cymaetha ad collem: non audis?
Veniam per Pana. malam rem tibi statim daturus,
Nisi abis istinc. vide, iterum eo accedit.
Utinam esset mihi curvum pedum, ut te verberarem.
Battus. Aspice me o Corydon per Iovem. nam spina
Modo me hic sauciavit sub malleolum, ut vero alti
Hi aculei sunt: male vitula pereat.
In hanc inhians sauciatus sum. nunquid vides?
Corydon. Ita ita, et unguibus eam teneo. en eam ipsam.
Battus. Quantula est spina, et quantum virum domat.
Corydon. In montem quum venis, ne discalceatus venias o Batte:
In monte enim rubique et tribuli germinant.
Battus. Dic age mihi Corydon, ille vetulus nunquid adhuc molit
Illam nigra superciliis habentem amicam, quam olim deperibat?
Corydon. Nuper o miser. paulo ante ipsemet ingressus,
Et in stabulum deprehendi eum, in ipso opere.
Battus. Euge o homo salacissime: natura tua vel cum satyris
Propius vel cum faunis, quibus exilia crura sunt, certaverit.
63 vv.
VViatores seu BucollastaeComatas et Lacon
Comatas. Caprae meae, illinc pastorem Sybaritam
Fugite Lacona, mei pellem caprinam heri furatus est.
Lacon. Nonne a fonte heus agnae fugietis? nonne aspicitis
Qui paulo ante meam fistulam furatus est Comatam?
Comatas. Quam fistulam? tu enim quam serve Sybarita
Possedisti fistulam? quid? annon cum Corydone
Sufficit tibi stipula arundinem stridere tenenti?
Lacon. Quam mihi dedit Lycon, o liber. tibi autem qualem
Lacon furatus olim abiit pellem? dic Comata:
Namne Eumara quidem hero tuo erat in qua cubaret.
Comatas. Quam Crocylus mihi dedit, variam quando sacrificavit
Nymphis capram. tu autem improbe etiam tunc tabescebas
Invidens, et nunc me tandem nudum fecisti.
Lacon. Non per ipsum Pana littoralem, non tibi Lacon
Pellem ademit filius Calaethidis: quod si fallo, de illa
Petra, o homo, furens in Crathin desiliam.
Comatas. Nec etiam non per ipsas palustres o bone nymphas
(Quae mihi propitiae et benevolae sint)
Non tui fistulam furtim suratus est Comatas.
Lacon. Si tibi credam, Daphnidis dolores perferam.
Sed enim si vis haedum ponere (est quidem nihil
Sacrum) cantu tecum certabo, donec te victum fatearis.
Comatas. Sus contra Minervam certamen suscepit: ecce tamen stat
Hic haedus: sed age, tu quoque saginatum agnum contra statue.
Lacon. Et quomodo o astute, recte haec erunt ex aequo nobis?
Quis pilos pro lanis totondit? quis autem praesente
Capra primipara, malum canem vult mulgere?
Comatas. Quicunque vincere alium, ut tu, confidit,
Crabro strepens cicadam contra: sed enim nequaquam
Haedus par: tu (ecce hircus hic) certas.
Lacon. Ne festina: non enim igne urberis. suavius cantabis
Hic sub oleastro nemoribus his sedens.
Gelida aqua illic defluit: hic nata est
Herba, thorus hic, aviculae hic canunt.
Comatas. Atqui non festino: sed moleste admodum fero si tu me audes
Oculis rectis inspicere, quem olim quum esses
Puer adhuc ego docebam. en gratia quo recidit.
Nutrito et catulos lupi, nutrito canes, ut te comedant.
Lacon. Et quando ego a te aliquid didicisse boni vel audisse
Memini, o invide tu, turpis homuncio nullius usus?
Comatas. Quando pedicabam te, tu autem dolebas. capellae autem
Hebalabant, et hircus ipsas terebrabat.
Lacon. Non profundius illa pedicatione gibbose sepultus sis.
Sed enim veni huc, veni, et postremum cantabis.
Comatas. Non veniam illuc: hic quercus, hic cyperus,
Hic suave susurrant in alvaribus apes:
Ubi aquae gelidae fontes duo: in arbore autem
Aves garriunt et umbra nihil similis
Isti quae est apud te, deiicit autem et pinus superne nuces.
Lacon. Atqui agnorum pelles et lanas hic calcabis,
Si veneris, somno molliores. istae autem pelles hircinae
Quae apud te sunt, olent peius quam tu oles.
Statuam autem cratera magnum albi lactis
Nymphis, statuam autem et suave alium olei.
Comatas. Si autem et tu veneris, teneram filicem hic calcabis,
Et pulegium florens substernentur autem capellarum
Pelles, his apud te molliores quadruplo agnorum.
Statuam autem octo quidem situlas Pani lactis,
Octo autem conchas mellis plenas favos habentes.
Lacon. Istinc mecum certa, et istic bucolicum cane carmen.
Tuum ipsius solum calcans, habe quercus. Sed quis nos,
Quis iudicabit? utinam veniat bubulcus huc Lycopas.
Comatas. Nihil ego illo opus habeo: sed hominem,
Si vis, sylvicidam vocemus, qui ericas
Illas quae sunt apud te findit, est autem Morson.
Lacon. Vocemus. Co. Tu voca tu. La. Age, o hospes, paulisper audi,
Huc veniens: nos enim certamus uter melior
Cantor sit, tu autem o amice neque pro me Morson
Per gratiam pronunties, neque etiam istum iuveris.
Comatas. Ita per nymphas, ita Morson, neque Comatae
Plus tribuas, neque isti tu gratificeris.
Hic autem grex Thury est Sybaritae:
Eumarae autem capras vides amice Sybarita.
Lacon. Nunquis te rogabat per Iovem, an Sybaritae,
An meus sit o improbissime hic grex? ut loquax es.
Comatas. Heus bone vir, equidem vera omnia dico,
Et nihil glorior: tu autem valde mordax es.
Lacon. Eia age, dic siquid dicendum habes: et hospitem in urbem rursus
Vivum dimitte. Apollo, certe linguaculus es Comata.
Comatas. Musae me diligunt multo plus quam cantorem Daphnim: ego autem ipsis capellas duas nuper mactavi.
Lacon. Etenim me Apollo diligit magnopere, et pulchrum ei
Arietem ego pasco. Carnea vero iam adventant.
Comatas. Praeter duas reliquas geminiparas capras mulgeo:
Et me puella aspiciens, Ah miser, inquit, tu ipse mulges?
Lacon. Papae papae: at Lacon calathos fere viginti implet
Casseo, et impubem in floribus puerum inquinat.
Comatas. Petit pomis caprarium Clearista,
Capras praeteragentem, et suave quiddam canit.
Lacon. Et me Cratidas pastorem imberbis occurrens
Insanire facit: pulchra vero ad eius cervicem quatitur coma.
Comatas. At non conferenda sunt cynosbatus neque anemone
Cum rosis, quarum flores apud sepes nascuntur.
Lacon. Neque enim etiam cum glandibus poma montana. hae quidem habent
Tenuem ab ilice corticulam, illa vero mellis colore referunt.
Comatas. Et ego quidem dabo puellae statim palumbum,
Ex iunipero detractum: illic enim incubat.
Lacon. Ego vero in vestem molle vellus, quum totondero
Ovem nigram, Cratidae donabo ipse.
Comatas. Heus ab oleastro discedite capellae: hic pascimini,
Ad acclivem hunc collem, ubi myricae.
Lacon. Non a quercu heus tu Conare, tuque, Cynaetha,
Hic pascimini ortum versus, sicut Phalarus.
Comatas. Est autem mihi situla ex cupresso, est autem crater,
Opus Praxitelis: puellae autem haec servo.
Lacon. Et nobis est canis amans gregis, qui lupos strangulat:
Quem puero donabo, feras omnes ut persequatur.
Comatas. Locustae quae sepem supersaltatis meam,
Ne meas laedatis vineas: sunt enim tenerae.
Lacon. Cicadae, videtis caprarium ut ego irrito:
Sic vos diu irritate messores.
Comatas. Odi densarum caudarum vulpes, quae vites Miconis
Semper venientes advesperas comedunt.
Lacon. Etenim ego odi scarabeos, qui Philondae
Ficos vorantes sublimes feruntur.
Comatas. Nunquid non meministi quum ego te subagitavi, et turpiter
Scite te movebas, quercum tenebas illam?
Lacon. Hoc quidem non memini: quum vero hic te vinctum
Eumaras purgavit, probe admodum hoc scio.
Comatas. Iam aliquis et Morson irritatur: non sensisti?
Vade, Scillas veteres ex monumento statim evellito.
Lacon. Et ego quidem vellico Morson quendam: et tu etiam vides.
Vade iam, et cyclaminum effodito ad Halenta.
Comatas. Himera pro aqua fluat lac: et tu o Crathi
Vino rubescas: myrici fructum ferant.
Lacon. Fluat Sybaritis mihi mel: et in diluculo
Famula pro aqua urnam favis intingat.
Comatas. Meae quidem cytisumque et aegilum caprae edunt,
Et lentiscum calcant, et in comaris cubant.
Lacon. At meis quibus adest apiastrum
Quo pascantur, multa autem et sicut rosa hedera floret.
Comatas. Non amo Alcippem, quia me nuper non osculata est,
Auribus ad se attrahens, quum ei palumbum dedi.
Lacon. Sed ego Eumedem amo magnopere: etenim quum ei
Fistulam porrexi, suave quiddam valde me osculatus est.
Comatas. Nefas o Lacon cum lusciniis picas certare,
Atque upupas cum cygnis: tu autem o miser es odiosus.
Morson. Finem facere iubeo pastorem. tibi autem Comata
Donat Morson agnum. et tu sacrificans
Nymphis, Morsoni pulchrum carnis frustum statim mittito.
Comatas. Mittam per Pana. fremat prae gaudio totus hircorum
Nunc grex. nam ego quoque ecce quam magnos istos cachinnos
In Laconem pastorem, quod nunc tandem
Expedivi agnum: in caelum vobis saltabo.
Caprae meae bono estote animo cornigerae, cras vos
Omnes ego lavabo Sybaritidem intra fontem.
Heus tu leucopeta cornupetens, si quam ineas
Caprarum, percutiam te priusquam immolem
Nymphis agnum. en iterum hic (petit) ego vero fiam,
Ni te percussero, Melanthius pro Comata.
149 vv.
VIBubulciDamoetas et Daphnis
Damoetas et Daphnis bubulcus in unum locum
Armentum, Arate, olim compulerunt. erat autem hic quidem
Pyrrhus, ille semibarbis. ad fontem autem quendam ambo
Sedentes aestate, meridie talia canebant.
Primus autem incepit Daphnis, quoniam et primus contenderat.
Daphnis. Pellit tibi Polypheme gregem ovium Galatea
Malis, difficilem amatorem caprarium hominem vocans.
Et tu ipsam non aspicis miser miser, sed sedes
Dulciter fistula canens. verum illa (ecce) canem petit
Qui te ovium sequitur custos: ipse vero latrat
In mare aspiciens, puri autem fluctus eam ostendunt
Placide strepentes, in littore currentem.
Cave ne puellae in crura irruat
Ex mari exeuntis, neve corpus pulchrum laceret.
Illa vero etiam ibi lascivit, sicut ex carduo
Rufae comae, pulchra aetas dum horret.
Et fugit amantem, et non amantem sectatur.
Et a linea movet lapidem. certe enim amore
Saepe o Polypheme, non pulchra, pulchra videntur.
Post hunc Damoetas incepit, et haec cecinit,
Damoetas. Vidi per Pana ovium gregem quum pelleret,
Et me non latuit, non per meum unicum dulcem, quo video
Ad finem usque vitae. at vates Telemus inimica is inimica vaticinans,
Inimica referat domum, ut filiis asservet.
At enim ipse quoque vellicans vicissim (eam) non aspicio,
Sed aliam quandam dico mulierem habere: ipsa vero audiens
Invidet mihi o Apollo, et tabescit: atque e mari
Insana prosilit prospectans in antra et greges ovium.
Placide quoque (iussi) cane adlatrare: etenim quando amabam
Ipsam, ganniebat ad femora rostrum habens.
Haec autem forte inspiciens facientem me saepius, mittet
Nuntium. at ego fores occludam, donec iuraverit
Se ipsam mihi straturam pulchros lectos hac in insula.
Neque enim admodum turpem formam habeo, ut de me dicunt.
Nuper enim in mare inspiciebam: (erat autem tranquillitas)
Et pulchra quidem barba, pulchra autem mihi unica pupilla,
(Ut meum fert iudicium) videbatur: dentium autem
Candidiorem nitorem pario referebat marmore.
Ac ne fascinarer, ter in meum despui sinum.
Haec enim vetula me Cotyttaris edocuit,
Quae nuper metentibus apud Hippocoontem canebat.
Haec quum dixisset, Daphnim Damoetas osculatus est:
Et ille quidem huic fistulam, hic autem illi pulchram tibiam dedit.
Tibia canebat Damoetas, fistula autem canebat Daphnis bubulcus.
Saltabant in molli vitulae statim gramine.
Neuter tamen vicit, sed invicti fuerunt.
46 vv.
VIIThalysia, seu Vernum Iter
Erat tempus quum ego et Eucritus in Halenta
Ibamus ambo ex urbe: et tertius nobiscum Amyntas.
Cereri enim faciebat sacrificia Phrasidamus
Et Antigenes, duo filii Lycopis: siquid boni (restat)
A generosis illis nobilibus, a Clytia et ab ipsa
Chalcone, Buriam qui ex pede perfecit fontem
Bene adnixus ad petram genu: penes autem ipsum
Populi ulmique bene umbrosum nemus ostendebant,
Viridibus foliis tectae comatae.
Necdum mediam viam emensi eramus, neque sepulchrum
Nobis Brasilae apparebat: et in quendam viatorem
Bonum cum musis Cydonicum incidimus virum, cuius
Nomen quidem Lycidam, erat autem caprarius: neque
Ignorasset aspiciens, quoniam caprario egregie similis erat.
Nam ex hirsuto et villoso hirco gerebat
Albam pellem humeris, novum coagulum redolentem:
Circum autem eius pectora vetustum pallium erat adstrictum
Cingulo textili: curvum autem ferebat ex oleastro
Dextra pedum. et me placide ridens appellavit
Oculis ridentibus (risus autem haerebat eius labris)
Simichides, quo iam tu meridie pedes trahis?
Quum et lacertus in sepibus dormit,
Neque cristatae corydalides errant.
An ad convivium vocatus properas? an ad alicuius civium
Torcular properas? ut tui pedibus euntis
Omnis lapis occursans ad soleas resonat.
Huic ego respondi, Lycida dilecte, dicunt te omnes
Esse fistulatorem valde egregium et inter pastores
Et inter messores: quod valde animum delectat
Nostrum. quanquam, meo quidem iudicio, me quoque tibi parem esse
Spero. haec autem via est ad Thalysia: nam amici
Homines pulchrae Cereri epulum parant,
Fortunarum primitias offerentes. eis enim valde cumulata mensura
Dea frugibus abundantem replevit aream.
Sed age (iam communis enim via, communis autem et dies)
Canamus: forte alter alterum iuvabit.
Etenim ego quoque musarum (sum) facundum os: et me dicunt
Omnes vatem optimum. ego autem non facile credulus.
Non per terram: nondum enim meo iudicio aut bonum
Sicelidem supero illum Samium, aut Philetam,
Canendo: sed quasi rana quaedam cum cicadis contendo.
Sic dixi dedita opera: caprarius vero, suaviter ridens,
Hoc tibi, inquit, pedum donabo, quoniam es
Totus vere germen a Iove factum.
Ita mihi faber valde invisus est, qui conatur
Aequale montis summitate perficere domum Oromedontis,
Ac musarum aves quotquot contra Chium vatem
Ex adverso garrientes frustra laborant.
Sed age, bucolicum cito incipiamus cantum
Simichida: et ego quidem, vide amice, an tibi placeat
Hoc, quod nuper in monte parvum carmen elaboravi:
Erit Ageanacti tuta navigatio in Mitylenem,
Et quum propter occidentes haedos notus humidas urget
Undas, et Orion quando in Oceano pedes sistit,
Si Lycidam costum amore
Liberaverit: ardens enim amor eius me urit.
Et alcyones sternent undas, et mare,
Et notum, et eurum, qui imas algas movet:
Alcyones, glaucis Nereidibus quaeque, maxime
Avium dilectae sunt quibusque ex mari victus.
Ageanacti navigationem quaerenti in Mitylenem
Tempestiva omnia fiant, et tutum in portum perveniat.
Et ego illo die, anethinam vel roseam
Vel violaceam coronam circa caput retinens,
Pteleaticum vinum ex cratere hauriam,
Ad ignem recubans. fabam aliquis in igne torrebit:
Et thorus erit extructus ad cubitum usque
Cnyza asphodeloque lentoque apio.
Et bibam suaviter memor Ageanactis,
Ipsis calicibus ad faecem usque labrum infigens.
Tibia canent autem mihi duo pastores: alter, Acharnensis,
Alter, Lycopitas: et Tityrus prope canet,
Ut olim Xeneam amavit Daphnis bubulcus,
Et ut montem circuibat, et ut quercus ipsum lugebant,
Himera quae nascuntur ad ripas fluvii:
Quum ille ceu nix quaedam liquescebat sub altum Haemum,
Vel Atho, vel Rhodopen, vel Caucasum extremum.
Cantabit etiam ut olim suscepit caprarium lata arca
Vivum existentem, saeva impietate heri:
Utque ipsum simae ex prato pascebant euntes
Cedrum in dulcem mollibus floribus apes:
Quoniam ei dulce Musa in ore fundebat nectar.
O beate Comata, tibi haec iucunda diu acciderunt,
Et tu inclusus in arcam fuisti, et tu apum
Favos pastus, trimestre tempus exegisti.
Utinam me aevo inter viventium numerum fuisses,
Ita ego tibi pascerem in montibus pulchras capras,
Vocem audiens: tu autem sub quercubus vel sub piceis
Suaviter modulans recubares divine Comata.
Tantum ille locutus, finem fecit: post quem vicissim
Et ego talia dixi, Lycida chare, multa quidem alia
Nymphae me docuerunt in montibus pascentem
Praeclara, quae forte vel ad Iovis solium sustulit fama:
Sed illud ex omnibus valde egregium, quod canere
Incipiam. sed ausculta, quandoquidem musis charus es.
Simichidae quidem Amores sternutarunt. certe enim miser
Tantum amat Myrto, quantum ver caprae amant.
Aratus autem qui omnium charissimus est illi homini,
Pueri in visceribus habet amorem. novit Aristis,
Bonus vir valde Aristis, quem ne ipse quidem canere
Phoebus cum cithara ad suos tripodas dedignaretur.
Quam pueri Aratus sub ossibus uritur amore.
Hunc mihi Pan, Homoles amabile solum qui sortitus es,
Non vocatum illius charas in manus sistas,
Sive is est tener Philinus, sive quispiam alius.
Et si haec facies o Pan chare, ne te pueri
Arcadici squillis sub latera, humeros
Tunc flagellent, quum carnes paucae adsunt:
Sin aliter annues, tunc per totum corpus unguibus
Morsus scalparis, et in urticis dormias.
Sis autem Edonorum quidem in montibus hyeme media,
Ad Hebrum fluvium versus, prope septentrionem.
Aestate vero ultimos apud Aethiopas pascas,
Sub scopulo Blemyrum, unde non amplius Nilus videri potest.
Vos autem Hyetidis et Byblidis dulcem linquentes
Laticem, qui habitatis flavae aedem altam Diones,
O malis amores rubentibus similes,
Petite mihi arcubus amabilem Philinum,
Petite: quoniam amicum infelix non miseratur mei.
Quanquam pyro iam mitior est, mulieres autem
Hei hei, dicunt, Philine, pulcher flos tibi defluit.
Ne amplius ad fores excubemus o Arate,
Neque pedes teramus: matutinus autem alium gallus
Cucuriens torporibus solicitis tradat: adsit,
Unus autem sub hac optime Molon strangulatur palaestra:
Nobis autem quies curae sit, vetulaque
Quae susurrans, mala procul arceat.
Tantum dixi: ille autem mihi pedum, suave ridens,
Sicut antea, musarum munus praebuit esse.
Atque ipse deflectens ad sinistram, qua itur ad Pyxam,
Perrexit via: ego vero et Eucritus ad Phrasidami
Conversi, et bonus Amyntichus, in profundis
Suavis iunci thoris recubuimus,
Inque nuper abscissis lati pampinis.
Multae autem nobis supra caput quatiebantur
Populique ulmique: et propius sacer rivus
Nympharum ex antro defluens murmurabat.
Frondosis autem in ramis aestate gaudentes
Cicadae canentes laborabant: acredula vero
Procul in densis ruborum stridebat spinis.
Canebant cassitae, cardueles gemebat turtur:
Volabant flavae undique fontes circum apes.
Omnia redolebant aestatem uberrimam, redolebat autumni.
Pyra ad pedes, ad latera autem mala
Abundanter nobis volvebantur: curvalique
Rami prunis gravati ad terram ferebantur:
Quadrimum autem a doliorum orificio relinebatur vinum.
Nymphae Castalides quae Parnasi iuga tenetis,
Nunquid talem Pholo in lapideo antro
Cratera Herculi senex statuit Chiron?
Nunquid illum pastorem olim ad Anapum
Illum fortem Polyphemum, qui montes iaculabatur,
Tale nectar induxit in stabulis pedibus tripudiare,
Quale tunc operculum relevastis o nymphae
Ad aram Cereris arealis? cuius in acervo
Rursus ego utinam figam magnum ventilabrum: illa vero rideat,
Mergites et papavera utraque manu tenens.
157 vv.
VIIIBucolici CantoresDaphnis, Menalcas, et Caprarius
Daphnidi formoso occurrit boves pascenti,
Oves pascens (ut dicunt) in montibus altis Menalcas.
Ambo hi erant flavis crinibus, ambo impuberes,
Ambo fistulam inflare periti, ambo cantare.
Primus vero ad Daphnim aspiciens dixit Menalcas,
Menalcas. Mugientum custos boum Daphni, vis mecum certare cantu?
Aio me victurum esse te canendo, quantum volo.
Huic vero Daphnis tali respondit oratione,
Daphnis. Pastor lanigerarum ovium fistulator Menalca,
Nunquam vinces me, etiamsi canendo disrumpas.
Menalcas. Visne ergo facere periculum? vis deponere praemium?
Daphnis. Volo facere periculum, volo deponere praemium.
Menalcas. Verum quid ponemus quod nobis satis dignum sit?
Daphnis. Vitulum ego ponam, tu autem pone aequalem matri agnum.
Menalcas. Non ponam unquam agnum: quoniam difficilis pater meus est,
Et mater: oves autem vespere omnes numerant.
Daphnis. Quid ergo pones? quid autem lucrabitur victor?
Menalcas. Fistulam quam feci bonam ego novem vocum,
Albam ceram habentem, aeque inferne ac superne,
Hanc deponam: res autem patris non deponam.
Daphnis. Atqui et ego fistulam habeo novem vocum,
Albam ceram habentem, aeque inferne ac superne.
Nuper eam compegi: adhuc et digitum doleo
Istum, quoniam calamus scissus incidit.
Sed quis nos iudicabit? quis auditor erit nostrum?
Menalcas. Illum forte huc caprarium si vocaverimus,
Cuius prope haedos canis ille albus adlatrat.
Et pueri vocaverunt, caprarius autem venit quum audisset:
Et pueri cantabant, caprarius autem volebat iudicare.
Primus autem cecinit sortito canorus Menalcas:
Deinde alternum excepit Daphnis cantum
Bucolicum. sic autem Menalcas incepit primus,
Menalcas. Valles et flumina, divinum genus, si quid Menalcas
Unquam fistulator amabile cecinit carmen,
Pascite ex animo agnas: si autem unquam venerit
Daphnis habens vitulas, nihil minus habeat.
Daphnis. Fontes et herbae, iucunda germina, si quid simile
Cantu Daphnis lusciniis,
Hoc armentum boum saginate: et si quid Menalcas
Huc duxerit, laetus abunde omnia pascat.
Menalcas. Ubique ver, ubique pascua, ubique lacte
Ubera turgent, et agni saginantur.
Quam pulchra puella advenit: si autem abit,
Et pastor arescit ibi, et herbae.
Daphnis. Ibi oves, ibi caprae gemelliparae, ibi apes
Alvaria replent, quercus altiores,
Ubi pulcher Milon incedit pedibus: si autem abeat,
Et boves pascens, et boves squalidiores.
Menalcas. O hirce, albarum caprarum marite, altitudo sylvae
Immensa, o simi huc venite ad aquam haedi:
In illo enim ille. vade o cornibus macilente, et dic Miloni
Quod Proteus phocas, quamvis esset deus, pascebat.
Daphnis. Non mihi terram Pelopis, non mihi aurea talenta
Liceat habere, neque cursu superare ventos:
Sed sub petra hac cantabo amplexu tenens te,
Simul pascentes oves inspiciens Siculum in mare.
Menalcas. Arboribus quidem hyems terribile malum, aquis autem siccitas,
Avibus autem laqueus, feris sylvestribus retia.
Homini autem, virginis tenerae amor. o pater, o Iupiter,
Non solus amavi: et tu mulierum amator.
Haec igitur alternis pueri cantaverunt:
Ultimum autem cantum sic orsus est Menalcas,
Menalcas. Parce haedis, parce lupe foeto meo pecori:
Neque me iniuria affice, quod parvus existens multas sequor.
O Lampure canis, siccine altus somnus tenet te?
Non oportet dormire profunde cum puero pascentem.
Neque vos oves pigeat tenerae saturari
Herba: non laborabitis quando rursus haec nascetur.
Heus pascimini, pascimini: et ubera replete omnes,
Ut partem agni habeant, partem in calathos reponam.
Deinde vicissim Daphnis suaviter coepit canere,
Daphnis. Et me ex antro iuxta supercilia habens puella heri prospectans
Iuvencas agentem, pulchrum pulchrum esse dicebat:
Ego vero ne verbum quidem respondi amarum ipsi,
Sed dimissis oculis meum iter persequebar.
Dulcis vox vitulae, dulcis spiritus:
Dulce vitulus mugit, dulce etiam vacca:
Dulce autem aestate ad rivum fluentem sub divo cubare.
Quercui glandes decus sunt, malo sua poma,
Bovi autem vitulus, bubulco boves ipsi.
Sic pueri cantaverunt. caprarius vero sic dixit,
Caprarius. Dulce mihi os tibi et desiderabilis o Daphni vox,
Praestat modulantem te audire quam mel lingere.
Accipe fistulas: vicisti enim cantando.
Quod si velis et meipsum simul pascentem doceres,
Hanc capram mutilam pro pretio tibi dabo,
Quae summam semper mulcturam implet.
Atque ita puer gavisus est, et saltavit, et plausum dedit,
Quia vicit, sicut in matrem hinnulus saltare solet:
Ita vero doluit animo deiectus est maerore
Alter, ut sponsa primo concubitu dolet.
Ex illo tempore Daphnis inter pastores primus habitus est:
Et nympham Naiadem quanquam esset adolescentulus, in matrimonium duxit.
93 vv.
IXPastor, sive BubulciDaphnis et Menalcas
Menalcas. Cane bucolicum carmen et Daphni: et tu cantum incipe primus,
Cantum incipe primus, deinde sequatur Menalcas,
Vitulos vaccis summittentes, et non foetis tauros:
Atque illi simul pascantur, et in foliis errent,
Armentum non negligentes. mihi autem tu canta
Ex altera parte: ex altera vero respondeat Menalcas.
Daphnis. Dulce mugit vitulus, dulce et bos,
Dulce etiam fistula, et bubulcus: dulce et ego.
Est autem mihi ad aquam gelidam thorus, in quo strata sunt
Albis ex buculis pulchra pelles, quas mihi omnes
Aphricus arbutum rodentes a specula deiecit.
Aestatem autem torrentem ego tantum curo,
Quantum qui amat patris monitiones et matris audire.
Sic Daphnis cantavit mihi: sic autem Menalcas,
Menalcas. Aetna mater mea, et ego pulchrum antrum inhabito
Concavis in petris: possideo vero quotquot in somnio
Apparent, multas quidem oves, multas autem capellas,
Quarum mihi ad caput et ad pedes pelles iacent.
In igne autem querno exta bulliunt, in igne autem arida
Phagi hyberno tempore: itaque ne tantillum quidem curo
Hyemem, vel quantum edentulus nuces, pulte apposita.
His quidem applausi statim donum dedi,
Daphnidi quidem clav am, quam mihi patris aluit ager,
Sponte sua natam: quam ne faber quidem fortasse reprehendisset:
Alteri vero, conchae pulchram testam, cuius carnem ipse
Comederam, petris in Icariis quum observassem,
Quinque in partes dividens quinque qui aderant: ille vero sonuit testa.
Bucolicae musae multum salvete, ostendite autem carmen
Quod olim ego praesens illis cecini pastoribus.
Non amplius in linguae summitate pustulam produxeris.
Cicada cicadae chara, formicae autem formica,
Accipitres accipitribus: mihi autem musa et cantus.
Huius mihi totus plenus sit domus: neque enim somnus,
Neque ver ex improviso suavius, neque maximis
Flores, quantum mihi musae charae sunt. quos enim aspicientes
Gaudent, eos sua potione non laesit Circe.
36 vv.
XOperarii vel MessoresMilo et Battus
Milo. Operarie strenue, quid tibi nunc miser accidit?
Neque rectum sulcum ducere potes, ut prius ducebas,
Neque simul segetes metis cum aliis, sed restitas,
Sicut ovis a grege, cuius pedem spina sauciavit.
Qualis tandem meridie ac vespere futurus es,
Qui nunc incipiens sulcum non rodis?
Battus. Milon usque ad vesperam metens, petrae fragmentum durae,
Nunquamne tibi contigit desiderare aliquem absentium?
Milo. Nunquam. quod autem est desiderium personarum externarum homini operario?
Battus. Nunquamne contigit tibi vigilare propter amorem?
Milo. Quin neque contingat: periculosum est canem exta gustare.
Battus. At ego o Milon amo fere undecimum iam diem.
Milo. Ex dolio tu scilicet hauris: ego vero ne aceti quidem satis habeo.
Battus. Itaque ante fores meas neque sata neque culta sunt omnia.
Milo. Quae autem puella te cruciat? Ba. Filia Polybota,
Quae nuper metentibus apud Hippocoonta cantabat.
Invenit deus peccatorem: habes diu quae concupiscebas.
Milo. Vates tibi nocte accubabit Cicada.
Battus. Carpere me incipis tu. caecus autem non solus Plutus,
Verum etiam curarum auctor Cupido. nihil superbe dixeris.
Milo. Non superbe loquor. tu modo depone segetem,
Et aliquod de puella carmen amatorium aggredere: iucundius sic
Opus facies. nam olim musicus eras.
Battus. Musae Pierides una mecum canite gracilem
Puellam. quae enim attigitis o deae, pulchra omnia efficitis.
Bombyca gratiosa, Syram vocant te omnes,
Gracilem, sole tostam: ego autem solus meli similem colore.
Et viola nigra est, notis inscriptus hyacinthus:
Sed tamen in coronis praecipua nominatur.
Capra cytisum, lupus capram sequitur,
Grus aratrum: ego autem tui causa insanio.
Utinam mihi essent quot opes aiunt olim Croesum possedisse.
Aurei certe ambo staremus dicati Veneri:
Tu tibias tenens, vel rosam, vel malum,
Ego autem saltantis habitu et novis in utroque pede calceamentis.
Bombyca gratiosa, pedes quidem talares tui,
Vox autem mollis: mores vero tuos non possum exprimere.
Milo. Certe fallebat nos operarius dum carmina egregia faceret:
Quam apte genus harmoniae dimensus est.
O barbam, quam frustra aluisti.
Attende iam haec carmina divini Lytiersae:
Ceres frugifera, effice ut seges ista spicifera
Bene culta sit, et fecunda quam maxime.
Stringite messores manipulos, ne praeteriens aliquis
Dicat, O ficulneos homines, periit haec merces.
Ad boream ventum acervi sectio vobis
Vel Zephyrum spectet: pinguescunt aristae sic.
Frumentum triturantes fugere oportet meridianum somnum.
Ex culmo tum palea maxime exeunt.
Incipere messores oportet, cum galerita excitatur,
Et definere quum dormitum it: quiescere autem aestu meridiano.
Optabilis rana est, pueri, vita: non est solicita
Quis sibi potum ministret: adest enim ei abunde.
Melius o curator avare lentes coquere,
Cave ne incidas manum secans cyminum.
Haec oportet laborantes in sole viros canere.
Illum autem tuum messor decet noxium amorem
Narrare matri in lecto mane vigilanti.
58 vv.
XICyclops
Nullum contra amorem est remedium aliud o Nicia,
Quod aut inungi, aut aspergi possit, meo quidem iudicio,
Quam Pierides. leve autem admodum hoc et suave
Est hominibus: invenire tamen difficile est.
Nosse autem te probe hoc puto, medicum exeuntem,
Et novem iam dilectum egregie musis.
Sic certe facillime vivebat Cyclops ille apud nos,
Ille antiquus Polyphemus, quum amaret Galateam,
Iam primum pubesces circa os temporaque.
Amabat autem non rosis, non pomis, non cincinnis,
Sed perniciosis furiis: ducebat autem omnia secunda.
Saepe oves ad stabulum ipsae abierunt
Viridi ex herba: ille autem Galateam cantans,
In ipso littore tabescebat algoso,
Ab ortu solis usque, acerbissimum gerens in pectore vulnus,
Cupidinis potentis, qui in hepate infixerat sagittam.
Attamen remedium invenit: sedens autem in rupe
Alta in pontum prospectans, talia cantabat,
O candida Galatea, cur amantem respuis?
Candidior lacte coacto aspectu, tenerior autem agna,
Vitulo lascivior, acerbior uva immatura.
Venis autem huc quum dulcis somnus tenet me,
Proripis autem te statim quum dulcis somnus dimittit me:
Fugis autem quemadmodum ovis canum lupum conspicata.
Amare coepi ego puella te quum primum
Venisti mea cum matre, volens hyacinthina folia
Ex monte decerpere: ego autem viae dux eram.
Quiescere autem postquam te vidi et postea, et ad huc usque diem,
Ex eo tempore possum: tu autem non curas, nihil per Iovem curas.
Intelligo venusta puella cuius rei gratia fugis.
Quia mihi hirsutum supercilium per totam frontem
Ex altera ad alteram panditur aurem, quasi unica linea:
Unus autem subest oculus: latus autem nasus labris imminet.
Ego tamen, quanquam talis sim, oves mille pasco,
Et ex his optimum mulgens lac bibo:
Casseus autem non deficit mihi neque in aestate, neque in autumno,
Non extrema hyeme: fiscella enim semper plenae sunt.
Fistula vero canere scio, ut nemo Cyclopum hic,
Te, charum, dulceque pomum, et meipsum simul cantu celebrans,
Saepius ad noctem intempestam. nutrio autem tibi undecim cervas,
Omnes foetas, et catulos quatuor ursarum.
Sed veni ad me, et habebis nihil minus:
Glaucum autem mare sine in terram allidi.
Iucundius in antro apud me noctem transiges:
Sunt lauri illic, sunt procerae cupressi,
Est nigra hedera, est vinea dulces racemos ferens:
Est gelida aqua, quam mihi nemorosa Aetna
Candida ex nive, potum divinum, demittit:
Quis praehis in mari et fluctibus vivere malit?
Quod si tibi ego ipse videor hirsutior esse,
Sunt querna ligna mihi, et sub cinere inextinctus ignis:
Cremari autem abs te vel animam tulerim,
Et unicum oculum, quo mihi dulcius nihil.
Hei mihi quod non peperit me mater branchia habentem,
Ut descenderem ad te, et manum tuam oscularer,
Si non os vis. ferrem autem tibi vel lilia alba,
Vel pap aver tenerum rubra folia habens.
Quanquam haec quidem aestate, illa vero nascuntur in hyeme:
Itaque non tibi haec ferre simul omnia possem.
Nunc certe o puellula, nunc ipsum natare discam,
Si quis navi vectus hospes huc appulerit:
Ut cognoscam quanam voluptas vobis est, in imo habitare gurgite.
Exeas Galatea, egressaque obliviscaris
(Quemadmodum ego nunc hic sedens) domum redire.
Pascere autem velis mecum simul, et lac mulgere,
Et caseum premere, coagulum acre immittens.
Mater iniuria afficit me sola. et de ea queror:
Nihil enim unquam omnino tibi dixit amabile de me.
Praesertim quum me in dies valde attenuari cerneret,
Dicam caput et pedes ambos meos
Dolere, ut tristetur. quoniam et ego tristor.
O Cyclops, Cyclops, quo tibi mens avolavit?
Si abiens calathosque texeres, et ramos frondentes metens
Agnis afferres, multo rectius plane saperes.
Praesentem mulge: cur fugientem persequeris?
Invenies Galateam forte et pulchriorem aliam.
Multae colludere me puellae de nocte hortantur,
Et rident omnes, quum ipsis ausculto.
Scilicet ego quoque in terris videor esse aliquid.
Sic Polyphemus pascebat amores suos,
Cantans: suavius autem vitam degebat quam si dedisset aurum.
81 vv.
XIIAitas
Venisti o chare puer tertia post nocte et aurora,
Venisti: qui autem amant, in die senescunt.
Quantum ver hyeme, quantum pomum pruno
Suavius, quantum ovis sua est villosior agna,
Quantum virgo praestat ter nuptae mulieri,
Quantum levior vitulo hinnulus, quantum luscinia
Omnes canora cantu superat volucres:
Tantum tu me exhilarasti visus. umbrosam autem sub fagum,
Sicut viator aliquis torrente sole, cucurri.
Utinam pares aspirent ambobus Amores
Nobis, posteris autem fiamus omnibus cantilena.
Duo quidam olim invicem iuncti fuerunt,
Vir, alter erat amans: ut Amyclea lingua loquens, dixerit
Alterum rursus Thessalus dixerit amatum.
Amarunt autem se invicem pari iugo. certe tunc erant
Aurei olim viri, quum vicissim amabat qui erat amatus.
Utinam hoc pater Saturnide contingat, utinam senio carentes
Dii immortales: et saeculis ducentis postea
Nuntiet mihi aliquis irremeabilem apud Acheronta,
Tuus nunc amor, et venusti tui amati
Omnium est in ore, iuvenum praecipue.
Verum horum omnium superi coelicolae
Erunt (arbitri) ut volent: ego vero te formosum celebrans,
Mendacii signa nulla super patentem nasum edam.
Nam et si aliquid offenderis, illud statim innoxium facis:
Duplo autem iuvisti: habens itaque cumulum discedo.
Nisaei Megarenses, praestantes remis,
Beati habitetis, illum Atticum quod supra alios
Hospites honorastis Dioclem, amatorem puerorum.
Semper ad eius tumulum congregati vere primo
Pueri contendunt osculi victoriam reportare:
Et qui labra labris dulcius impresserit,
Oneratus coronis suam ad matrem rediit.
Beatus ille quoque, qui puerilium illorum osculorum arbiter est.
Certe formosum Ganymedem constans fama est
Lydio lapidi os simile habuisse: aurum quo
Explorant vere argentarii, an sit adulterinum.
37 vv.
XIIIHylas
Non nobis solis Cupidinem peperit, ut arbitrabamur,
Nicia, quicunque deorum parens iam:
Neque nobis primis quae pulchra sunt, pulchra videntur esse,
Qui mortales sumus, crastinum autem diem non cernimus.
Verum etiam Amphitryonis ille cui ferreum pectus erat,
Qui leonem sustinuit ferocem, amavit puerum
Formosum Hylam, caesariem ferentem:
Et ipsum omnia docuit, pater tanquam charum filium,
Quaecunque quum ipse didicisset, praestans et celebris evasit.
Seorsum autem ab eo nunquam erat, neque quum meridies surgebat,
Neque quum niveis equis vecta ad Iovis alit aurora,
Neque quum pulli avium queruli cubitum se conferunt,
Quatiente pennas matre in fuliginoso tigno:
Ut ei puer ex sententia institutus esset,
Et secum recte trahens in verum virum evaderet.
Sed quum aureum navigabat ad vellus Iason
Aesonides, alii autem sequebantur ipsum fortissimi
Omnibus ex civitatibus electi, quorum usus erat aliquis,
Venit etiam patiens laborum in divitem Iaolcum
Alcmena filius Mideatidis heroïnae.
Cum eo ipso descendebat Hylas in bene transtrata Argo.
Quae navis Cyaneas insulas concurrentes non attigit,
Sed praeterlapsa est (profundum autem ingressa est Phasin)
Aquila tanquam per magnos fluctus, ex quo petrae illae constiterunt.
Tunc autem oriuntur Pleiades, praedia vero
Quum Agnum novum pascunt, verso vere iam:
Tunc navigationis recordatus est divinus flos
Heroum, eaque sedentes in Argo,
In Hellespontum venerunt, austro iam tertiam diem spirante:
Portumque ceperunt intra Propontidem, ubi Cianorum
Sulcos dilatant boves terentes aratrum.
Egressi autem in littus, per ordines coenam instruxerunt
Vespere: multi autem unum straverunt humilem thorum.
Pratum enim aderat, magnum thoris extruendis adiumentum.
Inde butomum acutum, altumque inciderunt cypirum.
Et abiit Hylas flavus aquam coenae gratia portaturus
Ipsi Herculi et forti Telamoni,
(Qui ad unam ambo socii semper discumbebant mensam)
Aereum vas habens. statim autem fontem animadvertit
Humili in loco: circum autem folia multa nata erant,
Caeruleumque chelidonium, virideque adiantum,
Et virentia apia, et crispa agrostis.
In media vero unda nymphae chorum instituebant,
Nymphae pervigiles, metuenda numina rusticis,
Eunica et Malis, verque aspiciens Nycheia.
Iamque puer admovebat urnam multae capacitatis aquae,
Eam immergere festinans: illae vero omnes manui eius inhaeserunt.
Omnium enim amor teneras mentes occupaverat
Argivi pueri: ille vero decidit in altam aquam
Statim, instar stellae rutilantis quae de coelo decidit
Praeceps in mare. quidam vero ex sociis navalibus dixit,
Expedite o iuvenes armamenta: ventus spirat secundus.
Nymphae quidem suis in genibus puerum tenentes
Lacrymantem blandis consolabantur verbis:
Amphitryoniades autem turbatus de puero
Abiit, more Scytharum sumpto incurvo arcu,
Et clava, quam ei semper capiebat dextera manus.
Ter quidem Hyla vocavit quantum capere poterat profundum
Eius, ter autem puer respondit: sed tenuis vox exiit
Ex aqua: et quanquam ille esset proximus, procul abesse videbatur.
Ac veluti quum barbatus leo procul audiens
Hinnulam vociferantem, leo inquam, aliquis crudivorus in montibus,
Ex lustro suo properat ad certissimam praedam:
Hercules talis per inaccessos sentes
Puerum desiderans ferebatur: multum autem occupat locum.
Ah miseros amantes: errans quantum laborum pertulit
Per montes et saltus: Iasonis vero res posthabebantur.
Navis quidem stabat, antennas habens sublimes per eos qui aderant:
Vela autem iuvenes media nocte explicabant,
Herculem expectantes: ille autem quo pedes ducebant ferebatur
Furens: saevus enim intus deus hepar laniabat.
Sic ergo pulcherrimus Hylas inter deos immortales numeratur.
Herculem autem heroës per convicium appellabant navis desertorem,
Quoniam aversatus est Argo triginta habentem transtra,
Pedes tamen venit ad Colchos, et inhospitalem Phasin.
75 vv.
XIVCyniscae Amor, vel ThyonichusAeschines et Thyonichus
Aeschines. Multum salvere virum Thyonichum. Th. Et tu quoque
Aeschines. quam serus. Aesch. Serus. Th. Quae autem tibi
Aeschines. Non optime nobiscum agitur o Thyoniche. Th. Propterea ergo macer,
Et barba ista superior intonsa, capilli vero squalidi.
Talis huc nuper pervenit Pythagoricus,
Pallidus, et nudus pedes: Atheniensem autem se dicebat esse.
Appetivit certe ille quoque (meo iudicio) assutam farinam.
Aeschines. Iocaris tu quidem o bone: me autem formosa Cynisca
Contumelia afficit, ego vero in insaniam incidam: parum sane abest.
Thyonichus. Ita factus es semper tu chare Aeschine, quietus, in ira praeceps,
Omnia volens in tempore: tamen dic quid novi est.
Aeschines. Argivus, et ego, Thessalus equorum agitator
Apis et Cleunicus miles bibebamus
In loco apud me. duos mactaveram pullos columbinos
Lactantemque porcum: relevi autem Byblinum ipsis
Odoriferum, quadrimu (et dulce) quasi ex torculari iam haustum.
Bulbus et cochleae promebantur: erat suavis potus.
Iam vero convivio incalescente, placuit infundere merum,
Cuicunque volebat unusquisque: oportebat solum alique nominare.
Nos quidem canentes bibebamus ut placebat:
Illa vero nihil, praesente me. quem habuisse me existimas animum?
Nihil ergo loquutura es? lupum vidi? lusit quidam.
Et incensa est. ut facile ex ea vel lucernam accendere potuisses.
Est Lycus, Lycus est Labae vicini filius,
Procerus et tener, qui multis pulcher videtur esse:
Huius celebri illo amore tabescebat:
Idque nobis olim in aurem insusurratum fuerat.
Neque tamen exploraveram, frustra virilem barbam alens.
Ac nos quatuor iam bene poti eramus,
Et Larissaeus meum Lycum canebat de integro,
Thessalicum quendam cantum, mala mens. Cynisca vero
Flebat repente profusius quam circa matrem
Virgo sex annorum maternum sinum appetens.
Tunc ego, quem nosti tu o Thyoniche, pugnum in genam
Impegi, alterum in alteram: at illa, sublata veste,
Foras abiit ocyus. Mea pestis, inquam, tibi non placeo?
Alius tibi dulcior amplexu? alium abiens
Fove amatorem: illi istae tuae lacrymae (quasi) poma devolvuntur.
Ceu vero hirundo cibum ut suis pullis in nido pendentibus ferat,
Statim revolat, ut alium quaerat victum:
Sic illa ocyus de molli sella avolavit
Recta per portam et bifores, quo pedes ducebant.
Proverbio vulgo dicitur, abiit et taurus in sylvam.
Viginti iam, octo adde, novem praeterea, et decem alias dies.
Hodie undecimus est: appone duos, et erunt duo menses,
Ex quo seiuncti sumus, neque more Thracum tonsus sum.
Illa vero Lyci iam tota est. Lyco etiam nocte patet:
Nos vero neque loco neque ullo numero digni censemur,
Miseros Megarenses, abiectissima fortuna.
Ac si amorem eius possem deponere, omnia recte cederent.
Iam vero o Thyoniche, ut mus (aiunt) picem gustavimus.
Et quid remedii sit in amore inexplicabili
Non scio: verum Simus, qui Epichalci filiam amavit,
Aequalis meus peregre profectus, sanus rediit.
Proficiscar equo quoque per mare: neque ignavissimus sum,
Neque primus nimirum: sed aliorum similis miles.
Thyonichus. Utinam tibi ex animo cessissent quae cupis
Aeschine. quod si tibi ita statutum est, peregre proficisci,
Ptolemeus praebet stipendia, homini libero quam optimus.
Aeschines. Quod ad alia attinet, qualis vir est? Th. Homini libero quam optimus.
Thyonichus. Benignus, musarum studiosus, amabilis, summe iucundus:
Novit amicum, inimicum vero etiam magis:
Multis multa largiens, rogatus non abnuens,
Ut regem decet. petere autem oportet non omni (tempore) Aeschine.
Quare si tibi in dextero humero placet
Sagulum supremum fibula nectere, utroque autem pede innixus
Audebis irruentem hostem scutatum sustinere,
Quamprimum Aegyptum pete. a temporibus fieri incipimus
Omnes senes: inde ordine ad genas delabitur
Aetas quae canos facit: gerendum est aliquid iis quibus genua vigent.
70 vv.
XVSyracusiae vel AdoniazusaeGorgo, Eunoe, Praxinoe, Anus, Hospes
Gorgo. Intus Praxinoe? Eun. Est intus. Praxinoe. Gorgo chara, ut sero:
Mirum quod nunc etiam venisti: dispice sellam ei Eunoa:
Iniice ut pulvinum. Eunoe. Habet optime. Pra. Sede.
Gorgo. O patientissimum animum: vix vobis salva venio,
Praxinoa, per multam turbam, et per multas quadrigas.
Ubique (sunt) crepidae, ubique chlamidati viri:
Et via immensa est, et tu procul a me habitas.
Praxinoe. In hanc extremam terrae partem ille demens veniens cepit
Lustrum, non domum: ne vicinae essemus
Inter nos, invida semper mei pestis, ut mihi adversaretur.
Gorgo. Ne dicas de tuo marito talia, o chara Dione,
Parvulo praesente: vide mulier ut aspicit te.
Praxinoe. Bono esto animo vita mea, dulcis fili, non dico de patri.
Gorgo. Intelligit infans per Proserpinam. pulcher est pater.
Praxinoe. Pater (inquam) ille nuper (nuper dicamus scilicet
Omnia) nitrum et fucum a tabernaculo empturus,
Venit ferens salem nobis, homo tredecim cubitorum.
Gorgo. Et me haec habet (vitia) pernicies argenti, Dioclides.
Septem drachmis pilos caninos ex vetulis et mutilatis ovibus
Quinque vellera emit heri, meras sordes: opus super opus.
Sed age, amiculum peplum fibulatum cape.
Eamus ad regis divitis Ptolemaei,
Spectatura Adonidem. audio egregiam valde pompam
Instruere reginam. Pr. Apud fortunatos fortunata omnia.
Quae vidisti et dixisti (narra) tu quae vidisti, mihi qui non vidi.
Gorgo. Tempus abire fuerit: otiosis semper feriae sunt.
Praxinoe. Eunoa, affer aquam, et in medium (infunde lebetem) male deliciosa.
Depone rursus: feles molliter volunt dormire.
Move te ocyus: fer aquam: aqua prius opus est.
En ut aquam fert: infunde tamen, ne multam o profusa.
Infunde aquam infelix: cur meam tuniculam comadefacis?
Define: ut dii placitum est, ita lota sum.
Clavis magnae ubi arca? huc fer ipsam.
Gorgo. Praxinoa, valde te fibulata vestis
Ista decet: dic mihi quanti constitit tibi a iugo tela.
Praxinoe. Ne memores Gorgo: plus argenti puri mina una
Et altera insuper operis, animam appendi.
Gorgo. Ex animo tamen res tibi cessit. Pr. Ita est: bene dixisti.
Amiculum fer mihi, umbellam: apre
Impone. non ducam te fili: larva adest, mordet equus.
Plora quantum vis: claudum autem non oportet te fieri.
Eamus. Phrygia parvulum lude suscipiens:
Canem intro voca, portam vestibuli claude.
Dii boni, quanta turba: quomodo et quando hoc pertranfire
Oportet malum? formicae innumerabiles et infinitae.
Multa tibi o Ptolemaee facta sunt praeclara facinora,
Ex quo inter deos immortales est pater tuus: nemo maleficus
Laedit viatorem, dolose subiens more Aegyptio,
Ut antea homines in fraude exercitati ludebant,
Inter se similes, malos lusus, omnes contentiosi.
Dulcissima Gorgo, quid nobis fiet? bellatores
Equi regis (adsunt) amice ne me proculces.
Erectus stetit hic rufus: vide quam ferox et audax.
Eunoa nonne fugies? perimet suum insessorem.
Magnum cepi fructum quod filium domi reliqui.
Gorgo. Bono esto animo Praxinoe: iam sumus post eos:
Illi abierunt in campum. Pr. Iam me ipsam colligo.
Equum et frigidum anguem maxime timeo
Ab ineunte aetate. festinemus: quanta turba nobis affluit.
Gorgo. Ex atrio o mater? An. Ego o filia. Gor. An ingredi
Facile? An. In Troiam tentantes pervenerunt Achivi.
Optima filia, tentando omnia perficiuntur.
Gorgo. Anus abiit, mera oracula nobis vaticinata.
Omnia mulieres norunt, etiam quomodo Iupiter duxit Iunonem.
Vide Praxinoa ad portas quanta turba sit.
Praxinoe. Immensa. Gorgo da manum mihi, prehende et tu Eunoa
Eutychidis. ei hareto, ne erraveris.
Omnes una confertim ingrediamur: hareto nobis Eunoe.
Me miseram, meum velum in duas partes iam
Discissum est Gorgo. per Iovem ita sis.
Felix, homo, cave ne scindas meum amiculum.
Hospes. Non est penes me, verumtamen cavebo. Pr. Conferta turba:
Truditur invicem instar suum. Hosp. Bono esto animo mulier, in tuto sumus.
Praxinoe. Et hoc anno, et in posterum, chare hospes, in tuto sis,
Nos curans: boni et misericordis viri (faciens officium.)
Premitur Eunoa nobis. age o misera, tu quoque vi perrumpe.
Optime, omnes intus, ut dixit qui sponsam in thalamo inclusit.
Gorgo. Praxinoa, huc ades: textilia haec primum specta,
Quam sint tenuia et venusta. deorum opera dixeris.
Praxinoe. Veneranda Minerva, quales illa elaborarunt lanificae?
Quales pictores tam exactas picturas pinxerunt?
Quam vere stant, quam vere moventur:
Animata, non intexta, sunt. sapiens quaedam res est homo.
Ipse autem quam admirabilis in argentea iacet
Thoro, primam lanuginem a temporibus deiiciens,
Maxime amabilis Adonis, qui vel in Acheronte amatur.
Hospes. Desinite o infelices immensum garrientes.
Turtures stridunt lato ore pronuntiantes omnia.
Gorgo. Papae, unde hic homo? quid autem ad te si garrulae sumus?
Quaerito quibus imperes. Syracusanis imperas?
Atque ut hoc etiam noscas, Corinthiae sumus ab origine,
Sicut et Bellerophon: Peloponnesiace loquimur.
Dorice vero loqui licet (opinor) Doriensibus.
Praxinoe. Facessat dulcis Proserpina, qui in nos habeat imperium,
Uno excepto: non vereor ne mihi impingas alapam.
Gorgo. Tace Praxinoe. est cantatura de Adonide
Illa Argiae filia sapiens vates,
Quae vel Sperchin lugubre carmen canendo superavit.
Cantabit aliquid praeclari (compertum habeo) praeparat se iam.
Domina quae Golgum et Idalium dilexisti,
Altamque Eryca, auro ludens Venus,
Qualem tibi Adonidem a perenni Acheronte
Mense duodecimo teneros pedes habentes reduxerunt Horae.
Tardissimae deorum Horae charae, sed desiderabiles
Veniunt, omnibus hominibus semper aliquid ferentes.
Venus Diones filia, tu quidem immortalem ex mortalibus
Hominibus (ut fama est) fecisti Beronicen,
Ambrosiam in pectus instillans mulieris:
Tibi gratiam referens o multis nominibus ac templis celebrata
Beronices filia, Helenae similis,
Arsinoa, omnibus bonis ornat Adonidem.
Adsunt ei fructus quotquot tempestive ferunt arbores.
Adsunt et molles hortuli, calathis inclusi
Argenteis: et Syrium unguenti plena aurea alabastra:
Flores admiscentes varios farina nivea:
Et quicquid placentarum mulieres in tabula panaria fingunt,
Quicquid ex dulci melle, quicquid ex humido oleo.
Omnia ipsi volatilia et reptilia hic adsunt:
Viridia etiam umbracula molli gravata anetho
Extructa sunt: parvuli vero supervolant Cupidines,
Quales pulli lusciniarum insidentes arboribus.
Volitant, alarum periculum facientes, de ramo in ramum.
O ebenum, o aurum, o ex albo ebore
Aquilas pincernam Saturnidam Iovi puerum ferentes.
Purpurei autem tapetes in superiore parte molliores somno:
Miletus hoc dixerit, et qui Samium agrum incolit.
Stratus etiam est alter lectus in pulchri Adonidis gratiam:
Alterum Venus tenet, alterum roseis brachiis Adonis.
Octo et decem annorum, vel novem et decem sponsus:
Nondum pungit osculum in roseis eius labris.
Nunc quidem Venus suum habens sponsum, eo perfruatur:
Mane autem nos eum frequentes, dum ros est, foras
Efferemus ad undas, in littus excreantes:
Et solutis crinibus, ac veste ad talos demissa
Pectoribus apertis, canorum incipiemus cantum.
Commeas o chare Adoni et huc, in Acherontem,
Semideorum (ut fama est) solissimus, neque Agamemnon
Hoc accidit, neque Aiaxi magno, graviter furenti heroi,
Neque Hectori honoratiori inter viginti filios Hecubae:
Non Patroclo, vel Pyrrho a Troia reverso,
Neque illis antiquioribus, Lapithis et Deucalionibus,
Non denique Pelopidis Pelasgis, flori Peloponnesi.
Propitius esto iam Adoni, et in futurum annum afferas laetitiam:
Et nunc venisti charus o Adoni: et quum venies, charus venies.
Gorgo. Praxinoe, sapiens haec res est mulier. beata:
quam multa novit, prorsus beata, quam suave canit.
Tempus tamen est et redire domum: impransus est Dioclides:
Ille, homo valde iracundus: esurienti ei minime occurras.
Vale Adoni chare, et ad gaudentes abi.
149 vv.
XVIGratiae, vel Hieron
Semper hoc Iovis filiabus curae est, semper poetis,
Celebrare deos immortales, celebrare fortium facta praeclara virorum.
Musae tamen deae sunt, deos dii celebrant:
Nos autem homines mortales: mortales ergo mortales celebremus.
Verum quisnam illorum quotquot splendida habitant sub aurora,
Nostras gratias apertis portis receperit domo
Lubenter, neque retro indonatas remittet?
Illae vero iratae nudis pedibus domum vadunt,
Multum me convitiis insectantes, quod frustra via susceperint:
Pigre autem, rursum vacuae in fundo arcae,
Frigidis in genibus caput manent posito,
Ubi squalida sedes eis est, quum re infecta redeunt.
Quis tandem nostri saeculi hominum talis est? quis bene dicentem amaverit?
Nescio. non enim amplius homines, ut antea, propter praeclara facta
Laudari cupiunt: sed victi sunt a lucris.
Unusquisque autem in sinu manus tenens, circumspicit unde ipse auferat
Argentum; ac ne aeruginem quidem abstersam alteri daret:
Sed statim ait, Longius abest tibia quam genu.
Sit mihi modo aliquid: dii honorant poetas.
Nam quis alium audiat? satis omnibus Homerus.
Hic poetarum optimus, qui ex me referet nihil.
Miseri, quid prodest immensum in arca aurum
Repositum? non hic est usus pecuniae sapientibus:
Sed partem sibi, partem etiam alicui poetae dare (oportet:)
Multos ex affinibus beneficio afficere, multos etiam ex aliis
Hominibus: semper autem diis sacrificia facere.
Neque inhospitalem esse, sed hospitem mensa
Benigne acceptum dimittere, quum vult abire:
Musarum autem maxime honorare sacros interpretes:
Ut etiam apud inferos conditus bene audias,
Neque inglorius lugeas in frigido Acheronte,
Quasi fossor aliquis qui ligone manus callosas habeat,
Qui gravem a suis maioribus paupertatem inopem plorat.
Multi in Antiochi domo et regis Aleuae
Cibum menstruum dimensi sunt famuli:
Multi autem Scopadis acti ad stabula
Vituli cum cornutis mugiverunt bobus:
Infinitas autem in campo Cranonio ad aestina agebant
Pastores electas oves hospitalibus Creondis:
Sed nulla eos secuta est voluptas, posteaquam dulcem emiserunt
Animam in latam ratem tristis Acherontis:
Inglorii vero, relictis multis illis et beatis opibus,
Miseros inter mortuos per longa saecula iacerent,
Nisi magnus vates ille Ceius varie canens
Ad barbitum multichordum, fecisset eos claros inter homines
Posteros: honorem autem et veloces sortiti sunt equi,
Qui ipsis ex sacris coronati redierunt certaminibus.
Quis autem principes Lyciorum inquam, quis comatos
Priamidas, vel muliebri colore Cygnum cognovisset,
Nisi bella veterum poetae cecinissent?
Neque Ulysses, qui centum et viginti menses erravit
Omnes per homines, et ad imum Orcum descendit
Vivus, ex spelunca evasit perniciosi Cyclopis,
Diuturna gloria obtinuisset. silentio etiam praeteritus fuisset
Eumaeus, et Philaetius, qui circa boves armentales
Opus habebat, ipseque magnanimus Laertes:
Nisi eos iuvissent Iaonis viri carmina.
A Musis illustris fama venit hominibus:
Fortunas autem mortuorum consumunt viventes.
Sed par est labor, in littore undas numerare,
Quotquot ventus in terram cum caeruleo mari impellit,
Et aqua pura lavare impurum laterem,
Atque hominem oppressum avaritia flectere.
Valeat quicunque talis: innumerabile autem ei sit
Argentum, semper autem pluris habendi desiderium eum teneat.
At ego honorem et hominum benevolentiam
Multis mulis et equis anteponam.
Quaero autem cui mortalium gratus veniam
Cum Musis. difficiles enim viae sunt carminum
Sine Musis, Iovis sapientissimi (filiabus.)
Nondum caelum defessum est ducendo menses et annos.
Multi movebunt adhuc rotam currus equi.
Exorietur ille vir qui me cantore indigebit,
Gerens res tantas quantas magnus Achilles, aut ingens Aiax
In campo Simoentis, ubi Phrygis sepulchrum Ili.
Iam Phoenices sub sole occiduo
Habitates Libyae in extremo calce, horrescunt:
Iamque gestant Syracusii medias lanceas,
Onusti scutis brachia salignis.
Interque eos Hieron, superioribus par heroibus,
Armatur: equina autem galeam cooperiunt iubae.
Utinam Iupiter augustissime pater, et veneranda Minerva,
Et tu o puella quae cum matre opibus affluentium Ephyraorum
Sortita es magnam urbem, apud aquas Lysimeliae,
Hostes ab insula propulsent dura vi
Sardoniam per undam, amicorum stragem nuntiatures
Filiis et uxoribus, numerabiles ex multis.
Oppida vero a prioribus iterum habitentur civibus,
Hostium quotquot manus corruperunt funditus.
Et agros virentes colant: et innumerabilia
Ovium millia herbis saginata
In campo balent, boves autem gregatim ad stabulum
Redeuntes tardum urgeant viatorem:
Novalia autem excolantur ad sementem, quum cicada
A pastoribus meridianis cavens, intra arbores
Resonat in summis ramis, telas vero in arma araneae
Tenues distendant, belli autem ne nomen quidem sit amplius.
Gloriam vero Hieronis sublimem ferant poetae
Et pontum Scythicum trans, et ubi latum murum
Bitumine ligans Semiramis regnabat.
Unus quidem ego, multos autem Iovis diligunt et alios
Filiae, quibus omnibus curae erit Siculam Arethusam
Celebrare una cum populis, bellicosumque Hieronem.
O Gratiae deae Eteocleae, quae Minyum Orchomenum amatis,
Odiosum olim Thebis,
Equidem non vocatus manebo domi: advocantium autem ad aedes
Confidens Musis cum nostris veniam.
Relinquam autem neque vos. quid enim amabile hominibus Gratiis
Sine esse potest? utinam semper sim cum Gratiis.
109 vv.
XVIILaudatio Ptolemaei
A Iove principium faciamus, et in Iovem desinite Musae,
Quum immortalium praestantissimum carminibus canimus:
Hominum autem Ptolemaeus inter primos celebretur,
Et ultimus, et medius. hic enim praestantissimus virorum (est.)
Heroes qui olim a semideis orti sunt,
Quum praeclara facinora patrassent, sapientes vates nacti sunt:
At ego Ptolemaeum, bene dicendi peritus,
Carminibus celebrabo. carmina vero etiam ipsorum immortalium decus sunt.
Quaqua sylvicida Ida ad nemorosa quum venit,
Circumspicit unde opus incipiat, praesente ingenti copia.
Quid primum edisseram? occurrunt enim innumerabilia dicenda,
Quibus dii praestantissimum honoraverunt regum.
(Atque ut ordiar) a maioribus, qualis erat ad magnas res
Lagides Ptolemaeus, quum animo concepisset
Consilium quod non alius vir excogitare poterat.
Illum pater fecit parem honoribus vel diis
Immortalibus, et ei aurea domus in Iovis palatio
Extructa est: apud autem ipsum Alexander amicus
Sedet, Persis gravis deus pictam gerens mitram.
E regione vero (eorum) Herculis sedes tauricidae
Stat, solido facta ex adamante:
Ubi cum aliis convivia agitat caelestibus,
Gaudens maiorem in modum nepotum nepotibus:
Quod eorum ex membris Saturnius exemerit senectam.
Immortales autem vocantur, facti dii pedum usu carentes.
Utrisque enim eorum generis auctor fortis Herculides,
Et utrique referunt originem ad extremum Herculem.
Itaque ne quum ex epulo redit saturatus iam
Nectare odorifero, dilectam in domum uxoris,
Alteri arcum dedit, subulnalemque pharetram,
Alteri ferream clavam, nodis signatam:
Illi vero in divinum thalamum niveos talos habentis Hebes
Arma ipsumque deducunt progenitorem suum Iovis filium.
Qualis autem inter sapientes celeberrima Berenice
Excellebat foeminas, ingens gloria parentibus.
Huius quidem, Cyprum tenens Diones veneranda filia,
Sinu in odoratum teneras immisit manus:
Itaque nullam adhuc mulierem aiunt tantum placuisse marito,
Quantum Ptolemaeus suam amavit coniugem.
Quanquam multo magis redamabatur. atque ita liberis
Confidens suis, et committit domum totam,
Quoties amans in amantis thorum ascendit.
Uxoris autem non amantis animus semper spectat virum alienum,
Faciles autem partus: filii autem nunquam similes patri.
Pulchritudine superans deas veneranda Venus,
Tibi illa curae erat: tui autem gratia Berenice
Formosa Acherontem luctuosum non transivit:
Nigram, tristem, semper portitorem defunctorum,
In tuo templo collocasti, et de tuo honore impertisti.
Omnibus autem placida haec mortalibus: molles quidem amores
Aspirat, leves autem dat amanti curas.
Argiva nigra supercilia habens, tu populos necantem Diomedem,
Mixta Tydeo, peperit, Calydonium virum:
Sed eam arreptam, priusquam ad navem descenderet,
In templo collocasti, tuaeque impertisti honorum.
At Thetis formosa fortem Achillem
Aeacidae Peleo: te autem bellicose Ptolemaee,
Bellicoso Ptolemaeo fortunata Berenice.
Et te Coos nutrivit, infantem nuper susceptum
Excipiens a matre, quum primam vidisti auroram.
Ibi enim Lucinam invocavit, quae parturientes liberat,
Antigones filia gravata doloribus partus.
Illa vero ei benigna adstitit, et per omnia
Indolentiam diffudit membra: quum patri similis
Puer amabilis factus est. Coos autem conspicata exclamavit,
Dixit autem, attrectans infantem charis manibus,
Sis felix o puer, meque honores tantum quantum
Delum honoravit caeruleam Phoebus Apollo.
Et in eodem honore Triopis colloces promontorium,
Aequalem Doriensibus tribuens honorem vicinis,
Aeque etiam ac Pheneum rex amavit Apollo.
Sic utique insula dixit. illa autem ab alto resonuit voce
Ter sub nebulis Iovis fausta aquila ales.
Iovis hoc sane signum. Iovi Saturnio curae est
Venerandus rex: ille vero est eximius quem dilexerit
Natum iam primum: multa autem ipsum opulentia sequitur:
Multa autem dominatur terrae, multo autem mari.
Infinitaeque continentes et gentes infinitae virorum
Segetem augent amplificatam Iovis imbre:
Nulla tamen terrarum tam multa gignit, quam multa humilis Aegyptus,
Nilus quum exundans humidam glebam comminuit.
Neque quisquam tot habet urbes hominum artificum:
Tres ei urbium centuriae parent eius imperio,
Tria insuper millia, supra triginta millia,
Duo item terniones, praeterea ter undecim:
His omnibus Ptolemaeus magnanimus imperat.
Partem etiam Phoeniciae Arabiaeque obtinet,
Et Syriae, Libyaeque, nigrorumque Aethiopum:
Pamphyliisque omnibus et bellicosis Cilicibus
Imperat, Lyciisque et belli studiosis Caribus,
Et insulis Cycladibus, nam naves eius optimae
Navigant. mare enim omne undique
Et fluvii resonantes imperio Ptolemaei parent:
Multi autem equites, multi milites exscutati
Aere resplendenti stipati strepunt.
Opulentia quidem omnes superat reges:
Tantum in dies singulos in divitem venit domum
Undique. populi autem opera curant quieti.
Nullus enim hostium piscosum Nilum invadens,
Pedibus in alienis tumultum excitavit villis:
Neque quisquam in littus veloci exilivit navi
Armatus in armenta hostili animo Aegyptia:
Talis vir late patentibus sedet in campis
Flavus capillos Ptolemaeus, sciens lanceam vibrare:
Cui omnino curae est paterna omnia servare,
Ut praestantem regem decet. alia vero quaerit ipse.
Non tamen inutile domo in opima aurum,
Formicarum tanquam divitiae, semper iacet laborantium:
Sed multum quidem habent deorum inclyta domus,
Semper primitias solventes, praeter alia munera:
Multum autem potentibus donat regibus,
Multum autem civitatibus, multum autem bonis sodalibus.
Neque Bacchi ullus vir sacra in certamina
Venit sciens canorum canere carmen,
Cui non munus dignum praebuit arti.
Musarum autem vates canunt Ptolemaeum
Propter beneficentiam. quid autem pulchrius viro fuerit
Diviti, quam gloriam bonam inter homines consequi?
Haec et Atridis integra manet. illa autem immensae opes
Quas magnam Priami domum quaesiverunt capientes,
Caligine alicubi tectae sunt: unde amplius non datur reditus.
Solus hic priorum parentum adhuc calida in cinere
Calcans desuper pedum exprimit vestigia:
Matri charae et patri fragrantia instruxit templa,
Et in his ipsis ex auro atque ebore insignes
Statuit omnibus mortalibus auxiliatores.
Multa autem pinguia boum femora urit,
Mensibus circumactis, in aris rubentibus,
Ipseque patrumque uxor: qua nulla praestantiorem
Sponsum domi mulier amplectitur ulnis,
Ex animo amans fratremque, virumque.
Sic et immortalium sacra connubia confecta sunt,
Quos peperit regnans Rhea reges Olympi:
Unum autem lectum sternit in quo dormiant Iovi et Iunoni
Manus purgata unguento, quae adhuc virgo est.
Salve o rex Ptolemaee: te autem ego aeque atque alios
Celebrabo semideos: puto autem carmen non vile
Dicam posteris. virtutem tamen tu a Iove petito.
138 vv.
XVIIIHelenae Epithalamium
In Sparta quondam, apud flavum Menelaum,
Ante nuper pictum thalamum chorum statuerunt,
Duodecim primariae civitatis, magnum decus Lacaenarum,
Quando Tyndarei filiam in thalamum conclusit dilectam
Helenam, cuius nuptias ambierat minor natu filius Atrei.
Canebant autem omnes in unum carmen pulsantes (solum)
Pedibus connexis, circum autem resonabat domus Hymenaeo.
Siccine crepusculo cubitum abiisti o chare sponse?
Nunquid gravatus nimium es genibus? nunquid somniculosus?
Nunquid potasti nimium quum lectum petebas?
Dormire quidem volentem tempestive, te solum oportuerat,
Puellam vero sinere cum puellis charam apud matrem
Ludere ad altum diluculum. nam et vesperi, et mane,
Et in annum ex anno Menelae tua sponsa haec erit.
Fortunate sponse, faustus aliquis sternutavit venienti tibi namque
In Spartam, ubi alii principes (erant) ut (hoc) conficeres.
Solus in semideis Saturnium Iovem socerum habebis.
Iovis tibi filia sub unum venit stragulum,
Qualis mulierum Achaicarum terram nulla calcat alia.
Certe magnum tibi pariet, si matri pariet simile.
Nos enim omnes aequales eius, quibus cursus idem,
Unctis virorum more apud Eurotae lavacra,
Quater sexaginta puellae, foeminea iuventus:
Ex his tamen nulla vitio caret, quum confertur cum Helena.
Ut aurora exoriens decoram ostendit faciem,
Quum veneranda nox (abit) hyeme candidum ver remittente,
Sic et aurea Helena elucebat inter nos,
Ampla, procera: qualis exurgit sulcus in arvis,
Aut in horto cupressus, aut in cursu Thessalus equus:
Sic et rosei coloris Helena Lacedaemoni ornamento est.
Nulla in calatho pingit tam varia opera,
Neque in variegata prudentius stamen tela
Radiis intextum longis incidit ex surculis.
Nulla etiam novit citharam sic pulsare,
Dianam cantu celebrans, et amplo pectore Minervam,
Sicut Helena: cuius omnes in oculis amores sunt.
O pulchra, o gratiosa puella, tu quidem matrona iam es:
Nos autem in cursum mane et in frondosa prata
Veniemus, coronas ut legamus suave spirantes:
Tui o Helena bene memores, sicut lallentes
Agnae quae matris oviculae mammam desiderant.
Primae tibi coronam ex loto humi crescente
Nectentes, umbrosam suspendemus ad platanum:
Primae autem tibi ex argentea pyxide humidum unguentum
Capientes stillabimus sub umbrosam platanum:
Literae autem in cortice scribentur (ut praeteriens aliquis
Perlegat) Dorice, Venerare me: Helena planta sum.
Salve o sponsa, salve o nobilissimi soceri gener.
Latona quidem det Latona alma vobis
Bonam sobolem, Venus autem dea Venus parem amorem
Inter vos: Iupiterque Saturnides Iupiter durabiles divitias,
Ut ex generosis ad generosos posthac perveniant.
Dormite mutuo in pectus amorem spirantes
Et desiderium. surgite autem ad auroram: neque obliviscamini.
Redibimus et nos mane quum primus cantor
Ex suo cubili canet erigens pulchre pennatam cervicem.
Hymen o Hymenaee, nuptiis his gaudeas.
57 vv.
XIXFavorum Fur
Furem quondam Amorem improba punxit apicula,
Favos ex alvaribus depredante: summos vero manuum
Digitos omnes perstrinxit. at ille dolebat, manu sufflabat,
Et terram pulsavit, exilivit, atque Veneri
Ostendit dolorem: et questus est quod exilis
Bestiola esset apis, tanta vulnera faceret.
Mater autem ridens, Quid? (inquit) annon tu similis es apibus?
Et tu quum parvus sis, tamen vulnera tanta facis.
8 vv.
XXBubulcusculus
Eunica me irrisit, quum ipsam vellem suaviter osculari,
Et mihi convicians dixit, Abi tibi in malam rem (procul) a me.
Bubulcus quum sis, vis me osculari miser? nam didici
More rustico osculari, verum urbana labra premere.
Ne tu meum pulchrum os osculeris, ne per somnium quidem.
Quali aspectu es! quomodo loqueris! quam rustice ludis!
Quam delicate loqueris! quam blanda verba fundis!
Quam mollem habes barbulam! quam pulchram caesariem.
Labra tibi sunt velut aegroti, manus vero sunt nigrae:
Et male oles. fuge a me, ne me contamines.
Haec locuta, ter in suum despuit sinum,
Et me a capite ad pedes usque continue aspexit,
Labris mussitans, oculis torve aspiciens:
Atque admodum propter formam lasciviebat, et ore aliquantulum diducto
Atque iactanter me derisit. mihi autem statim exaesturavit sanguis,
Et corpore rubefactus sum prae dolore, sicut rosa a rore.
Atque illa quidem me relicto abiit: servo autem in pectore iram,
Quod me festivum improba irrisit meretrix.
Vos pastores verum mihi dicite: nonne sum pulcher?
Num quis me subito deus alium hominem fecit?
Etenim mihi prius efflorescebat grata quaedam forma,
Sicut hedera circa arboris stirpem, meam densabat barba:
Capilli autem, velut apium, circum tempora fusi erant:
Et frons alba splendebat supra nigra supercilia,
Oculi autem mihi erant multo magis caerulei quam Minervae:
Os vel casseo dulcius: ex ore autem
Fluebat mihi vox dulcior quam favi.
Dulce meum carmen est, quum fistula canto,
Et quum tibia loquor, quumque calamo et obliqua tibia cano:
Et omnes me pulchrum dicunt in montibus mulieres,
Omnesque me amant: urbanae vero me non amarunt,
Verum propterea quod bubulcus sum, praetereunt: neque unquam
Quod formosus Bacchus in vallibus vitulas pascit: audiunt,
Neque scit quod Venus amore bubulci insanivit,
Et in montibus Phrygiae una pavit: ipsumque Adonidem
In sylvis custodivit, et in sylvis deploravit.
Endymion autem quis erat? nunquid bubulcus? quem tamen Luna
Boves pascentem amavit, deque caelo descendens
In Latmium saltum venit, et una cum puero cubuit.
Et tu Rhea deploras bubulcum. nonne et tu
O Iupiter propter puerum boves pascentem errasti?
Eunica vero sola bubulcum amore non est complexa,
Quae Cybele melior est (scilicet) et Venere et Luna:
Neque amplius tu Venus amabilem illum vel in urbe
Vel in monte ames, verum sola per noctem dormias.
45 vv.
XXIPiscatores
Paupertas, Diophante, sola excitat artes,
Ipsa laboris magistra: neque dormire
Viros opifices improbae sinunt curae.
Quod si quis vel tantillum noctu attigerit somnum,
Subito obturbant instantes curae.
Piscium venatores una duo iacebant senes,
Qui straverant aridam algam sub textili tugurio,
Reclinati ad parietem factum ex foliis. prope vero apud ipsos
Posita erant manuum exercitia, calathisci,
Arundines, hami, algosa retia,
Funiculi ex setis equinis, sagena gibbosa, et viminei labyrinthi (nassae)
Laquei, et pellis, et vetusta super phalangas cymba,
Sub capite storea brevis, vestes, pilea.
Hic erat piscatoribus omnis labor, hae divitiae:
Nullus vero ollam habebat, nec canem: omnia supervacanea,
Omnia videbantur eius venationis: paupertas ipsis amica.
Neque ullus aderat vicinus, verum undecunque ad ipsam
Percussam fluctibus casulam delicate adnatabat mare.
Nondum medium cursum confecerat currus Lunae,
Quum piscatores expergefaciebat amicus labor: e palpebris autem
Somnum excutientes, hoc animis suis excitabant carmen.
A. Mentiuntur amice omnes quicunque noctes dixerunt
Aestate minui, quando dies longos adfert Iupiter.
Iam enim innumerabilia vidi somnia, necdum tamen aurora est.
Nunquid oblitus sum? quid hoc est rei? spatium longum noctes habent.
B. Asphalion, accusas pulchram aestatem: non enim tempus
Sponte transgreditur cursum suum: sed curam
Sollicitudo interrumpens, longam noctem efficit.
A. Nunquid interpretari didicisti somnia? nam bona vidi.
Non volo te meae visionis esse ignarum:
Ut sicut piscium praedam, ita et somnia dividamus.
Non enim vinceris ingenio: ille optimus est
Somniorum index, in quo mens est quae ipsum docere possit.
Nam alioqui et otium est. Quid enim faciat aliquis
In foliis iacens iuxta fluctus, neque dormiens
Lubenter in frondibus? nam lychnum in Prytaneo
Semper praedam habere ferunt. B. Dic mihi noctis
Visionem, et omnia narrans tuo indica amico.
A. Vespere ut obdormivi in marinis laboribus,
(Non eram multo cibo repletus: nam quum coenam caperemus,
Si meministi, ventri parcebamus) vidi meipsum
In rupe incitatum (ad piscationem) sedens enim observabam
Pisces, ex arundine vero (suspensam) fallacem quaerebam escam.
Et unus ex grandibus appetivit (illam): nam in somnis
Omnis canis ossam auguratur (sic) et ego pisces.
Et ille quidem hamo adhaerescebat, fluebatque sanguis:
Et arundinem tenebam curvatam a motu.
Manu (itaque) extendens circa hoc animal inveni certamen,
Quomodo magnum caperem piscem exigua ferro.
Deinde de vulnere cogitans, num me punges? (inquam)
Et pungeris graviter, et quum non fugeret, extendi (manum.)
Video me confecisse certamen: attraxi aureum piscem,
Undique ex auro compactum: metus me tenuit
Ne forte Neptuno dilectus esset piscis,
Aut forte caeruleae thesaurus Amphitrites.
Placide vero ipsum ex hamo solvi,
Ne hamus ex ore aurum adhaereret.
Et illum funiculis traxi in terram,
Ac iuravi me posthac in mari non amplius positurum esse pedes,
Sed in terra mansurum, et auro regnaturum esse.
Haec me excitarunt. tu vero ad id quod restat intende
Mentem: nam iusiurandum me terret quod iuravi.
B. At tu ne verearis: non enim iurasti. nam neque piscem
Aureum vidisti, aut nactus es: sed tales visiones similes sunt mendaciis.
Nam si vigilans, nec dormiens, loca illa scrutaberis,
Tum spes somniorum carneum piscem requiret:
Ne tu moriaris fame, licet inter aurea somnia.
67 vv.
XXIIDioscuri
Hymno celebramus Leda Iovis aegiochi filios,
Castorem et terribilem Pollucem pugnis irritare,
Quum manus cinxit mediis bubulis loris (.i. caestibus.)
Canimus bis terque masculos filios
Filiae Thesty (Ledae) Lacedaemonios geminos fratres,
Hominum servatores in (acie) novacula iam existentium,
Et equorum turbatorum in cruento (hominum) coetu,
Et navium quae occidentia et caelo orientia
Astra eluctantes, in graves inciderunt ventorum flatus.
Hi a puppi ipsarum attollentes ingentem undam,
Aut etiam a prora, aut unde libet unicuique (ventorum,)
In cavam (navim) proiecerunt, ruperuntque latera
Utraque. pendent autem cum velo instrumenta omnia,
Temere scissa: plurimus vero e caelo imber
Sub noctem subsequens: et cum fremitu resonat amplum mare,
Pulsatum flatibusque (ventorum) et validis grandinibus.
Sed tamen vos ex ipso etiam profundo retrahitis naves
Una cum nautis, qui se morituros esse putabant:
Statim vero venti desinunt, et maris tranquillitas (est)
Per mare: nebulaeque diffugere alia alio:
Et apparent Ursae, atque inter medios Asinos obscurum
Praesepe, significans ad navigationem serena omnia.
O ambo mortalibus auxiliatores, o amici ambo,
Equites, citharistae, pugiles, cantores:
Utrosque hymno celebrans? De Polluce prius canam.
Utrum de Castore prius? an Polluce incipiam canere?
Ipsa quidem quum effugisset petras in unum concurrentes
Argo, et nivosi saevum os Ponti,
Ad Bebrycas pervenit, deorum charos liberos vehens.
Ibi unam multi per scalam ex utrisque
(Navis) parietibus viri descendebant ex nave Iasonia.
Egressi autem in littus et ventosam oram,
Thor sternebant: et vasa quae ad ignem ponendum manibus versabant.
Castor autem eques, et fuscus Pollux,
Ambo in solitudine vagabantur, errantes procul a sociis,
Qui quum variam in monte spectarent et agrestem sylvam,
Invenerunt fontem perennem sub ardua rupe
Plenum pura aqua: atque infra
Alii fontes crystallo et argento similes erant
Ex imo fundo: sublimes autem prope natae erant
Populique platanique et frondosa cupressi,
Floresque odoriferi gratum opus hirtis apiculis,
Quicunque sub finem veris pullulant in pratis.
Ibi vir immanis sedem habens, sub dio manebat,
Saevus aspectu, cui duris pugnis aures erant fractae:
Pectus autem ei eminebat rotundum in modum globi, et latum erat dorsum
Carne ferrea, quasi malleis fabricatus instar colossi:
Musculi vero in validis brachiis sub summo humero
Extabant, ceu scopuli rotundi, quos volvens
Praeceps fluvius magnis circumlevigat gurgitibus.
At super dorso et collo extabat
Pellis leonis, ab extremis suspensa pedibus:
Eum Pollux in certaminibus victor, prior alloquebatur.
Pollux. Salve hospes, quicunque es: quinam sunt homines quorum hic est locus?
Amycus. Quomodo salvus sim, quum videam homines quos nunquam vidi?
Pollux. Bono animo esto: neque iniustos, neque ex iniustis (natos) cernere dicito.
Amycus. Bono animo sum: neque a te hoc me discere oportet.
Pollux. Agrestis es, et ad omnia iracundus, et contumax.
Amycus. Talis qualem vides: attamen tuam non calco (terram.)
Pollux. Venias, et dona adeptus hospitalia, rursum domum redeas.
Amycus. Neque tu me hospitio accipias, quaeque a me (accipienda essent) non sunt in promptu.
Pollux. Vir mire, an ne bibere quidem de hac aqua concedes?
Amycus. Scies, si tibi sitis labra remissa cruciabit.
Pollux. Argentum, aut quae sit merces, dicas, ut tibi persuadeamus?
Amycus. Unus contra unum manus attolle, adversus virum consistens,
Pugil, aut etiam pedibus figens crus: oculos vero rectos
Pugilice intendens, vestra ne parcito arti.
Pollux. Quis ille est cum quo manibus et meis contendam caestibus?
Amycus. Prope est: non effaeminatus esse dicetur ille pugil.
Pollux. An et praemium adest pro quo decertabimus ambo?
Amycus. Tuus ego, tu vero meus vocaberis, si vincam.
Pollux. Avium rubram cristam gerentium talia sunt praelia.
Amycus. Sive igitur avibus similes seu leonibus
Erimus: non aliud certabimus ob praemium.
Sic dixit Amycus, et cava concha accepta insonuit.
Tunc celeriter convenerunt sub umbrosas platanos,
Concha inflata, Bebryces semper comam alentes:
Sic et heroas abiens evocavit omnes
Magnesia e navi praestans in pugna Castor.
Illi igitur, quum spiris muniussent bubulis
Manus, et circum membra annexuissent longa lora,
In medium congressi sunt, caedem sibi mutuo spirantes.
Ibi magnus ipsis labor annitentibus fuit,
Uter post tergum acciperet lumen solis.
Sed solertia ingentem virum antevertisti, Pollux.
Feriebatur vero radiis totus Amyci vultus.
At ipse animo iratus pergebat ultra,
Manibus ictum dirigens: humum autem summa percussit gena
Tyndarides irruentis. Commotus est autem magis quam antea,
Pugnamque concitavit: et multum incumbebat inclinans se
In terram. Bebryces vero acclamabant: ex altera autem parte
Heroës fortem Pollucem confirmabant,
Metuentes ne quo modo ipsum obruens superaret
In loco angusto vir Tityo (terrae filio) similis.
At ille hinc et hinc instans Iovis filius,
Ambabus manibus laniabat alternis, et ab impetu cohibebat
Filium Neptuni, quanvis immanem existentem.
Constitit igitur (ille) plagis ebrius, et expuit sanguinem
Purpureum. principes vero omnes exclamaverunt,
Ut vulnera dira viderunt circa os et genas:
Oculi vero in tumido vultu arctiores facti erant.
Illum quidem rex quatiebat manibus, frustra protendens
Undique. verum quum ipsum deficere sensit,
Supra medium nasum inter supercilia impegit ictum,
Totamque amovit frontem, usque ad os. at ille sauciatus,
Supinus in foliis virentibus extensus iacuit.
Ibi pugna aspera iterum excitata est, quum se iterum erexisset.
Nam mutuo se laedebant duris caedentes caestibus.
Neque in pectus manus iactabat et extra
Cervicem princeps Bebrycum: sed indignis plagis
Totam faciem foedabat invictus Pollux.
Caro autem sudore subsidabat, et e magno
Mox parvus vir factus est. at ille firmiora membra
Laborem sustinens ferebat, et colore fiebat melior.
Quomodo tandem Iovis filius voracem virum sustulit,
Dic dea. tu enim nosti: ego vero aliorum interpres,
Loquar sicut tu vis, et ut tibi gratum est.
Scilicet quum Amycus magnum opus facere cuperet,
Sinista sinistram Pollucis apprehendit manum,
Obliquus ab ictu declinans: altera vero subiens,
Dextra extulit a latere latam manum.
Et (forte) assequutus laesisset Amyclaeorum regem:
Verum ille elabebatur capite: tum forti manu
Percussit sub laevum tempus, et incubuit humero:
Effusus autem est ater sanguis ex hianti tempore.
Sinista vero percussit os, crebrique increpuerunt dentes:
Semper autem acrius pugnos infligendo laedebat faciem,
Donec contudit genas. totus vero stratus humi iacebat
Exanimis, et porrigebat, victoriae renuntians,
Ambas simul manus: quoniam morti proximus erat.
Huic quidem, licet victor, indignum nihil fecisti,
O pugil Pollux. iuravit autem tibi magnum iusiurandum,
Invocans patrem suum Neptunum e mari,
Quod nunquam amplius hospitibus sponte molestus futurus esset.
Et tu quidem iam mihi hymno celebratus es. Te quoque Castor canam,
Tyndarida, celerrime eques, bellator, aeneo thorace (loricate.)
Duo Iovis filii raptas abducebant
Duas Leucippi filias: verum hos duos
Celeriter persequebantur fratres, filii Apharei,
Sponsores futuri, Lynceus et robustus Idas.
Verum ut ad tumulum venerunt mortui Apharei,
E curribus simul omnes in se invicem irruerunt,
Hastis et cavis onerati scutis.
Lynceus autem dixit e galea altum clamans,
Infelices, cur pugnam appetitis? quid propter sponsas
Alienas molesti estis, et stricti sunt in manibus enses?
Nobis certe Leucippus suas despondit filias
Hasce, longe prioribus: hae nuptiae nobis iureiurando confirmatae.
Vosque, non decenter in alienos toros,
Boves et mulos alienas opes (irruentes,)
Virum pervertistis, et nuptias furati estis muneribus.
Certe ego ipse vobis saepe coram ambobus
Haec dixi, etsi homo non verbosus sum:
Amici, non ita principes decet
Ducere uxores quibus sponsi iam sunt parati.
Lata est Sparta, lata equestris Elis,
Et Arcadia pecorosa, et civitates Achaiae,
Messeneque et Argos, et tota Sisyphia ora maritima:
Ubi puellae sub parentibus suis aluntur
Multae, neque bona indole carentes, neque mente.
Ex his facile erit vobis ducere quascunque volueritis:
Nam bonis multi volent soceri esse:
Vos autem inter omnes excellentes heroës estis,
Et patres vestri, et a maioribus omne paternum genus.
Verum amici has finite ad finem procedere
Nobis nuptias: vobis alias excogitabimus omnes.
Dicebant talia multa: ea vero in humidos fluctus abiit
Ventus auferens, neque gratia secuta est sermones.
Vos enim immites et saevi. sed etiam nunc
Obtemperate. ambo enim nobis fratres patrueles ex patre estis.
Sin autem animus bellum cupit, et sanguine oportet
Praelio ancipiti conferto odia redimere,
Idas quidem et consanguineus meus fortis Pollux
Manus continebunt inimicas a pugna,
Nos duo vero, ego Castor praelio decertabimus,
Minores natu existentes. parentibus autem ne multum luctum
Nostris relinquamus: satis est mortuus unus ex domo:
Verum alii amicos omnes laetitia afficient,
Et sponsi pro mortuis virgines ducent
Hasce. exiguo malo par est magnum dissidium tollere.
Sic dixit: ea vero deus non irrita facturus erat.
Illi enim ab humeris in terram arma deponebant,
Qui aetate antecedebant: at Lynceus in medium processit,
Quatiens fortem hastam sub orbe summo scuti:
Eodem modo et Castor quatiebat validam hastam
Fortis: utrique vero crista in cono galeae nutabant.
Hastas quidem dirigentes primum certamen habebant
Alter in alterum, si quam corporis partem nudam viderent.
Verum extremitates, priusquam quenquam laederent,
Hastarum frangebantur, quum in duris scutis fixae essent.
Illi vero enses e vaginis stringentes, rursum caedem
Struebant sibi mutuo: neque ulla pugnae remissio fiebat.
Multum in scutum latum et comantem galeam
Castor, multum etiam percussit acribus oculis Lynceus
Illius scutum, sed tantum rutilam ad cristam usque gladii acies pervenit.
Huius quidem summam mutilavit manum in laevo genu
Acutum ensem ferentis cedens pede Castor
Sinista: ille vero ictus abiecit ensem, et statim ad fugiendum
Incitabatur ad patris sepulchrum, ubi fortis Idas
Reclinatus spectat pugnam civilem virorum:
Sed irruens latum ensem penitus adegit
Tyndarides per ilia et umbilicum: intestina vero intus
Ferrum statim disiecit, humi igitur stratus iacebat
Lynceus, oculosque gravis invasit somnus:
Neque sane alterum etiam vidit in domo paterna
Ex filiis Laocoössa, gratas nuptias perficientem.
Nam profecto columnam in Apharei extantem
Sepulchro erutam celeriter Messenius Idas
Proiecturus erat in fratris sui interfectorem:
Sed Iupiter opem tulit, manibusque illius excussit fabrefactum
Marmor, ipsumque flammeo combussit fulmine.
Sic cum Tyndaridis pugnare haud est leve.
Nam et ipsi fortes sunt, et ex forti nati.
Salvete filii Ledae, et nostris famam hymnis
Bonam semper mittite. Amici enim sunt omnes poetae
Tyndaridis et Helenae, et aliis heroibus,
Qui Ilion exciderunt, auxilium ferentes Menelao.
Vobis, o reges, gloriam excogitavit Chius vates,
Carmine celebrans urbem Priami, et naves Graecorum,
Et praelia Iliaca, et Achillem turrim belli:
Vobis autem et ego suave canentium lenimina Musarum,
Sicut ipsae praebent, ut domus nostra facultas est,
Talia fero. Honorum autem pulcherrimus diis est carmen.
223 vv.
XXIIIAmator, vel Perdite Amans
Vir quidam qui valde amori deditus amore captus erat immitis adolescentis,
Forma quidem egregii, sed moribus nequaquam similis.
Oderat amantem, neque quicquam mansuetum habebat:
Nec norat Amorem qualis esset deus, quantos arcus
Manibus teneret, quomodo acerbas sagittas in adolescentes coniiceret.
Ubique vero et in verbis et in congressibus ferus:
Neque ullum flammarum solatium erat, non nitor
Oris, non oculorum nitidum iubar, non rosea gena,
Non oratio, non osculum leniens amorem.
Sed veluti fera sylvestris, quae suspectos habet venatores,
Ita omnia faciebat erga hominem, saeva illi erant
Labra, et oculis torvum tuebatur: inerat his truculentia;
Atque bili facies respondebat: fugiebat inde color,
Qui saevitia ex iracundia circumfusus erat. attamen etiam sic,
Velut pulcher esset, magis irritabatur amator.
Tandem non continuit lacrymas Veneris,
Sed accedens flevit ad tristem domum,
Et osculatus est limen: sic autem extulit vocem,
Saeve puer, tristisque, alumne malae leaenae,
Saxee puer, et indigne amore, dona tibi veni
Ultima haec ferens, nempe laqueum meum. non enim amplius te
Puer, volo molestia afficere iratum, sed abeo
Quo tu me condemnasti: ubi fama est esse viam,
Commune amantibus remedium, ubi oblivionem (esse fama est)
Quam etiam totam ori admovens exhauriam,
Ne sic quidem restinxero meum desiderium. iam vero valere
Tuis vestibulis denuntio. Scio quid futurum sit:
Et rosa pulchra est, tempus eam marcidam reddit:
Et viola pulchra est in vere, statim senescit:
Candidum est lilium, tabescit vero quum decidit:
Et nix candida est, et liquitur quum concreverit:
Et forma puerilis pulchra est, sed brevi tempore vivit:
Veniet tempus illud quum tu amabis,
Quum cor exustus amare flebis.
Sed tu puer saltem hoc ultimum mihi gratum facito:
Quando egressus suspensum in foribus
Hisce tuis videris, ne me miserum praetereas,
Sed consiste, et aliquantulum lacrymare: ubi autem libaveris lacrymam,
Solve a laqueo me, et circumda a membris tuis
Vestimenta, et tege me: et postremum me osculare:
Saltem mortuo gratificare labris tuis: ne me metuas.
Non possum reviviscere, etsi mutatus me osculaberis.
Tumulum vero mihi excavato, qui meum tegat amorem:
Quumque discedes, tunc ter mihi sic acclama, O amice iaces.
Si voles, et hoc adde, Bonus mihi periit sodalis:
Scribe et hanc inscriptionem, quam tibi versibus exarabo,
Hunc amor occidit, viator, ne transeas,
Sed consistens hoc dicito, immitem habuit socium.
Sic loquutus, accepit lapidem: et eum erigens ad parietem
Usque ad medium limen saevum lapidem, alligavit ex illo
Exilem funiculum: laqueumque iniecit collo,
Et sedile (lapidem illum) devolvit a pedibus, atque pependit
Mortuus. Ille autem ipse aperuit fores, et mortuum vidit
Ex atrio suo suspensum: neque delinitus est
Animo, nec deflevit recentem interitum, sed in mortuo
Vestimenta omnia polluit puerilia: ivitque ad certamen
Athletarum, et procul grata requirebat lavacra.
Et ad deum venit quem laeserat: nam lapidea
Stabat a basi Cupido (eminens) supra aquas.
Exiliit simulachrum, et improbum occidit adolescentem.
Fluxit sanguis purpureus: pueri autem supernata vit vox,
Valete amantes: nam qui oderat interfectus est.
Vos vero amicos diligite: deus enim novit iudicare.
63 vv.
XXIVParvus Hercules
Herculem, quum iam decem menses natus esset, quondam Mideatis
Alcmena, et nocte (una) iuniorem Iphiclum,
Quum ambos lavisset et lacte replesset,
Posuit super scutum aereum, quod Pterela
Amphitryon pulchram armaturum ademerat interfecto.
Tangens vero mulier puerorum capita sic dixit,
Dormite pueri mei dulcem et excitabilem somnum,
Dormite animi mei, fratres duos, incolumes liberi,
Felices dormiatis, et felices ad auroram perveniatis.
Sic locuta, movit scutum grande: illos autem occupavit somnus.
Quum vero media nocte Ursa ad occasum vertitur
Iuxta Orionem ipsum, ille autem latum ostendit humerum:
Tunc horrenda monstra duo Iuno multorum machinatrix
Caeruleis horrentes spiris dracones
Immisit ad latum limen, ubi sunt postes cavi ianuae
Domus, minis instigans ut devorarent infantem Herculem.
Illi vero provoluti in terra, ventres ambo
Cruorinos volvebant: ab oculis vero mala flamma
Euntibus lucebat, noxiumque expuebant venenum.
Verum ubi iam prope pueros venerunt, ora lambentes,
Tunc illi experrecti sunt, (Iove prospiciente omnia)
Alcmenae chari pueri. lux autem in domo extitit.
Et alter quidem statim exclamavit, ubi malas bestias sensit,
Cavum super scutum, et obscoenos vidit dentes
Iphiclus, mollemque pedibus calcitrando disiecit laenam
Fugere cupiens: alter autem adversus prehendebat manibus
Hercules, ambosque gravi innexuit vinculo,
Comprimens iugulum, ubi mala venena sunt,
Perniciosis serpentibus, quos etiam dii oderunt.
Illi autem spiris volvebantur circum puerum,
Tarde genitum, lactentem, sub nutrice semper fletu abstinere.
Mox vero rursum (spiras) solverunt quum fatiscerent spinis
Vinculi violenti conantes solutionem invenire. (dorsi)
Alcmena autem audivit clamorem, et expergefacta est prima,
Surge Amphitryo: me enim metus tenet formidolosus:
Surge, neque pedibus tuis sandala subiicias.
Non audis filiorum minor natu quantum clamat?
Non sentis quod nocte intempesta adhuc hi parietes
Omnes conspicui, quum nondum sit clara aurora?
Aliquid mihi novi est in domo, est chare vir.
Sic ait: ille vero e lecto descendit, coniugi obtemperans:
Arte fabricatum ad ensem properabat, qui illi ad caput
Lectuli cedrini a clavo semper suspensus erat.
Petebat recens contextum lorum,
Lenans altera manu vaginam, magnum e loto opus.
Amplus autem thalamus rursum caligine repletus est:
Tunc famulos vocavit: gravem somnum efflantes,
Afferte quam celerrime ignem e foco arreptum,
Famuli mei, et firma ianuarum rescindite repagula:
Surgite famuli operum patientes. Sic ipse clamabat:
Illi vero statim aderant una cum lychnis ardentibus
Famuli: et domus repleta est, quum festinaret unusquisque.
Hi sane ut viderunt Herculem parvulum
Monstra duo tenaciter manibus prementem
Constrictim, exclamaverunt: ille vero ad patrem Amphitryonem
Serpentes (comprehensos) porrigebat: et alte exiliebat gaudens
Pueriliter: cumque risu ad pedes abiecit
Patris sui morte gravata horrenda monstra.
Alcmena deinde in suum coniecit gremium
Exanimatum metu biliosum Iphiclum:
Amphitryo vero alterum sub agninam posuit laenam
Puerum: et iterum ad lectum rediit ut dormiret.
Galli tertium iam ultimum diluculum cantu indicabant,
Tunc Teiresiam vatem, vera omnia dicentem,
Alcmena quum vocasset, casum exposuit novum,
Et ipsum respondere quid eventurum esset iussit: et,
Ne, siquid (inquit) dii adversi cogitant,
Reveritus me celes. non enim effugere possunt
Homines id, quod Parca per fila sua urget:
Vates Eueride (fili Euera) admodum sapientem te doceo.
Sic locuta est regina: ille autem taliter respondit,
Bonum animum habe, praestantissime prolis parens, nata ex Perseo:
Per meum dulce lumen quod olim ab oculis meis recessit,
Multae Achaïades molle inter genua stamen
Manibus versabunt, extremo vespere cantu celebrantes
Alcmenam nominatim, et revereb eris colerisque te mulieres
Argivae. Talis hic vir in astriferum caelum
Ascensurus est filius tuus, lato pectore heros,
A quo belluae omnes et alii viri superabuntur.
Cui fato decretum est ut in domo Iovis habitet, ubi duodecim
Labores exantlaverit: omnia autem mortalia capiet pyra Trachinia.
Gener autem deorum immortalium vocabitur, qui haec excitarunt
Monstra speluncis occultata, ut puerum interimerent.
Tempus erit illud quando hinnulum in suo lecto
Serratis dentibus lupus videns laedere non volet.
Verum domina, vide ut ignis tibi sub cinere paratus sit,
Et ligna arida aspalathi instruite, vel paliuri,
Vel rubi, vel vento agitatum aridum acherdum (spinae genus.)
Et combure super sylvestribus hisce lignis sectis hos dracones,
Media nocte, quo tempore puerum tuum occidere ipsi volebant.
Sub auroram autem aliqua ex ancillis collectum cinerem
Proiiciat bene omnem, ad fluvium ferens,
In petras abruptas, atque in ventum: statimque redeat,
Non respectans: et puro suffite (lustrate) domum sulphure
Primum: deinde sale mixtam (iuxta ritum)
Ramo virenti olivae coronatam insperge puram aquam.
Iovi autem mactate supremo masculum porcum,
Hostes semper vestros ut superetis.
Dixit, et recedens ad eburneum currum abiit
Teiresias, etsi multis annis gravis erat.
Hercules vero apud matrem, sicut tenera planta in viridario,
Alebatur, Argivi (filius) dictus Amphitryonis.
Literas quidem puerum iam senex docuit Linus,
Apollinis filius, diligens, vigil heros:
Arcum autem tendere, et certum esse sagitta iaculatorem,
Eurytus (docuit) a patre amplos agros possidens.
Sed cantorem eum fecit, et ambas manus formavit
In buxea cithara Philammonides Eumolpus.
Quomodo vero a cruribus clunes versantes (agiliter) ex Argo viri
Sese mutuo supplantant luctando, et quomodo pugiles
Saevi caestibus, quique in terram ruentes
Luctatores invenerunt certamina idonea arti,
Omnia haec didicit edoctus a filio Mercurii
Harpalyco Phanopeo: cuius ne procul quidem conspectum
Facile quis sustinuit pugnantis in certamine:
Tale supercilium terribili incumbebat faciei.
Porro equos ad currum iunctos educere, et circa metam
Tuto flectendo, in rotis modiolos axium, ne frangantur, tueri,
Amphitryo filium suum, bene consultum illi cupiens, docuit
Ipse: quoniam valde multa ex velocibus reportavit certaminibus
In equestri Argo reposita pretiosa munera: ei infracti
Currus quibus vehebatur, prae vetustate lora soluta habebat.
At quomodo hasta directa, tergo sub scutum occultato
Virum peteret, gladiorum vulnera sustineret,
Instruer etque aciem, atque insidias disponeret,
Hostes aggrediens, equites hortaretur,
Castor eques docuit, quum profugus ex Argo venisset,
Quo tempore totum regnum et vineam magnam Tydeus
Tenebat, equestri Argo ab Adrasto accepto.
Castori autem nullus similis inter heroas bellator
Alius erat, priusquam senium excussisset iuventam.
Sic quidem Herculem chara edocuit mater.
Thorus autem erat puero extructus prope patris thorum
Exuviam leonis valde gratum illi.
Coena autem, carnes assatae, et grandis e canistro panis
Doricus, qui facile etiam fossorem plantarum satiare posset.
Verum de die exilem, absque igni, sumebat coenam:
Vestes autem non elaboratas induebat super mediam suram.
Deest finis huius Idyllii, et sequentis initium.
139 vv.
XXVHercules Leonis Interfector, vel Augiae Opulentia
Hic senex dicebat boum pastor,
Intermittens opus quod illi in manibus erat,
Lubens tibi hospes quod quaeris dicam,
Mercurii hospitalem reverentiam veritus, in viis consecrati:
Hunc enim coelicolarum maxime aiunt irasci,
Si quis via indigentem aversetur viatorem.
Greges quidem lanigeri (sunt) regis Augiae,
Neque omnes in iisdem pascuis, aut eodem in loco pascuntur:
Namque alii ad et circum ripas fluentis Elisontis,
Alii ad sacra fluenta divini Alphei,
Alii ad Buprasium vitiferum: alii et hic.
Separatim illis (gregibus) et stabula extructa sunt singulis:
Et armentis quamvis valde multis, tamen
Omnibus pascua hic virentia semper sunt,
Circa loca palustria Meney. nam dulces herbas
Prata ferunt roscida, et loca irrigua
Abunde, quae cornutis bobus robur augent.
Stabulum illorum hoc ad dexteram tuam manum
Apparet, totum transfluentem amnem,
Illic ubi platani perennes natae sunt
Viridisque oleaster, Apollinis a pastoribus culti
Sacellum inviolabile, o hospes, summi dei:
Mox stabula valde spatiosa agricolis
Aedificata sunt, qui regi multas et immensas opes
Acquirimus iuste, ter subactis sementem novalibus
Interdum iniciientes, et quater aratis similiter.
Limites norunt plantarum fossores, qui multum laboriosi
Ad torcularia veniunt, quum aestas tempestiva venit.
Nam omnes hi campi sunt laeti Augiae,
Iugera frumentifera, horti arboribus consiti,
Usque ad extrema montium iuga, ubi multae sunt fontium scaturigines.
Ad haec loca nos opus facientes commeamus toto die,
Sicut decet famulos, quibus vita ruri peragitur.
Sed tu mihi dic (quod tibi ipsi utilius
Erit) cuius indigens huc veneris.
Numnam Augiam, aut aliquem famulorum illius
Quaeris, qui ei sunt? ego autem qui scio, tibi certo
Omnia dicere possum, neque enim te ex malis natum reor
Esse, neque ipsum malis similem,
Talis in te praestans forma eminet: certe deorum
Filii tales inter homines sunt.
Huic respondens dixit fortis filius Iovis,
Certe senex, Augiam velim Epiorum principem
Videre. eius enim me huc adduxit indigentia.
Qui si in urbe versatur apud suos cives,
Plebem curans, atque ius dicens,
Ex his famulis iube aliquem mihi ducem esse,
Qui ruri hic senior et praefectus est,
Cui exponere aliquid possim, aliquid ex ipso loquente audire.
Nam deus alium aliarum rerum indigentem fecit.
Huic senex vicissim respondit, inclytus agricola,
Alicuius ex diis immortalibus consilio huc venisti hospes.
Nam tibi omne negotium quod vis, statim effectum est.
Huc enim Augias charus Solis filius
Una cum filio suo illustri Phyleo,
Heri venit ab urbe, multis diebus
Inspecturus opes, quae illi innumerabiles ruri sunt.
Sic aliquando et regibus videtur in animo suo
Quum ipsi curant, domus magis salva esse.
Sed eamus ad eum: egoque tibi dux ero
In stabulum nostrum, ubi inveniemus regem.
Sic loquutus praeibat: animo vero multa cogitabat,
Exuvium ferae videns, et grandem clavam,
Unde hic hospes veniret: cupiebat autem ipsum interrogare.
Rursum vero prae metu intra labra sermonem euntem cohibebat,
Ne quod ei non opportune verbum diceret
Properanti. Difficile autem est sensum alterius hominis nosse.
Hos accedentes procul canes statim senserunt
Utroque modo, ab odore corporis, et trepitu pedum.
Valde autem latrantes incurrerunt aliunde alius
In Amphitryoniadem Herculem: sed circa senem
Frustra strepentes, adblandiebantur ab altera parte.
Hos ille lapidibus a terra tantum sublatis,
Ut fugerent retro perterrefaciebat: aspere vero voce
Minabatur omnibus, et cohibuit a latratu.
Animo suo gaudens quod stabulum custodirent
Ipso absente: et sic dixit,
Papae, quale hoc fecerunt dii reges
Animal, ut cum hominibus sit: quam callidum.
Cui si et mens ita intelligens in pectore esset,
Ut intelligeret cui irasci deberet, et cui minus:
Tunc nullum animal hoc de honore certare posset.
Nunc nimis furentur iracundum, et saevum est temere.
Sic dixit: atque canes celeriter ad stabulum euntes sedebant.
Interea Sol ad occasum vertit equos,
Vespertinum diem adducens: advenerunt autem pinguia pecora,
Ex pascuis redeuntia ad caulas et stabula.
Deinde boves innumerae aliae post alias
Venientes apparebant: sicut nubes pluviosae
Quam multae in caelo quae propelluntur ulterius
Vel Noti impulsu, vel Threicy Boreae.
Harum quidem nullus numerus est in aëre existentium,
Neque modus: tam multas prioribus agglomerat
Vis venti, et aliae subinde exurgunt super alias:
Tot semper post boves bubulcus ibat:
Omnes utique campi implebantur, omnes viae,
Incedentium pecorum multitudine: resonabantque pingues agri
Mugitu: stabula autem boum statim repleta sunt
(Bobus) curvis pedibus incedentibus, oves autem in caulis stabulabantur.
Ibi nullus otiosus, quanvis innumeri essent,
Stabat apud boves vir indigens operis:
Verum alius pedibus (vaccarum) sectilibus loris
Ligneas compedes adaptabat, prope adstando mulgens:
Alius autem charis matribus charam sobolem submittebat,
Ut biberent de dulci (lacte) prorsum autem lacte distenta erant.
Alius mulctram tenebat, alius pinguem addensabat caseum:
Alius intra (stabula) tauros agebat, seorsum a vaccis.
Augias vero ad omnia vadens boum stabula spectabat,
Quem illi opum proventum reposuissent pastores.
Una filius et sapiens Hercules
Sequebantur regem circumeuntem per suas magnas opes.
Hic quanquam infragilem haberet in pectore animum
Amphitryoniades, et sibi constantem iugiter,
(Tamen) vehementer mirabatur hoc boum infinitum agmen
Aspiciens. non enim dixerit aliquis, neque putaret,
Unius viri opes tantas esse, neque decem aliorum,
Qui maxime abundantes pecore ex omnibus fuissent regibus.
Sol vero filio suo eximium hoc donum praebuit,
Divitem pecorum esse prae omnibus hominibus.
Et quidem ipse augebat penitus illi armenta omnia
Perpetuo. nam nullus morbus illa invadebat
Armenta, qui (morbi) corrumpunt labores pastorum.
Semper itaque plures cornutae boves, semper meliores
In annos singulos nascebantur. certe enim omnes
Viviparae erant eximie foemelliparae.
Cum his autem trecenti tauri una incedebant,
Cruribus albis, incurvis cornibus: et ducenti alii
Rutili: qui omnes vaccarum inscensores erant.
Rursum alii post istos duodecim pascebantur,
Sacri Soli: erant vero colore sicut cycnis
Candidi, inter omnes boves excellebant,
Qui et segregates se ab armento pascebantur virentibus herbis
In pascuis, sic mirifice sibi placentes.
Quumque ex densis celeres venirent ferae
Saltibus in campum, propter boves agrestes,
Hi primi ad pugnam corporum impetu ruebant.
Horribiliter vero fremebant, caedem ipso aspectu minantes.
Inter hos autem excellebat viribus et robore suo,
Atque animo elato, Phaëthon ingens: quem quidem pastores
Stellae omnes comparabant, propterea quod longe supra alios
Boves incedens lucebat, et insigniter conspicuus erat.
Qui quum aridam pellem videret caesios oculos habentis leonis,
In ipsum mox irruit caeutum Herculem,
Ut impingeret in latera caput, et robustam frontem.
Huius quidem accedentis rex prehendit crassa manu
Sinistrum statim cornu: deorsum vero cervicem in terram
Inflexit, quanvis grave existente: rursus ipsum impulit retrorsum
Humerum (ipsius) premens: ille vero nervos extendens
Musculorum, in summis armis rectus constitit.
Mirabatur rex ipse, et filius artis militaris peritus,
Phyleus, quique apud cornutas boves pastores erant,
Herculis vires immensas videntes.
Illi vero in urbem, relictis illic pinguibus agris,
Ibant, Phyleus et Herculea virtus.
Publicam autem viam quum primum ingressi sunt,
Exigua velocibus pedibus semita confecta,
Quae per vinetum a stabulo porrecta erat,
Non admodum conspicua in viridi sylva existens:
Ibi allocutus est Iovis altissimi filium
Augiae dilectus filius, post se incedentem,
Leviter inclinans caput in dextrum humerum:
Iapridem, hospes, quendam omnino de te sermonem audivi,
Sicut in animum meum nunc immitto.
Venit namque aliquis ex Argo profectus, vigore aetatis quasi iuvenis,
Huc vir Achivus, ex Helice maritima,
Qui etiam inter plures Epeios narrabat,
Quod quum ipse adesset, quidam Argivus interfecisset
Feram, saevum leonem, malum monstrum agricolis,
Cavum lustrum habentem in nemore Iovis Nemei.
Neque certo scio utrum ex Argo sacro
Indidem (natus): an vero in Tirynthe habitans, aut Mycenis.
Sic ille commemorabat: genere autem ipsum esse dicebat,
(Si recte quidem ego commemini) ex Perseo.
Existimo non alium hoc (efficere) sustinuisse ex Aegialensibus (id est Achivis)
Quam te. nam pellis belluae id manifeste indicat,
Opus forte manuum, quae tibi latera tegit.
Dic age nunc mihi primum (ut cognoscam in animo
O heros, utrum verum auguror, an vero minus)
Utrum tu ille es, de quo nobis audientibus dicebat
Qui ex Helice aderat Achivus, egoque recte reputo.
Narra vero quomodo exitialem feram ipse occidisti,
Et quomodo in aquosae Nemeae intravit regionem.
Non enim talem belluam in Peloponneso invenire possis,
Si cupias videre. non enim tam grandes alit,
Sed ursos tantum et sues, et exitialem luporum gentem.
Quapropter mirabantur, qui illum tunc sermonem audiebant:
Quidam et mentiri viatorem illum dicebant,
Lingua undique blandiente gratificaretur praesentibus.
Sic loquutus, e media deflexit via Phyleus,
Ut ambobus incedentibus sufficiens esset (via)
Et ut facilius Herculem loquentem exaudiret:
Qui ipsum comitans, tali allocutus est sermone,
O fili Augiae: id de quo me primum interrogasti,
Ipse, et quidem valde facile ad amussim intellexisti.
Dicam vero tibi singula de hoc monstro,
Quomodo peracta sunt (quoniam cupis audire)
Praeterquam unde venerit. nam hoc, quanvis multi sint
Argivi, nemo tamen queat certo commemorare.
Tantum aliquem deorum coniicimus hominibus (hoc) malum
Peloponnesiacis succensentem (gratia) sacrorum immisisse.
Omnes enim Pisaeos inundans ceu fluvius,
Leo assidue vastabat: maxime vero Bembinaios,
Qui ipsi finitimi habitabant, intolerabilia passi.
Hoc mihi primum exantlare praecepit certamen
Eurystheus, et interficere iubebat saevam bestiam:
Ego itaque flexibile arcum et cavam pharetram quum accepissem,
Sagittis plenus ibam: altera vero manu clavam,
Bene compactam (solidam) una cum suo cortice, ex alto oleastro
Satis magnam, quam sub sacro Helicone
Quum invenissem una cum densis integra avulsi radicibus.
Verum ubi ad locum in quo leo erat, perveni,
Tunc arcu accepto, ad flexibile curv amen (eius) applicui
Nervum, sagittamque exitialem statim imposui.
Circumquaque oculos ferens, perniciosum monstrum observabam,
Si ipsum aspicere possem priusquam ille me videret.
Iam diei medium erat, neque usquam vestigia illius
Observare poteram, neque rugitum exaudire:
Neque quisquam hominum erat apud boves, aut in opere
Apparens in sationi idoneo sulco, quem interrogarem:
Sed in stabulis pallidus metus quemque continebat.
Non tamen prius pedes repressi, frondosum montem perscrutans,
Quam viderem, viresque statim experirer.
Ille quidem in specum suum ante vesperam ibat,
Pastus carnibus et cruore: undique autem iubas
Squalidas maculatus erat tabo, trucemque faciem,
Et pectus: lingua vero undique circumlingebat mentum:
Ego autem arbustis continuo umbrosis occultavi me,
In rupe sylvosa expectans quando veniret:
Et emisi sagittam in propius accedentis sinistrum ile
Frustra: neque enim sagitta per carnem penetrabat
Acuta, verum resiliens in virides herbas cecidit.
At ille caput fulvum a terra statim sustulit,
Obstupescens, et undique circumvolvit oculos,
Observans, hiatuque terribiles ostendit dentes.
Huic ego aliam sagittam a nervo misi,
Aegre ferens quod mihi prius irrita effugisset e manu.
In medium vero ieci pectus, ubi sedes est pulmonis.
Sed ne tunc quidem per corium penetravit dolorifica sagitta,
Sed cecidit ante pedes irrita simpliciter.
Tertio parabam, graviter animo commotus,
Tendere arcum: at ille me vidit circumspiciens oculis,
Bellua ingens, longamque circum crurum poplites volvebat
Caudam, ac statim pugnam meditabatur: totus ante collum
Ira impletum est, et fulvae horruerunt comae
Irascenti: curva autem spina dorsi facta est sicut arcus,
Quum undique conglobatus esset ipse circa latera et ilia.
Quemadmodum autem carpentarius, multorum operum gnarus,
Quum ramos inflectit caprifici aestilis,
Calefaciens in igne prius, ut rotae sint currui qui ad axem:
Illius e manu caprificus densa cortice elabitur,
Dum curvatur, et procul uno exilit impetu:
Sic in me leo saevus eminus toto impetu prosilivit,
Cupiens corpus laedere. ego autem altera sagittas
Manu praetendebam, et ab humeris duplex vestimentum:
Altera vero clav am aridam supra tempora illius attollens,
Impingebam in caput: in duas vero partes asperam fregi
Ibidem supra hirsutum caput sylvestrem oleam
Indomita bellua. cecidit vero ille, antequam supervenirem,
Ex alto in terram, et tremulis pedibus constitit,
Nutans capite: nam caligo illi oculos ambos
Invasit, quum cerebrum mira esset vi concussum.
Hunc igitur ego dolore exanimatum gravi
Observans, priusquam iterum ad se rediens respiraret,
Ad invicti colli tendinem perculi antevertens,
Abiecto in terram arcu et sutili pharetra.
Angebam autem firmiter, manus robustas comprimens
A tergo, ne quid de carne mihi laniaret unguibus.
Inque terram cruribus pedes robustos premebam eius
Posteriores, insidens, lateribus femora muniebam,
Donec illi extendi armos, rectum attollens,
Carentem respiratione: animam autem ingentem accepit infernus.
Et tunc quidem deliberabam quomodo hirsutam pellem
Belluae extinctae a membris traherem:
Difficilem sane illum laborem. neque enim erat ferro
Sectilis, nec lapide, quum experirer, nec ligno.
Ibi deorum aliquis in mente posuit ut cogitarem,
De pelle leonis ipsis scindenda unguibus.
His celeriter excoriavi: et circumposui membris,
Ut munimentum mihi esset adversus Martis corpora incidentis.
Hic Nemeae fuit, o amice, belluae, interitus,
Multa prius pecudibus et viris damna quae intulerat.
281 vv.
XXVILenae, seu Bacchae
Ino et Autonoë, et genas malis similes habens Agavë,
Tres thiasos in montem, tres ipsae quum essent, ducebant:
Et hae stringentes hirsutae quercus sylvestres frondes:
Et hederam viridem, et asphodelum humi nascentem,
In puro (i. vacuo fruticibus) campo extruebant duodecim aras,
Tres Semelae, et novem aras Baccho.
Et sacra e cista instructa manibus capientes,
Bene precando imposuerunt in recentibus aris,
Sicut docuerat, et sicut ipse gratum habebat Bacchus.
Pentheus vero ex alta rupe omnia spectabat,
Quum se in veteri lentisco abdidisset, illic in locis nato:
Autonoë primum ipsum conspicata, horribiliter exclamavit,
Et pedibus turbavit orgia insani Bacchi,
Subito incurrens: haec enim non aspiciunt prophani.
Furebat ipsa, furebant statim et aliae.
Pentheus quidem fugiebat expavefactus: at illae persequebantur,
Longas vestes a cingulo ad poplites trahentes.
Pentheus quidem tunc dixit, Quid vobis desit mulieres?
Autonoë ait, Statim cognosces priusquam audias.
Mater quidem immugi vit, capite filii sublato,
(Tanto mugitu) quantus est foetae mugitus leaenae.
Ino autem avulsit una cum scapula grandem humerum,
Pedibus ventrem calcans: et Autonoës idem tenor erat:
Reliquae quod supererat carnium discerpebant mulieres.
Et in urbem Thebanam redierunt contaminatae sanguine omnes,
Ex monte luctum, non Penthea, reportantes.
Non moror: neque alius infensus esse Baccho
Curet, neque si quis atrociora hisce patraret,
Sitque vel novem annorum, aut decimum ingressus annum:
Ipse vero sancte agam, ut sancte agentibus placeam.
A Iove aegide gestante honorem sortitur haec avis. (i. hoc augurium.)
Piorum liberis bona eveniunt, impiorum vero, non.
Laetetur Bacchus, quem in Dracano nivoso
Iupiter summus posuit, magnum femur quum solvisset:
Laetetur et speciosa Semele, ipsiusque sorores,
Cadmi filiae, a multis dilectae heroidibus:
Quae hoc factum perfecerunt, incitante Baccho,
Non reprehendendum. nemo quae deorum sunt vituperet.
38 vv.
XXVIIColloquium Amatorium Daphnidis et PuellaeDaphnis, Puella
Prudentem Helenam Paris rapuit bubulcus alius:
Magis (prudens) haec Helena est quae me bubulcum osculatur.
Puella. Ne gloriare satyrisce: inane osculum esse dicunt.
Daphnis. Est etiam in inanibus osculis dulcis voluptas.
Puella
Lavo os meum, et osculum despuo.
Daphnis. Lavasne labra tua? da mihi iterum ut osculer.
Puella
Decet te vaccas osculari, non innuptam puellam.
Daphnis
Ne superbias: statim tibi transibit, sicut somnium, pubertas.
Puella
Quae (prius erat uva) ea passula est: et nonne rosa arescens perit?
Daphnis
Huc veni sub oleastros, ut tibi aliquid dicam.
Puella
Non volo: nam et ante me dulci sermone fefellisti.
Daphnis
Huc veni sub ulmos, ut meam fistulam audias.
Puella
Tuum animum oblecta: nihil quod molestum est mihi placet.
Daphnis
Hei mihi, re verere Veneris iram et tu puella.
Puella
Valeat Venus: tantum Diana sit mihi placata.
Daphnis
Ne hoc dixeris, ne te feriat, et in laqueum inevitabile incidas.
Puella
Feriat ut voluerit, rursum Diana nobis auxilietur.
Ne mihi iniicias manum, etiam adhuc labrum tibi laniabo.
Daphnis
Non effugies Amorem, quem non effugit puella (ulla) alia.
Puella
Effugio per Pana: tu vero iugum semper attollis.
Daphnis
Metuo ne te deteriori viro tradat (Amor.)
Puella
Multi me as nuptias ambiebant, sed nullus animo meo placet.
Daphnis
Et ego unus ex multis procus tuus hac venio.
Puella
Quid autem faciam amice? nuptiae plenae sunt molestiarum.
Daphnis
Non dolorem, non maestitiam afferunt nuptiae, sed choream.
Puella
Certe dicunt mulieres suos maritos metuere.
Daphnis
Immo potius dominantur: quem (enim) metuunt mulieres?
Puella
A pariendi doloribus mihi metuo: grave vulnus est Lucina.
Daphnis
Verum regina tua Diana obstetricatrix est.
Puella
Sed parere horreo, ne et pulchram formam amittam.
Daphnis
Si vero pepereris charos liberos, novam lucem videbis in filiis.
Puella
Sed quam mihi dotem affers, nuptiis dignam, si annuero?
Daphnis
Universum gregem, omnia nemora et pascua habebis.
Puella
Iura igitur, ne post concubitum invitam relinquens abeas.
Daphnis
Non, per ipsum Pana, si modo me sequi voles.
Puella
Extrues mihi thalamos, extrues et domum, et tabulata?
Daphnis
Extruam tibi thalamos: ego pulchros ovium greges pasco.
Puella
Patri autem seni quemnam quem sermonem dicam?
Daphnis
Probabit connubium tuum, ubi meum nomen audierit.
Puella
Dic nomen illud tuum. nam et nomen saepe delectat.
Daphnis
Daphnis ego sum: Lycidas vero mihi pater est, mater Nomen.
Puella
Ex bene natis (ortus es) sed non te sum deterior.
Daphnis
Neque summe (es) honorata. pater enim tibi est Menalcas.
Puella
Ostende mihi tuum nemus, ubi tuum est stabulum.
Daphnis
Veni: vide ut florent meae procerae cupressi.
Puella
Capellae meae pascimini (interim) pastoris opera inspiciam.
Daphnis
Tauri bene pascimini, ut nemora virgini ostendam.
Puella
Quid facis Satyrisce? quid mamillas intus tetigisti?
Daphnis
Mala tua primum haec pubescentia cognoscam.
Puella
Torpeo per Pana: manum tuam rursum extrahe.
Daphnis
Bono animo esto mea puella: quid mihi horruisti? quantum es timida!
Puella
Coniicis me in sordes, et vestes pulchras contaminas.
Daphnis
At pellem mollem vestibus tuis ecce substerno.
Puella
Hei mihi, mitram amovisti. quare vero solvisti?
Daphnis
Veneri primum hoc ego donum offeram.
Puella
Expecta miser. fortasse aliquis tibi supervenit: strepitum audio.
Daphnis
Inter se colloquuntur de nuptiis tuis cupressi.
Puella
Amiculum mihi lacerum fecisti: sumque nuda.
Daphnis
Aliud amiculum tuo maius tibi dabo.
Puella
Ais te mihi omnia daturum esse, fortasse autem postea ne salem quidem dederis.
Daphnis
Utinam ipsam possem etiam animam immittere.
Puella
O Diana, ne succense: tua illa solitaria non amplius fidelis (tibi est.)
Daphnis
Mactabo vitulam Amori, et ipsi bovem Veneri.
Puella
Virgo huc veni, mulier vero domum redibo.
Daphnis
Immo mulier, mater, liberorum nutrix, non amplius puella.
Dum illi florentibus fruentes membris,
Inter se blande susurrabant, consurgit furtivum cubile.
Ipsaque quum surrexisset, ibat ad oves pascendas,
Oculis verecundans: cor autem illi intus gestiebat.
Ille autem ad armenta boum concubitu laetus (abibat.)
70 vv.
XXVIIIColus
Glauca, o colus, amica lanificii, donum Minervae,
Matronis domum augentibus: mens est tui compos:
Confidens nobis una proficiscere in urbem Nilei splendidam,
Ubi Veneris templum est calamo virente sub molli.
Illic placidam navigationem a Iove petimus,
Ut hospitem meum oblectem aspectu, et redamem
Niciam, Gratiarum suaviloquentium sacram plantam.
Et te, quae ex ebore multo labore elaborata es,
Donum Niciae in uxoris manus trademus.
Tu multa quidem opera lanae perficies:
Multa etiam ad bracas quas mulieres gestant, aquatiles,
Bis enim matres agnorum mollem in pascuis lanam
Tondent eodem anno, propter Theugenidem, quae pulchris est talis.
Adeo illa operosa est, amatque ea quae matronae sapientes.
Neque enim in ignavam aut otiosam decrevi
Te dare domum, existentem ex nostra terra.
Etenim tibi patria est ea quam condidit olim Archias Ephyreus,
Insulae Trinacriae medullam, praestantium virorum urbem.
Nunc sane domum tenens viri qui multa novit salutaria
Remedia ad arcendos ab hominibus tristes morbos,
Habitabis in Mileto amabili inter Ionas,
Ut pulchram colum habens Theugenis sit inter populares,
Et illi memoriam hospitis carminum amantis semper renoves.
Hoc namque quis aliquando dicet, te aspiciens,
Certe magna gratia inest
Exiguo muneri. omnia vero honorem merentur quae (veniunt) ab amicis.
26 vv.
XXIXAmores
Vinum, chare puer, (ut proverbio dicitur) veritas,
Nos quoque ebrios oportet veraces esse.
Egoque ea dicam quae in angulo pectoris condita sunt.
Non integro me pectore voluisti amare,
Intelligo. nam hoc dimidium vitae quod habeo,
Vivit per tuam formam, reliquum interiit.
Et quum tu volueris, diis immortalibus similem agam
Vitam: quum autem nolueris tu, valde in tenebris.
Quomodo haec congruunt, amantem molestia afficere?
At si mihi obtemperares, iuvenis seniori,
Tunc et tibi melius quum esset, me laudares.
Fac nidum unum una in arbore,
Quo nullum accedat saevum reptile:
Nunc vero hodie alium tenes ramum,
Cras alium, et alium post alium requiris:
Et quidem aliquis faciem tuam pulchram aspiciens laudaverit,
Huic statim amicus factus es plusquam triennis:
Primum vero amantem tertio loco posuisti.
Virorum superborum (more) videris spirare.
Ama, ut vivas, consimilem semper habere.
Hoc si feceris, bene audies
Apud cives: amor tibi iste non molestus erit,
Qui virorum mentes facile superat,
Et me ex ferreo mollem fecit.
Verum circa tenerum os te amplector.
25 vv.
XXXIn Mortuum Adonin
Ubi vidit iam mortuum,
Horridam habentem comam,
Et pallidas genas,
Ducere ad se aprum
Iussit Amores.
Illi vero statim (utpote volucres)
Per omnem currentes sylvam,
Tristem suem invenerunt,
Et vinxerunt, atque alligarunt,
Et unus quidem (illorum) laqueo quum astrinxisset,
Trahebat captivum:
Alter a tergo impellens
Percutiebat arcu.
Fera autem incedebat timide:
Metuebat enim Venerem.
Huic vero dixit Venus,
Omnium pessima bestiarum,
Tune istud femur laesisti?
Tun meum virum percussisti?
Fera autem sic dixit,
Iuro tibi Venus,
Per ipsam te, et virum,
Et ista mea vincula,
Et hosce venatores,
Tuum formosum virum
Non volebam ferire:
Sed velut simulachrum aspexi,
Et non ferens incendium (amoris)
Femur quod illi nudum erat,
Insano furore osculari cupiebam,
Idque mihi nocuit.
Hos igitur accipiens (dentes) Venus,
Hos puni, excide.
Quid enim gero supervacaneos
Amatorios dentes?
Et hoc si minus tibi sufficit,
Etiam istec mea labra.
Huius autem miserta est Venus,
Et dixit Amoribus
Ut vincula illi solverent.
Ex eo tempore Venerem sequebatur,
Neque in sylvam rediit:
Atque accedens ad ignem,
Exussit amores (amatorios dentes.)
44 vv.
Ep.Epigrammata Theocriti18
Epigramma I
Haec rosae roscidae, et densum illud
Serpyllum dicata sunt
Heredibus (Musis.)
At nigra folia habentes lauri, tibi, o Pythie Apollo:
Delphica enim petra his te ornavit.
Aram autem cruentabit cornutus hircus iste villosus,
Terebinthi comedens ultimum ramum.
Aliud
Daphnis ille candidus, ille qui pulchra fistula modulabatur
Bucolicos hymnos, haec dedicavit Pani:
Tres tibias, pedum, acutum iaculum,
Pellem cervinam, et peram qua olim poma ferebat.
Aliud
Dormis in solo foliis constrato, o Daphni, corpus defessum
Quieti dans: surculi vero nuper compactae (sunt) in montibus.
Venatur te Pan, Priapus qui croceam
Hederam pulchro capiti circumligatam habet,
Antrum ingredientes unanimes. verum tu fuge,
Fuge (inquam) deserens somni soporem nutantem.
Aliud
Per illum vicum ubi quercus (sunt) o caprarie, deflectens,
Ficulneam invenies recens sculptam statuam,
Tripedem, cum ipso cortice, sine auribus. Sed Priapo
Generatori possibile (est) Veneris opera perficere.
Aedes autem sacra pulchre circumcurrit, et perenne
Fluentum e saxis undique viret
Lauris et myrtis, et odorata cupresso,
Ubi circumcirca diffusa est racemosa cum capreolis
Vitis: verna autem stridulis cantibus
Merulae modulantur varie sonora carmina.
Flavae lusciniae fibilis ex adverso canunt,
Cantantes gutture suavissimam vocem.
Sede igitur illic, et amabilem Priapum
Precare, ut ego possim renuntiare Daphnidis amoribus:
Et mox sacrificaturum me pulchrum caprum. at si abnuerit,
Hoc adeptus volo tres hostias offerre.
Sacrificabo enim iuvencam, hirsutum hircum, agnum quem habeo
Stabulatus. audiat autem benevole deus.
Aliud
Visne per nymphas, duplicibus tibiis cantare
Suave aliquid mihi? et ego pectidem sumens
Incipiam aliquid sonare: bubulcus autem simul oblectabit
Daphnis cera compacto spiritu (i. fistula) modulans.
Stantes vero prope hirsutam quercum post antrum,
Pana caprarium privaverimus somno.
Aliud
Ah miser tu Thyrsi, quid proderit si contabescas
Lacrymis geminos oculos lugendo?
Abiit capella, praeclara soboles, abiit ad inferos:
Nam durus ungulis (eam) comprehendit lupus.
Canes vero clamant: quid prodest, quum illius
Nec os (quidem) neque cinis relictus sit abeuntis?
In Statuam Aesculapii
Venit et Miletum Paeonis filius,
Cum viro sanatore morborum conversaturus
Nicia: qui ipsum quotidie semper sacrificiis adit,
Et istud ex odorata (sculpsit) simulachrum cedro,
Eetioni propter scitam manum magnum pollicitus
Praemium: ille vero ad opus omne suum contulit artificium.
EPITAPHIUM Orthonis.
Hospes, Syracusanus vir Orthon hoc tibi praecipit:
Hyberna nocte ebrius ne iter facias.
Nam ego talem habeo interitum: et pro magna
Patria (mea) peregrina (terra) iaceo coopertus.
Aliud
O homo, vitae parce, neque praeter anni tempus
Nauta sis: quia non est magna homini vita.
In Simulachrum Musarum
Vobis hoc, o deae, gratum novem omnibus
Simulachrum Xenocles erexit marmoreum,
Musicus: non aliter quispiam dicet. et propter hanc scientiam
Laudem habens, Musarum non obliviscitur.
EPITAPHIUM Eusthenis physiognomonis.
Eusthenis hoc (est) monumentum: physiognomon (est) philosophus,
Peritus ex oculo mentem etiam cognoscere.
Honeste ipsum sepelierunt socii in peregrina (terra) peregrinum existentem:
Et poeta ipsis mire gratus erat.
Omnia quae par est habet mortuus philosophus,
Quanvis nihil virium habens, habuit ergo qui curam sui gererent.
In Tripodem Baccho Dedicatum, Nomine Demotelis
Demoteles choragus, qui tripodem, o Bacche,
Et te iucundissimum deorum beatorum consecravit,
Moderatus erat in omnibus: in chorea vero obtinuit victoriam
Virorum, et quod pulchrum et quod decens (est) videns.
In Simulachrum Caelestis Veneris
Venus ista non (est) vulgaris: propitia redde deam, vocans (eam)
Caelestem, castam donarium Chrysogonae
In domo Amphiclis, cum quo et liberos et vitam habuit
Communem. semper autem ipsis melius quotannis erat
A te incipientibus, o veneranda: nam dum curant
Immortales, ipsi plus habent mortales.
EPITAPHIUM Eurymedontis.
Parvulum filium reliquisti, et tu ipse etiam in flore aetatis,
O Eurymedon, hoc sepulchrum mortuus obtinuisti.
Tibi quidem sedes (est) inter divinos viros, hunc autem cives
Honorabunt, patris memores ut pote boni.
In Idem
Cognoscam siquid amplius bonis (viris) tribuas, an etiam
A te, viator, itidem aequalem habeat (honorem) probus?
Salvet iste tumulus, inquies: nam Eurymedontis sacrum
Sacrum lenis super caput.
In Anacreontis Statuam
Contemplare statuam hanc o hospes
Diligenter, et dic, quum domum redieris,
Anacreontis simulachrum vidi in Teo,
(Excellentis) siquid antiquorum poetarum praestans fuit.
Addens vero quod iuvenibus delectabatur,
Dices vere totum virum.
In Epicharmum
Et vox Dorica (est) et vir qui comoediam
Invenit (est) Epicharmus. O Bacche, aeneum ipsum pro vero
Tibi hic dicarunt. Quem Syracusis collocarunt in praegrandi civitate,
Ut virum civem (decet.)
Acervum enim habebat rerum utilium iis qui memores erant
Rependere mercedem.
Multa enim ad vitam pueros docuit utilia:
Magna gratia illi (habenda est.)
EPITAPHIUM CLITAe, nutricis Medei.
Parvulus istud struxit Threissae Medeius monumentum in via, et inscripsit Clitae.
Habebit gratiam mulier pro eo
Quod puerum nutrivit: adhuc nempe adhuc utilis vocatur.
In Archilochum
Consiste, et Archilochum aspice, veterem poetam,
Iambographum, cuius celeberrima fama
Permanavit et ad occidentem et ad orientem.
Certe ipsum Musae et Delius Apollo amaverunt:
Adeo exactus erat ac dexter
Carminaque componendo, et ad lyram cantando.
In Statuam Pisandri Qui Herculeam Carmine Scripsit
Iovis iste vobis filium vir,
Eum qui cum leone pugnavit, promptum manu,
Primus superiorum poetarum Pisander conscripsit, (oriundus) ex Camerio,
Et quotquot laborando confecit, recensuit labores.
Hunc vero ipsum populus (ut certo scias)
Collocavit hic, aeneum quum fecisset,
Multis mensibus postea et annis.
In Hipponactem
Poeta hic Hipponax iacet. Si quidem improbus es, ne accedas sepulchrum:
Sin autem es bonus, et ex probis (natus,)
Confidens sede, et si volueris, dormi.
Eiusdem in suum ipsius librum
Alius est (Theocritus) Chius: ego autem Theocritus qui haec scripsi,
Unus ex plebe sum Syracusanorum,
Filius Praxagorae inclytaeque Philinae:
Musam vero alienam nunquam attraxi.